{268} Ergo, ut ad gentem, unde agimus, revertamur, id est Ostrogotharum, qui in Pannonia sub rege Valamir eiusque germani Thiudimer et Videmir morabantur, quamvis divisa loca, consilia tamen unita (nam Valamer inter Scamiungam et Aqua nigra fluvios, Thiudimer iuxta lacum Pelsois, Vidimer inter utrosque manebant), contigit ergo, ut Attilae fili contra Gothos quasi desertores dominationis suae, velut fugacia mancipia requirentes, venirent {269} ignarisque aliis fratribus super Valamer solum inruerent. quos tamen ille quamvis cum paucis excepit diuque fatigatis ita prostravit, ut vix pars aliqua hostium remaneret quae in fuga versa eas partes Scythiae petere, quas Danabri amnis fluenta praetermeant, quam lingua sua Hunni Var appeIlant. eo namque tempore ad fratris Thiudimeri gaudii nuntium direxit, sed eo mox die nuntius veniens feliciorem in domo Thiudimer repperit gaudium. ipso si quidem die Theodoricus eius filius, quamvis de Erelieva concubina, bonae tamen spei puerolus natus erat post tempus {270} ergo non multum rex Valamir eiusque germani Thiudemir et Vidimiry consueta dum tardarent dona a principe Marciano, quae ad instar strenuae acciperent et pacis foedera custodirent, missa legatione ad imperatorem vident Theodericum Triarii filiuniy et hunc genere Gothico, alia tamen stirpe, non Amala procreatum, omnino florentem cum suis, Romanorumque amicitiis iunctum et {271} annua sollemnia consequentem, et se tantum despici. ilico furore commoti arma arripiunt et Illyricum pene totum discurrentes in praeda devastant. sed statim imperator animo mutato ad pristinam recurrit amicitiam missaque legatione tam praeterita cum instantibus munera tribuit quam etiam de futuro sine aliqua controversia tribuere compromittit, pacisque obsidem ab eis, quem supra rettulimus, Theodoricum, infantulum Thiudimeris accipit: qui iam septepi annorum incrementa conscendens octavum intraverat annum. quem dum pater cunctatur dare, patruus Valamir extitit supplicator tantuni, ut pax firma inter Romanos Gothosque maneret. datus igitur Theodoricus obses a Gothis duciturque ad urbem Constantinopolitanam Leoni principi, et, quia puerulos elegans eraty meruit gratiam imperialem habere.
{272} Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, videntes Gothi non sibi sufficere ea quae ab imperatore acciperent simulque solitam cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas gentes circumcirca praedari, primum contra Sadagis, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma moventes. quod ubi rex Hunnorum Dintzic filius Attilae cognovisset, collectis secum qui adhuc videbantur quamvis pauci eius tamen sub imperio remansisse Vitzinzures, Angisciros, Bittugures, Bardores, venientesque ad Basianam Pannoniae civitatem eamque circumvallans {273} fines eius coepit praedare. quod conperto Gothi ibi, ubi erant; expeditionemque solventes, quam contra Sadagis collegerant, in Hunnos convertunt et sic eos suis a finibus inglorios pepulerunt, ut iam ex illo tempore qui remanserunt Hunni et usque actenus Gothorum arma formident. quiescente vero tandem Hunnorum gente a Gothis Hunumundus Suavorum dux dum ad depraedandas Dalmatias transit, armenta Gothorum in campis errantia depraedavit, quia Dalmatia Suaviae vicina erat nec a Pannonios fines multum distabat, praesertim ubi tunc Gothi residebant. quid plurimum? {274} Hunimundus cum Suavis vastatis Dalmatiis ad sua revertens, Thiudimer germanus Valameris regis Gothorum non tantum iacturam armentorum dolens quantum metuens, ne Suavi, si inpune hoc lucrarentur, ad maiorem licentiam prosilirent, sic vigilavit in eorum transitu, ut intempesta nocte dormientes invaderet ad lacum Pelsodis consertoque inopinato proelio ita eos oppressit, ut etiam ipsum regem Hunimundum captum omnem exercitum eius, qui gladio evadissent, Gothorum subderet servituti, et dum multum esset amator misericordiae, facta ultione veniam condonavit reconciliatusque cum Suavis eundem, quem {275} ceperat, adoptans sibi filium, remisit cum suis in Suavia. sed ilIe inmemor paternae gratiae post aliquod tempus conceptum dolum parturiens Scirorumque gente incitans, qui tunc super Danubium consedebant et cum Gothis pacifice morabantur, quatenas scissi ab eorum foedere secumque iuncti in arma prosilerent gentemque Gothorum invaderent. tunc Gothis nihil mali sperantibus, praesertim de utrisque amicis vicinis confisi, bellum exurgit ex inproviso coactique necessitate ad arma confugiunt solitoque {276} certamine arrepto se suaqfue iniuria ulciscuntur. in eo si quidem proelio rex eorum Valamir dum equo insidens ad cohortandos suos ante aciem curreret, proturbatus equus corruit sessoremque suum deiecit, qui mox inimicorum lanceis confossus interemptus est. Gothi vero tam regis sui mortem quam suam iniuriam a rebellionibus exigentes ita sunt proeliati, ut pene de gente Scirorum nisi qui nomen ipsud ferrent, et hi cum dedecore, non remansissent: sic omnes extincti sunt.
{277} Quorum exitio Suavorum reges Hunimundus et Halaricus vereti; in Gothos arma moverunt freti auxilio Sarmatarum, qui cum Beuca et Babai regibus suis auxiliarii ei advenissent, ipsasque Scirorum reliquias quasi ad ultionem suam acrius pugnaturos accersientes cum Edica et Hununlfo eorum primatibus habuerunt simul secum tam Gepidas quam ex gente Rugorum non parva solacia, ceterisque hinc inde collectis ingentem multitudinem {278} adgregantes ad amnem Bolia in Pannoniis castra metati sunt. Gothi tunc Valatnero defuncto ad fratrem eius Thiudimer confugerunt. qui quamvis dudum cum fratribus regnans, tamen auctioris potestatis insignia sumens; Vidimer fratre iuniore accito et cum ipso curas belli partitus, coactus ad arma prosilivit; consertoque proelio superior pars invenitur Gothorum, adeo ut campus inimicorum corruentium cruore madefactus ut rubrum pelagus appareret armaque et cadavera in modum collium tumulata campum {279} plus per decem milibus oppleverunt. quod Gothi cernentes, ineffabili exultatione laetantur, eo quod et regis sui Valameris sanguinem et suam iniuriam cum maxima inimicorum strage ulciscerentur. de vero innumeranda variaque multitudine hostium qui valuit evadere, perquaquam effugati vix ad sua inglorii pervenerunt.
{280} Post certum vero tempus instanti hiemali frigore amnemque Danubii solite congelato – nam istiusmodi fluvius ille congelascit, ut in silicis modum pedestrem vehat exercitum plaustraque et traculas vel quidquid vehiculi fuerity nec cumbarum indigeat lintres – sic ergo eum gelatum Thiodimer Gothorum rex cernens pedestrem ducit exercitum emensoque Danubio Suavis inprovisus a tergo apparuit. nam regio illa Suavorum ab oriente Baibaros habet, ab occidente Francos. a meridie Burgundzones, a septentrione Thuringos. {281} quibus Suavis tunc iuncti aderant etiam Alamanni ipsique Alpes erectos omnino regentes, unde nonnulla fluenta Danubium influunt nimio cum sonu vergentia. hic ergo taliterque munito loco rex Thiudimer hiemis tempore Gothorum ductavit exercitum, et tam Suavorum gente quam etiam Alamannorum, utrasque ad invicem foederatas, devicit, vastavit et pene subegit inde quoque victor ad proprias sedes, id est Pannonias revertens Theodoricum filium suum, quem Constantinopolim obsidem dederat, a Leone imperatore remissum cum magnis muneribus gratanter excepit. {282} qui Theodoricus iam aduliscentiae annos contingens expleta pueritia, decem et octo annos peragens, ascitis certis ex satellitibus patris et ex populo amatores sibi clientesque consocians, paene sex milia viros, cum quibus inconscio patre emenso Danubio super Babai Sarmaterum rege discurrit, qui tunc de Camundo duce Romanorum victoria potitus superbiae tumore regnabat, eoque superveniens Theodoricus interemit familiaque et censu depraedans ad genitorem suum cum victoria repedavit Singidunum dehinc civitatem, quam ipsi Sarmatae occupassent, invadens, non Romanis reddidit, sed suae subdedit dicioni.
{283} Minuentibus deinde hinc inde vicinarum gentium spoliis coepit et Gothis victus vestitusque deesse et hominibus, quibus dudum bella alimonia prestitissent, pax coepit esse contraria, omnesque cum magno clamore ad regem Thiudimer accedentes Gothi orant, quacumque parte vellit, tantum ductaret exercitum. qui accito germano missaque sorte hortatus est, ut ille in parte Italiae, ubi tunc Glycerius regnabat imperator, ipse vero sicut fortior ad fortiorem regnum accederet Orientalem: quod et factum est et mox {284} Vidimer Italiae terras intravit, extremum fati munus reddens rebus excessit humanis, successorem relinquens Vidimer filium suumque synonymum. quem GIycerius imperator muneribus datis de Italia ad Gallias transtulit, quae a diversis circumcirca gentibus praemebantur, asserens vicinos ibi Vesegothas eorum parentes regnare. quid multum? Vidimer acceptis muneribus simulque mandata a Glycerio imperatore Gallias tendit seseque cum parentibus Vesegothis iungens unum corpus efficiunt, ut dudum fuerant, et sic Gallias Spaniasque tenentes suo iuri defendunt, ut nullus ibi alius prevaleret.
{285} Thiudimer autem, frater senior, cum suis transit Saum amnem Sarmatis militibusque interminans bellum, si aliqui ei obstaret. quod illi verentes quiescunt, immo nec praevalent ad tantam multitudinem. videns Thiudimer undique sibi prospera provenire, Naissum primam urbem invadit IIlyrici filioque suo Theodorico sociatis {286} Astat et Invilia comitibus per castro Herculis transmisit Vlpiana. qui venientes tam eam quam Stobis mox in deditione accipiunt nonullaque loca Illyrici inaccessibilia sibi primum tunc pervia feciunt. nam Eracleam et Larissam civitates Thessaliae primum praedas ereptas, dehinc ipsas iure bellico potiuntur. Thiudimer vero rex animadvertens felicitatem suam quam etiam filii nec his tantum contentus, egrediens Naisitanam urbem paucis ad custodiam derelictis ipse Thessalonicam petiit, in qua Helarianus {287} patricius a principe directus cum exercitu morabatur. qui dum videret vallo muniri Thessalonicam nec se eorum conatibus posse resistere, missa legatione ad Thiudimer regem muneribusque oblatis ab excidione eum urbis retorquet initoque foedere Romanus ductor cum Gothis loca eis iam s