Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий — страница 10 из 22

1. Et primo de bello contra habitatores terre Colmensis

Frater Hermannus Balke magister Prussie aspirans ad negocium fidei prosequendum, assumpto sibi duce predicto et virtute exercitus sui transivit Wiselam ad terram Colmensem et in littore in descensu fluminis edificavit anno domini MCCXXXI castrum Thorun. Hec edificacio facta fuit in quadam arbore quercina, in qua propugnacula et menia fuerant ordinate ad defensionem; undique indaginibus se vallabant; non patebat nisi unus aditus ad castrum. Continue hii septem fratres habebant naves circa se propter impetum Pruthenorum, ut possent navigio redire Nessoviam, si necessitatis articulus hoc suaderet. In successu vero temporis instituerunt circa dictum castrum civitatem, que postea, manente castro, translata fuit propter continuam aquarum inundaciam, ad eum locum, ubi nunc sita sunt et castrum et civitas Thorunensis.

2. Descriptio terre Prussie

Terra Prussie pro terminis suis, infra quas constituta est, habet Wiselam, mare salsum, Memelam, terram Russie, ducatum Masovie et ducatum Dobrinensem. Wisela est aqua fluens de Cracovia in terram Pomeranie, circa castrum Danczke intrans mare, dividens Poloniam a Prussia. Memela eciam est fluens aqua, descendens de regno Russie circa castrum et civitatem Memelburgk intrans mare, ipsam Russiam, Lethowiam et Curoniam dividens eciam a Prussia.

3. De diversitate et potencia pruthenorum

Terra Prussie in XI partes dividitur. Prima fuit Colmensis et Lubovia, que ante introitum fratrum domus Theutonice quasi fuerat desolata. Secunda Pomesania, in qua Pomesani. Tercia Pogesania, in qua Pogesani. Quarta Warmia, in qua Warmienses. Quinta Nattangia, in qua Nattangi. Sexta Sambia, in qua Sambite. Septima Nadrowia, in qua Nadrowite. Octava Scalowia, in qua Scalowite. Nona Sudowia, in qua Sudowite. Decima Galindia, in qua Galindite. Undecima Bartha et Plicka Bartha, que nunc major et minor Bartha dicitur, in qua Barthi vel Barthenses habitabant. Vix aliqua istarum nacionum fuit, que non haberet ad bellum duo milia virorum equitum et multa milia pugnatorum. Sambia opulenta et populosa potuit habere IIII milia equitum et XL milia pugnatorum. Sudowite generosi, sicut nobilitate morum alios precedebant, ita diviciis et potencia excedebant. Habebant enim sex milia equitum et quasi innumerabilem multitudinem aliorum pugnatorum. Quelibet istarum gencium habebat multa castra et firma, de quibus tediosum esset per singula enarrare. Vide ergo signa dei magna et mirabilia forcia. Septem fratres domus Theutonice cum paucis armigeris edificando propugnaculum in terra Colmensi supra quercum unam, ut dictum est, primo ausi sunt aggredi tam copiosam et innumerabilem multitudinem gencium, et in processu temporis infra LIII annos exterminaverunt eas sic, quod unus non remansit, qui jugo fidei non subiceret collum suum, auxiliante domino Jesu Cristo, qui est benedictus in secula seculorum, amen.

4. De desolacione terre Galindie

Galindite creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt, et roborati nimis, et inpleverunt terram suam, sic quod eos non potuit ammodo sustinere. Unde sicut Pharao ad opprimendum populum Israëliticum dixit obstetricibus: si masculus natus fuerit, interficite ipsum, si femina reservate, ita ergo istis videbatur consultum, quod quicquid nasceretur sexus feminini, occideretur, et masculi ad bellum servarentur. Et dum hoc edicto non proficerent, quia mulieres, videntes eleganciam nascencium conservabant occulte eas, idcirco de communi consilio et consensu, ut omnis materia nutriendi pueros tolleretur, omnium uxorum suarum ubera preciderunt. Super quo contemptu et detestabili facto mulieres indignate accesserunt ad quandam dominam, que secundum ritum ipsorum sacra et prophetissa reputabatur, ad cujus imperium hujus terre facta singula regebantur, petentes sibi super hoc negocio salubriter provideri. Que compaciens sexui suo, convocatis ad se pocioribus tocius terre, ait ad eos: dii vestri volunt, ut omnes sine armis et ferro vel aliquo defensionis amminiculo contra Cristianos bellum moveatis. Quo audito statim obediunt, et omnes, qui ad bellum habiles fuerant, ad viciniorem Cristianorum terram leto animo sunt profecti. Ubi preter alia mala, que fecerant, predam hominum et jumentorum innumerabilem abduxerunt. In reditu quidam de captivis occulte fugientes, reversi ad fideles, nunciaverunt eis, quod in toto infidelium exercitu non essent aliqua arma nec aliud aliquid, quo se possent defendere, consulentes bona fide, ut ad impugnandum eos viriliter sequerentur. De quibus verbis animati Cristiani, cum magna turba secuti, irruerunt in eos, et omnes sine defensione aliqua occiderunt, quo percepto Sudowite et alie naciones vicine intraverunt terram Galindie predictam, et mulieres et parvulos et alios, qui relicti fuerant, in servitutem perpetuam deduxerunt, sicque terra illa usque in presentem diem remanet desolata.

5. De ydololatria et ritu et moribus pruthenorum

Prutheni noticiam dei non habuerunt. Quia simplices fuerunt, eum ratione comprehendere non potuerunt, et quia literas non habuerunt, ymmo in scripturis ipsum speculari non poterant. Mirabantur ultra modum in primitivo, quod quis absenti intencionem suam potuit per literas explicare. Et quia sic Deum non cognoverunt, ideo contigit, quod errando omnem creaturam pro deo coluerunt, scilicet solem, lunam et stellas, tonitrua, volatilia, quadrupedia eciam, usque ad bufonem. Habuerunt eciam lucos, campos et aquas sacras, sic quod secare aut agros colere vel piscari ausi non fuerant in eisdem. Fuit autem in medio nacionis hujus perverse, scilicet in Nadrowia, locus quidam dictus Romow, trahens nomen suum a Roma, in quo habitabat quidam, dictus Criwe, quem colebant pro papa, quia sicut dominus papa regit universalem ecclesiam fidelium, ita ad istius nutum seu mandatum non solum gentes predicte, sed et Lethowini et alie naciones Lyvonie terre regebantur. Tante fuit auctoritatis, quod non solum ipse vel aliquis de sanguine suo, verum eciam nuncius cum baculo suo vel alio signo noto transiens terminos infidelium predictorum a regibus et nobilibus et communi populo in magna reverencia haberetur. Fovebat eciam prout in lege veteri jugem ignem. Prutheni resurrectionem carnis credebant, non tamen, ut debebant. Credebant enim, si nobilis vel ignobilis, dives vel pauper, potens vel impotens esset in hac vita, ita post resurrectionem in vita futura. Unde contingebat, quod cum nobilibus mortuis arma, equi, servi et ancille, vestes, canes venatici, et aves rapaces, et alia, que spectant ad miliciam, urerentur. Cum ignobilibus comburebatur id, quod ad officium suum spectabat. Credebant, quod res exuste cum eis resurgerent, et servirent sicut prius. Circa istos mortuos talis fuit illusio dyaboli, quod cum parentes defuncti ad dictum Criwe papam venirent, querentes, utrum tali die vel nocte vidisset aliquem domum suam transire, ille Criwe et disposicionem mortui in vestibus, armis, equis et familia sine hesitacione aliqua ostendebat, et ad majorem certitudinem ait, quod in superliminari domus sue talem fixuram cum lancea vel instrumento alio dereliquit. Post victoriam diis suis victimam offerunt, et omnium eorum, que racione victorie consequuti sunt, terciam partem dicto Criwe presentarunt, qui combussit talia. Nunc autem Lethowini et alii illarum parcium infideles dictam victimam in aliquo loco sacro secundum eorum ritum comburrunt, sed antequam equi comburrerentur, cursu fatigantur in tantum, quod vix possunt stare supra pedes suos. Prutheni raro aliquod factum notabile inchoabant, nisi prius missa sorte secundum ritum ipsorum a diis suis, utrum bene vel male debeat eis succedere, sciscitentur. Vestes superfluas aut presiosas non curabant, nec adhuc curant; sicut hodie ipsas exuit, ita cras induit, non attendens, si sint transverse. Molli stratu et cibo delicato non utuntur. Pro potu habent simplicem aquam et mellicratum seu medonem, et lac equarum, quod lac quondam non biberunt, nisi prius sanctificaretur. Alium potum antiquis temporibus non noverunt. Hospitibus suis omnem humanitatem, quam possunt, ostendunt, nec sunt in domo sua esculenta vel potulenta, que non communicent eis illa vice. Non videtur ipsis, quod hospites bene procuraverunt, si non usque ad ebrietatem sumpserint potum suum. Habent in consuetudine, quod in potacionibus suis ad equales et immoderatos haustus se obligant, unde contingit, quod singuli domestici hospiti suo certam mensuram potus offerunt sub hiis pactis, quod, postquam ipsi ebiberunt, et ipse hospes tantundem evacuet ebibendo, et talis oblacio potus tociens reiteratur, quousque hospes cum domesticis, uxor cum marito, filius cum filia omnes inebriantur. Secundum antiquam consuetudinem hoc habent Prutheni adhuc in usu, quod uxores suas emunt pro certa summa pecunie. Unde servat eam sicut ancillam, nec cum eo comedit in mensa et singulis diebus domesticorum et hospitum lavat pedes. Nullus inter eos permittitur mendicare, libere vadit egenus inter eos de domo ad domum, et sine verecundia comedit, quando placet. Si homicidium commititur inter eos, nulla potest composicio intervenire, nisi prius ille homicida vel propinquus ejus ab occisi parentibus occidatur. Quando ex inopinato rerum eventu aliquam immoderatam incurrerunt turbacionem, se ipsos occidere consueverunt. Distinctionem dierum non habuerunt aut discrecionem. Unde contingit, quando inter se vel ipsi cum alienis aliquod placitum vel parlamentum volunt servare, datur certus numerus dierum, quo facto quilibet eorum prima die facit unum signum in aliquo ligno vel nodum in corrigia aut zona. Secunda die addit iterum secundum signum, et sic de singulis, quousque perveniat ad illum diem, quo tractatus hujusmodi est habendus. Aliqui omni die balneis utebantur ob reverenciam deorum suorum, aliqui balnea penitus detestabantur. Mulieres et viri solebant nere, aliqui linea, alii lanea, prout credebant diis suis complacere. Aliqui equos nigros, quidam albos vel alterius coloris propter deos suos non audebant aliqualiter equitare.

6. De miraculo quodam

Fuit quidam Pruthenus in terra Sambie, in territorio Scoken, dictus Dorge, qui equos albos detestabatur, a quo errore dum frater Theodoricus advocatus Sambie ipsum vellet cohercere, emit ei equum album, qui dum eo invito stetisset in stabulo suo per unam noctem, mane facto invenit dictum equum jugulatum et omnia pecora sua mortua. Quod fuit in tribus vicibus attemptatum, et tociens eundem exitum habebat. Quarta vice idem advocatus quartum album equum emit ei, asserens, quod hoc vellet iterare tot vicibus, quousque eum ab errore hujusmodi revocaret. Sic tandem cum equus quartus a dyabolo non suffocaretur, sicut alii tres priores, idem Dorge credidit, et errorem suum himiliter est confessus, factusque est magnus fidei zelator, et fidelium et fervens in devocione dei et sanctorum, multorumque corda errancium neophitorum in fide confortavit.

7. De destructione duorum castrorum et morte pippini

Referunt quidam, quod dum fratres habitabant in dicta arbore, Prutheni habebant supra Thorun in littore Wisele castrum dictum Rogow, et infra in descensu aliud circa locum illum, ubi nunc situm est castrum antiquum. Fuit eciam in medio horum quidam nobilis de Pomesania Pippinus, qui circa stagnum, quod a nomine suo dicitur stagnum Pippini, habitabat in quodam propugnaculo cum multis infidelibus latrocinia exercens: nullus Cristianus poterat exire castrum, quin caperetur, vel occideretur ab eo. Illi supra, isti infra, hic in medio eos impugnabat. Tndem fratres cum castrensibus de Rogow in bello convenerunt, et, sicut deo placuit, plures ex eis occiderunt, et capitaneum captum deduxerunt, qui capitaneus ut mortem evaderet, obtulit eis castrum suum, et in processu temporis, dum castrenses de alio castro inebriati in quadam potacione jacerent, duxit illuc fratres cum exercitu, qui potenter intrantes, occisis omnibus et captis, castrum in cinerem redegerunt. Non longe postea Pippinum sororium suum tradidit in manus fratrum, qui eum ligatum ad caudam equi traxerunt usque Thorun, et ad arborem suspenderunt. Hic Pippinus fuit pater illius nobilis viri de Pomesania, qui dicebatur Matto et quantum pater fidei et fidelibus nocuit persequendo, tantum filius profuit zelando fidem Cristi et cristifideles, quia stetit intrepidus usque ad mortem suam pro defensione fidei Cristiane.

8. De peregrinis et de edificacione castri et civitate colmensis

Cum ergo sonus predicacionis crucis Cristi exiret in omnem terram regni Alemanie, et preconizaretur novum bellum, quod elegit dominus in terra Prussie, et novi belli indulgencia et libertas, commoti sunt illi, quorum deus tetigerat corda, electi scilicet et incliti bellatores Alemanie, et affigentes crucem humeris suis, preparant se ad arma, ut vindicent injuriam domini crucifixi, removentes a se quicquid eorum sanctum propositum poterat retardare. Attendentes ad illud Jeronimi salutifere verbum exhortacionis, ubi dicit: Si pater tuus in limine steterit, et frater tuus in collo tuo se suspenderit, et mater tua ubera, que te lactaverunt, ostenderit, per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem, et ad vexillum crucis evola. Cum his peregrinis, dum venirent Thorun, frater Hermannus magister edificavit castrum et civitatem Colmensem anno domini MCCXXXII in eum locum, ubi nunc situm est castrum antiquum.

9. De bello fratrum contra pomesanos et de edificacione castri insule sancte marie

Postquam hec castra per dei graciam essent edificata, et vetus fermentum malicie et nequicie infidelium esset a terre Colmensis finibus expurgatum, ut prosperum iter faceret nobis deus salutarium nostrorum ad terras gencium vicinarum, ut aliqui estimant pro certo, magister et fratres, preparatis eis, que ad edificacionem castrorum sunt necessaria, secrete venerunt navigio ad insulam de Quidino quasi ex opposito nunc Insule sancte Marie, et ibi anno domini MCCXXXIII erexerunt in quodam tumulo castrum, vocantes illud Insulam sancte Marie. Sed dum vir ille nobilis et miles srenuus in armis de Saxonia burgrabius de Megdeburgk, dictus cum parva manu, multa stipatus milicia et armigeris veniret ad castrum Colmen, infra annum, quo ibidem mansit, ivit cum magistro et fratribus, et castrum Insule sancte Marie predictum transtulit de insula Quidini ad locum, ubi nunc est situm, in territorio Pomesanie dicto Rysen, mutantes locum et non nomen.

10. De edificacione civitatis insule sancte marie

Burgrabio de Megdeburgk adhuc existente in Colmine, quia necdum compleverat desiderium voti sui, supervenerunt multi principes, videlicet de Polonia: dux Conradus, dux Cuyavie, dux Cracovie et de Wratislavia dux Henricus, quem Tartari postea occiderunt, item Odowis dux Gnisnensis, et multi alii nobiles viri et potentes, qui habitabant a flumine Odore usque ad fluvium Wisele, et a fluvio Bobare usque ad fluvium Nicze, item Swantepolcus dux Pomeranie cum frtare suo Samborio. Hii cum multitudine copiosa milicie et armatorum, que nunquam tanta visa fuit in Prussia, intraverunt, et civitatem Insule sancte Marie construentes, castrum prius factum firmaverunt.

11. De victoria cristianorum, ubi quinque milia pruthenorum sunt occisa

Quo facto frater Hermannus magister et alii fratres tempore hyemali, cum omnia essent gelu intensissimo indurata, assumptis peregrinis predictis, quorum desiderium accensum fuit ad reprimendam audaciam Pruthenorum, accesserunt ad territorium Reysen et occisis ibi et captis plurimis hominibus processerunt ad fluvium Sirgune, ubi hoc, quod diu optaverant, sunt experti. Invenerunt enim Pruthenorum magnum exercitum congregatum in armis et paratum jam ad prelium. Quos dum viriliter aggrederentur, conversi sunt in fugam. Sed dux Pomeranie et Samborius frater ejus, magis experti in bello Pruthenorum, vias circa indagines cum suis armigeris occupaverunt, ne quis posset evadere, et extunc percusserunt peccatores in ira sua. Ibi gladius milicie Cristiane vibratus carnes infidelium devoravit, hic lancea non casso perlata est vulnere, quia Prutheni nec huc nec illuc poterant declinare a facie persequentis, et facta fuit magna strages in populo Pruthenorum, quia ceciderunt illo die ultra quinque milia interfecti. Hoc facto peregrini omnes cum gaudio ad propria sunt reversi, laudantes clemenciam salvatoris.

12. De edificacione castri de redino et visione mirabili cujusdam fratris ibidem

Anno domini MCCXXXIIII frater Hermannus magister, Pruthenis jam eliminatis a terra Colmensi, congregato exercitu fratrum et armigerorum edificavit castrum de Redino ante solitudinem, que fuit inter terram Pomesanie et Colmensem, in illo loco, ubi continuus insultus fuerat Pruthenorum, et introitus ad terram Colmensem. In hoc castro fuit quidam frater, qui illusus fraude dyaboli estimabat veraciter, quod in ordine domus Theutonice non posset animam suam salvare, proponens in animo suo, quod vellet ingredi ordinem strictiorem. Quo facto, vidit in somnis beatos Bernardum, Dominicum, Franciscum, Augustinum, cum suis fratribus precedere, quos cum lacrimis rogans petivit, ut eum in confratrem assumerent, at illi singuli denegabant. Postremo venit beata virgo Maria cum fratribus domus Theutonice pluribus, quam ipse cepit humiliter implorare, rogans, ut eum saltem in consorcio fratrum suorum permitteret remanere. Cui virgo beata: non expedit, quia tibi videtur, quod ordo tuus sit adeo laxus, quod nihil sit in eo, in quo secundum desiderium tuum possis pati. Et elevans singulorum fratrum palia, ostendit vulnera et plagas, quibus fuerant ab infidelibus interfecti pro defensione fidei, et ait: num videtur tibi, quod isti fratres tui sint aliquid passi pro nomine Jesu Cristi? Et hoc dicto disparuit visio. Et ille frater evigilans reversus ad se, processit ad capitulum, ubi fratres fuerant congregati, et quod prius temere de proposito suo illis denudavit, hoc modo tanquam sapiens et expertus humiliter revocans tanquam erroneum, visionem, quam viderat, omnibus publicavit. Qui frater in dei servicio perseverans non longe postea ab infidelibus est occisus.

13. De adventu marchionis misnensis

Hoc tempore nobilis et illustris ille deo devotus princeps Henricus marchio Misnensis cum quingentis viris nobilibus et in armis expeditus multoque diviciarum apparatu venit ad terram Prussie. Hujus viri animus et totus conatus ad destructionem infidelium et ad Cristianorum terminos dilatandos fuerat inclinatus.

14. De destructione plurium castrorum et subjugacione pomesanorum

In terra Pomesanie fuit quoddam territorium dictum Reysen, in quo viri famosi et bellatores strenui morabantur, quos dictus princeps, mittens manum ad aratrum, et non resipiciens retro, viriliter est aggressus rapina et incendio et multa sanguinis infidelium effusione sepius devastando. Castrum ipsorum, situm circa fluvium Mockeram, et omnia propugnacula, que habebant in illo loco, qui dicitur Stumo, circa Postelin, circa Rysenburgk et Rysenkirchen, circa stagnum Drusine et Wildenbergk, occisis et captis infidelibus, potenter expugnavit, et in cinerem redigendo terre alteri coëquavit. Sed quam potenter quamque viriliter prefatus marchio tanquam leo, qui ad nullius pavet occursum, dictas gentes impugnavit, nemo posset verbis aut calamo singulariter explicare. Tamque infestus fuit eis in bello, quod se fidei et fratribus subdiderunt. Et secundum pacta et libertates, que ipsis tunc dabantur, alii neophiti postea regebantur.

15. De quibusdam navibus bellicis et recessu marchionis

Sapiens semper sapienter agit, et multis periculis precavet in futurum. Unde idem dominus marchio tanquam vir providus et prudens mandavit sibi parari duas naves bellicas, quarum minor dicebatur Pilgerim, major Vridelant vocabatur, quod sonat in latino: peregrine pacifica terram. Et vere nomen habebant a re. Fecerunt enim multa bona pacis fildelibus terre Prussie. Per dictas naves duo castra Elbingus et Balga edificata fuerunt, et recens mare purgatum fuit ab insultu infidelium, quod in eo nullus audebat de cetero comparere. Hec naves post multos annos in stagnum Drusine sunt submerse. Completo itaque peregrinacionis sue voto, idem princeps, relinquens in Prussia multam miliciam pro edificacione castri de Elbingo, ad propria est reversus.

16. De bello pogesanorum et edificacione castri de elbingo

Subjugatis per dei graciam Pomesanis magister et fratres contra Pogesanos bellandi acies direxerunt. Unde magister cum fratribus et peregrines, quos dominus marchio Misnensis reliquerat, precedentibus navibus illis cum hiis, que ad edificacionem fuerant necessaria, venit ad terram Pogesanie, ad insulam illam, ut quidam dicunt, que est in medio fluminis Elbingi, in illo loco, ubi Elbingus intrat recens mare, et erexit ibi castrum, quod a nomine fluminis Elbingum appelavit, anno dominice incarnacionis MCCXXXVII. Aliqui referunt, quod idem castrum postea ab infildelibus fuerit expugnatum, et tunc ad eum locum, ubi nunc situm est, translatum, et circa ipsum civitas collocata.

17. De quodam miraculo

Multa bella gloriose gesta sunt contra Pogesanos per fratres de Elbingo, que nullus posset ad plenum scribere vel dictare. Unum tamen ponam factum notabile. Quadam die fratres de Elbingo cum paucis armigeris secuti fuerunt magnum exercitum Pruthenorum, qui predam receperat in districtu ipsorum, et dum jam convenire debebant ad prelium, Prutheni effugerunt omnes, preter unum, quem captum abduxerunt. Qui, cum videret tam paucos debellatores in exercitu fratrum, quesivit, ubi plures essent? Responsum fuit ei, quod non fuissent plures. At ille: certe nos vidimus totum campum plenum viris armatis, in vestitu omnino similes fratribus et in armis, et propter hoc exercitus noster in fugam fuit conversus. Hoc idem Pogesani, qui in hoc exercitu fuerunt, post conversionem suam ad fidem Cristi publice sunt confessi. Pogesani ergo, quantumcunque graves fuerunt fratribus in bello, videntes hoc miraculum, non valentes eciam impugnacionem fratrum continuam sustinere, datis obsidibus, duram cervicem suam, et colla indomita fidei et fratribus submiserunt.

18. De bello fratrum contra warmienses, barthos et nattangos et morte plurium fratrum et cristianorum

Nullus posset perfecte perorare, quot incommodis, quot periculis et quot angustiis se magister et fratres continue exponebant, ut per eos fides Cristi debitum posset sumere incrementum et Cristianorum termini dilatari. Unde accidit, quod postquam, deo auctore, sine quo nihil boni agitur, Pomesani et Pogesani se fidei et fratribus subdidissent, idem magister, et fratres contra Warmienses, Nattangos et Barthenses arma paraverunt. De mandato ergo magistri quidam fratres et armigeri cum navibus predictis transiverunt mare recens, ad videndum, ubi possent contra dictos Pruthenos castrum instaurare. Qui cum venirent ad litus terre Warmiensis, exierunt, et circa illum locum, ubi nunc situm est castrum Balga, viderunt castrum quoddam Pruthenorum, quod tamen propter paucitatem suorum impugnare non audebant. Sed ut vacua manu non redirent, invaserunt villas circumjacentes, vastantes incendio et rapina. Quod videntes Prutheni irruerunt in eos, et omnes fratres et armigeros occiderunt preter eos, qui ad custodiam navium fuerant deputati. Qui videntes interitum suorum velociter recesserunt, magistro, que gesta fuerant, nunciantes.

19. De castro balga

Audita hac lugubri legacione magister ultra id, quod credi potest, fuerat perturbatus, sed proposito sibi exemplo David, qui principem milicie sue Joab nimis dolentem de morte suorum quasi increpans ait: non te moveat res ista, varius est eventus belli, nunc istum, nunc illum occidit gladius. Conforta bellatores tuos, et exhortare eos, ut destruant regni invasores. Tandem consolatus misit exercitum magnum navigio ad vindicandam injuriam occisorum, qui venientes ad litus Balge exierunt, et positis sagittariis ad loca competencia, scalisque applicatis ad menia, dictum castrum Pruthenorum viriliter sunt aggressi, et cooperante ipsis Codruno capitaneo obsessorum, violenter expugnaverunt, partim hominibus captis, aliis trucidatis. Quo facto, fratres deo gracias referentes dictum castrum anno domini MCCXXXIX cum suis armigeris inhabitabant, et ibi contra dictos Pruthenos prelia domini dei exercituum gloriosius preliabantur.

20. De obsidione castri de balga

Quod cum ad aures Pruthenorum deveniret, Pyopso quidam Pruthenus capitaneus Warmiensium, congregata omni potencia exercitus sui, dictum castrum Balgam obsedit et quia caput fuit aliorum, ipse velut dux belli pre aliis in prelio se voluit ostentare, et appropinquans castro, cujusdam fratris telo percussus, in terram decidens, expiravit, de quo facto alii perterriti infecto negocio recesserunt.

21. De edificacione molendini et destructione ejusdem

Hoc tempore plures nobiles et potentes viri de Warmia, videntes deum pro fratribus pugnare, compuncti sunt, et cum omni domo et familia sua se ad fratres de Balga transtulerunt, de quorum adventu fratres confortati, edificaverunt molendinum extra paludes juxta stratam nunc publicam super quodam flumine, et firmantes illud ad modum castri, reliquerunt ibi duos fratres et multos armigeros pro custodia ipsius. Quod castrum postea Prutheni cum valido exercitu obsidentes expugnaverunt, et occisis fratribus et armigeris in cinerem redegerunt.

22. De religiosa vita fratrum de balga

Qualis vite puritas quantaque virtus abstinencie et quantus rigor regularis fuerit discipline inter fratres de Balga et de aliis castris predictis, nemo novit, nisi ille, cui omne cor patet, et quem nullum latet secretum. Oratoria nunquam vel raro fuerunt sine oratore, nec erat angulus in dictis castris, in quo post completorium et matutinas non lateret frater aliquis, qui virgis affligeret corpus suum. Ad castrum Engelsbergk venerunt quidam religiosi viri, qui dum viderent statum et conversacionem fratrum ibidem, quesiverunt, quod esset nomen castri. Quibus cum diceretur, quod Engelsbergk i.e., mons angelorum vocaretur, responderunt: vere nomen habet a re, quia habitantes in eo angelicam ducunt vitam.

23. De edificacione castri partegal et propugnaculi scrandonis

In terra Warmiensi fuerunt quidam viri prepotentes, dicti Gobotini valde infesti fratribus, qui congregata multitudine pugnatorum unum castrum dictum Partegal in campo sic nominato, et aliud propugnaculum in monte Scrandonis edificaverunt, munientes ea diversis armigeris. Hii cotidie fratres de Balga impugnaverunt, sic quod extra castrum non audebat aliquis de cetero comparere.

24. De edificacione castri snickenbergk

Campum illum, in quo castrum de Balga situm est, ambiunt paludes, sic quod tempore estivali nullus potest transire, nisi per pontem, ante quem pontem in quodam tumulo fratres edificaverunt castrum dictum Snickenbergk, locantes in eo plures fratres et quendam virum nobilem Hertwigum, patrem Hertwigi de Pokarwis et multos alios viros bellicosos, qui ingressum infidelibus prohibebant.

25. De adventu ducis de brunswich

Hoc tempore sicut aqua frigida sicienti, et bonus nuncius de terra longiqua, ita nobilis ille deo devotus Otto illustris princeps et dux de Brunswich, qui eciam de Luneburgk dicebatur, venit cum multitudine copiosa peregrinorum ad terram Prussie in subsidium fratribus in gravi necessitatis articulo constitutes.

26. De strage infidelium et destructione castri partegal et propugnaculi

De castris Pruthenorum predictis cotidie tot armati processerunt ad bellum, quod preclusa fuit fratribus via adeundi hostes, et sublata omnis materia impugnandi eos. Super quo fratres perturbati convenerunt sepius, querentes in tractatibus suis remedium oportunum. Tandem ipse Cristus, qui devotos suos in tribulacionibus constitutos non desinit misericorditer consolari, provocavit gracia sui spiritus quendam dictum Pomandam virum nobilem, qui inter Pruthenos quondam fuerat magne reputacionis, noviter autem conversus ad fidem Cristi et ad fratres, ut sibi negocium fidei et fidelium assumeret in hunc modum. Idem Pomanda de castro Balga rediit ad suos compatriotas Pruthenos, simulans se hostem fidei et fidelium, quo viso Prutheni gavisi sunt gaudio magno, quia sperabant omnem virtutem fratrum per hujus viri industriam enervare. De consilio itaque hujus Pomande, omnes pociores Warmie, Nattangie et Barthe et alii ad bellum apti convenerunt, castraque metati sunt in obsidione Balge, sed fratres, qui hujusmodi factum et ordinacionem diu ante presciverant, jam cum dicti principis de Brunswich et aliorum peregrinorum comitiva congregati, in armis exierunt ad eos in prelium, et occiderunt ipsos usque ad internecionem, ita quod unus ex eis non remansit, qui eventum talem posteris nunciaret. Hoc facto processerunt idem dux et fratres cum exercitu suo ad castrum Partegal et ad propugnaculum, et expugnaverunt ea, captis et occisis omnibus, utrumque in cinerem redigentes. Multa alia idem princeps bella gesit per spacium unius anni, quo stetit in dicto castro de Balga et tociens vexabat Pruthenos, quod non poterant respirare. Completoque anno et voto peregrinacionis sue cum gaudio ad propria est reversus.

27. De subjectione warmiensium, nattangorum et barthorum, et edificacione plurium castrorum

Prutheni ergo de Warmia, Nattangia et Bartha dei ordinacione per fratres et dictum ducem debilitati, cum non possent amplius resistere, fecerunt de necessitate virtutem, et datis obsidibus se fidei et fratrum imperio subdiderunt. Ut ergo fratres futura pericula precaverent, et recidivandi materiam tollerent a Pruthenis, edificaverunt in terra Nattangie circa fluvium dictum Caustere Crucebergk, in terra Barthensi tria castra Barthenstein, Wisenburgk et Resel. Quidam dicunt, quod in terra Warmie Brunsbergk et Helisbergk et in terra Galindie civitatem quandam successivis temporibus construxerunt, pro defensione ipsorum plures fratres in eis et armigeros collocantes. Plura alia castra edificaverant nobiles et feodatarii, qui de partibus Alemanie cum omni domo et familia et cognacione venerunt in subsidium dicte terre, quorum deus nomina solus novit. Extunc cepit turba fidelium in terra Prussie dilatari, cultus divinus augeri ad laudem et gloriam Jesu Cristi.

28. Quomodo terra lyvonie devenit ad fratres domus Theutonice

Hoc tempore frater Volquinus magister secundus de ordine militum Cristi in terra Lyvonie jam sex annis per solemnes nuncios laboravit circa fratres Hermannum de Salcza magistrum generalem domus Theutonice, ut ordo suus ordini ipsius incorporaretur. Pro quo negocio frater Hermannus magister predictus cum fratre Joanne de Medeborgk nuncio dicti fratris Volqiuni accessit ad dominum papam. Medio tempore supervenit frater Gerlacus Rufus de Lyvonia nuncians, quod magister Volquinus cum fratribus et de peregrinis et populo dei plures cecidissent in prelio interfecti. Quo audito dominus papa dictum negocium terminavit, et fratrem Gerlacum et fratrem Johannem predictos ad ordinem hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum investivit, dans eis album pallium cum nigra cruce, injungens eis et aliis frtaribus ejusdem ordinis militum Cristi in Lyvonia existentibus in remissionem omnium peccatorum, ut ordinis domus Theutonice susciperent habitum regularem. Hoc facto frater Hermannus magister generalis misit fratrem Hermannum dictum Balke magistrum terre Prussue cum XL fratribus et pluribus armigeris ad terram Lyvonie, ubi, ut dictum est superius, cum dictus frater Hermannus Balke prefuisset fere sex annis, rediens in Alemaniam in pace quievit.

29. De fratre poppone secundo magistro terre Prussie

Frater Poppo de Osterna magister terre Prussie secundus prefuit VII annis, et resignans officium suum ad partes Theutonie est reversus, et non longe post in magistrum generalem electus.

30. De vario defectu fratrum et cristi fidelium in prussia

In primitivo fratres et alii cristifideles in terra Prussie multiplicem et incredibilem defectum passi sunt in cibo, potu et vestitu et aliis vite humane necessariis. Si ipsi forte aliquos agros colere volebant, hoc fieri non potuit, nisi noctis tempore, et quod ipsi seminaverunt cum magno periculo et labore, alii introeuntes labores ipsorum metebant. Et ecce mira gracia dei fuit in eis. Ipsi enim ducebant pro deliciis, cum talia pro-Cristi nomine paterentur, aut eciam si biberent calicem salutifere passionis.

31. De apostasia prima pruthenorum. De bello swantepolci contra fratres domus Theutonice anno domini mccxlii et primo de invidia dyaboli contra prosperitatem fidei

Longum et supra ingenii mei parvitatem esset singulariter enarrare, quam potenter et magnifice, quam eleganter et strenue magister et fratres predicti, tanquam alteri Machabei, in ampliando fines Cristianorum et dilatando, in impugnando hostes, in expugnando municiones ingesserint manus suas, quorum prelia et triumphos usque ad finem seculi narrabit omnis ecclesia sanctorum. Postquam ergo deo propicio omnia predicta castra essent ad laudem et gloriam Cristi edificata, et vicine gentes in circuitu durissime cervicis colla fidei et fratribus submisissent, non tamen sine ipsarum gencium strage maxima multaque Cristiani sanguinis effusione, et fides Cristi in eis maxime profecisset, serpens antiquus, draco venenosus, humani generis inimicus, tantam prosperitatem fidei et fidelium diu sustinere non valens, ecclesiam scilicet sanctam in Prussie partibus dilatari, cultum divinum ampliari, infideles confundi, exaltari Cristianos, innovari signa, inmutari mirabilia, quasi letali vulnere malicie sue interius sauciatus, cepit mille modis cogitare et variis machinacionibus procurare, qualiter venenum suum posset latenter infundere, vineam domini demoliri, et in agro domini zizaniam superseminare. Tandem excitavit contra fidem et fidelium turbam persecucionem durissimam, in hunc modum.

32. De persecucione swantepolci contra fidem et fideles in prussia

Fuit in terra Pomeranie dux quidam nomine Swantepolcus, filius iniquitatis et filius perdicionis, ut scriptura impleatur, habens cor plenum omni dolo et fallacia, qui cepit cum Pruthenorum gente jam noviter conversa ad fidem Cristi habere verba pacifica in dolo, confederans se cum ipsis sub hoc pacto, quod ipsi fratres domus Theutonice et alios cristifideles a terminis Prussie eicerent violenter, bonusque visus est sermo in oculis eorum, et abierunt multi et quasi omnes consenserunt ei. Hoc facto, idem dux firmavit castra sua circa litus Wysele sita, et posuit in eis gentem peccatricem, viros iniquos et sceleratos, qui facti sunt fratribus in laqueum magnum. Exierunt enim de dictis castris, et quoscunque fratrum subditos viderant navigio preterire, irruerunt super eos repente, et percusserunt eos plaga magna, deducentesque spolia multa, alios ceperunt, quosdam miserabiliter occiderunt, sicque Cristianorum sanguinem per circuitum effuderunt, et tociens hoc facum fuit, quod nullus de cetero negocia fratrum agere, aut victualia fratribus de Elbingo et Balga et de locis aliis in summa necessitate constitutis ducere presumebat. Hec omnia fratres cum omni mansuetudine et paciencia voluerunt pocius sustinere, quam defendendo se, mittere in cristum domini manus suas.

33. De legato sedis apostolice

Hoc tempore fuit Innocencius papa IIII qui pontificatus sui anno primo, anno scilicet domini MCCXLIII intelligens ex clamosa insinuacione fratris Hermanni de Salcza generalis magistri ordinis domus Theutonice, novellam plantacionem fidei in terra Prussie notabiliter deficere per tyrannidem Swantepolci ducis predicti, misit ad dictas terras legatum Wilhelmum, quondam Mutinensem episcopum, qui postea fuit Papa Alexander IIII ut dictas terras in episcopatus quatuor limitaret, et si qua inveniret correctione digna, corrigeret, et in statum debitum reformaret. Qui legatus scripsit et mandavit auctoritate apostolica dicto duci, ut a persecucione fidei et fidelium cessaret. At ille immemor salutis sue, pertinaci animo induratus, ut lignum tortuosum, quod flecti non potest, paternis monitis, que vere ex radice caritatis processerant, factus inobediens, magis ac magis convalescebat in malo, et confundebat Cristi fideles nunc per terram, nunc per aquam, et simpliciter, ubicunque poterat, alios spoliavit rebus suis, quosdam captivavit, ceteros trucidavit. Videns ergo legatus, quod in ipso duce signa correctionis non apparerent, nec aliquo modo ad gremium sancte matris ecclesie vellet redire, monicione sufficienti premissa, ut crescente contumacia merito cresceret et pena, ad refrenandam dicti tyranni et suorum complicum maliciam jussit in regnis et provinciis ad hoc deputatis crucem auctoritate apostolica predicari, precipiens crucesignatis et fratribus domus Theutonice, in virtute sancte obediencie ac in remissionem peccaminum injungens, ut fidem Cristi et fidelium ecclesiam in Prussie partibus collocatam a tam crudeli et injusta dicti ducis persecucione pro viribus suis amodo defensarent.

34. De vastacione parcium inferiorum terre Prussie

Hiis itaque sic peractis Swantepolcus dei timore postposito, addens mala pejora prioribus, vicium persecucionis, quod ante quasi occultum fuit, in publicam formam redegit. Ordinavit enim, quod neophiti, qui de facili in errores pristinos relabuntur, uno die de omnibus finibus terre Prussie spreta et abjecta religione fidei fratribus movendo bellum rebellarent. Congregati ergo Prutheni omnes quasi vir unus, idem Swantepolcus factus fuit dux et capitaneus eorum, et armata manu et brachio extenso intraverunt dicte terre partes inferiores, et omnes veteres Cristianos, qui de Alemania venerant in subsidium terre Prussie, miserabiliter occiderunt, mulieres et parvulos in captivitatem perpetuam deducentes. Interfecerunt eciam fratrem Conradum de Tremonia virum devotum et in rebus bellicis circumspectum cum omni familia sua, et omnia castra preter Balgam et Elbingum expugnantes occisis fratribus et cristifidelibus funditus everterunt.

35. De vastacione parcium superiorum terre Prussie

Non longe postea idem Swantepolcus, filius dyaboli congregavit iterum dictos neophitos apostatas, et ingredientes armata manu hostiliter partes superiores, scilicet terram Pomesanie et Colmensem rapina et incendio devastabant, expugnantes et penitus destruentes omnia castra et municiones preter tria, scilicet Thorun, Colmen, et Redinum. De populo eciam dei ad laudem et gloriam ejus ibi habitante trucidaverunt IIII milia, sic quod tota terra Prussie videbatur Cristianorum sanguine rubricata.

36. De expugnacione castri sardewicz et invencione capitis beate barbare virginis et martiris

Nullus sane mentis cogitare vel audire posset, quod fidei negocium in predictis partibus sub innumeris expensis et angustiis ad dei gloriam tam magnifice promotum, sic per unius tyranni maliciam ad talem interitum deveniret, quin ad gravem cordis perturbacionem et compassionem debitam moveretur. Unde fratres hiis visis consternati mente elegerunt pocius mori in bello, quam videre tot mala gentis sue et sanctorum. Ex quibus unus scilicet frater Theodericus de Bernheim antiquus marscalcus totus magnanimus, (erat enim Ulixes in pectore nec manu minor Hectore), et fratres IIII et armigeri XXIIII noctis tempore in vigilia beate Barbare virginis et martiris accesserunt ad castrum Sardewicz Swantepolci, et applicantes scalas ad menia intrantesque secrete, invenerunt quinquaginta viros ad ejus custodiam deputatos, viros utique robore fortes et in armis exercitatos, quos fratres cum suis XXIIII armigeris viriliter sunt aggressi. Illi ex opposito hostiliter se opponentes fortiter defenderunt. Nunc istis, nunc illis repressionem sustinentibus, bellum durissimum inter eos est exortum, et duravit ab ortu diei usque ad horam terciam. Tandem ipse deus, qui sperantes in se non derelinquit, fratribus opem et victoriam de celo misit, ut occisis omnibus preter paucos, qui fugientes evaserunt, mulieres CL ibi captas cum parvulis ligaverunt. Quo facto invenerunt in quodam celario cistam seu archam, et pixidem argenteam in ea, et in pixide caput beate Barbare virginis et martiris, quo viso, proni ceciderunt in terram collaudantes deum de tam gloriosi muneris invencione. Elevantes ergo has sanctas reliquias, cum magno gaudio celarium exierunt. Quod cum videret quedam matrona antiqua, que cum aliis stetit ligata, ait ad fratres: bene potestis gaudere et juste debetis, quia meritis beate Barbare habetis, quicquid honoris estis hodie consecuti. Ad quam fratres: quis tibi hoc indicavit? aut quomodo potes hoc scire? Que respondit: ego speciali devocione semper dilexi sanctam Barbaram, unde hac nocte apparuit mihi tribus vicibus, succinctis vestibus, ac si parata esset ad ambulandum in via, et ego dixi ad eam: quo vadis sancta virgo? Que respondit: ego volo ire ad civitatem Colmensem et audire ibi missam, et dum tercio appareret mihi, et diceret ad me: valeas, dilecta mea, ego cecidi de stratu meo, et secuta fui ipsam usque ad ostium domus, ubi cum ipsa disparuisset, vidi vos armatos in castro. Ex istis scio indubitanter, quod meritis et precibus ejus traditum est vobis hoc castrum, ut reliquias ipsius vobiscum ducatis in terram Prussie, ubi in majori quam hic reverencia habeantur. Post hec frater Theodericus, quibusdam fratribus et armigeris ad dicti castri custodiam ordinatis, cum paucis reversus, has sanctas reliquias versus Colmen duxit, ubi clerus et populus cum solenni processione occurrens eas ad ecclesiam portaverunt, et ad castrum antiquum posuerunt, ubi usque in presentem diem propter crebra miracula, que per eam dominus operatur, in veneracione assidua requiescunt.

37. De obsidione castri sardewicz et occisione nongentorum pomeranorum

Cum autem hec ad aures dicti ducis devenirent, ultra modum perturbatus fuit, et totum conatum suum in virus vindicte convertens, convocavit omnes neophitos apostatas terre Prussie et dictum castrum Sardewicz obsedit, et cum instrumentis bellicis, sagittis et aliis modis, quibus potuit, quinque septimanis fortissime impugnavit, quibus fratres et alii obsessi viriliter restiterunt. Sed quia idem dux omni dolo plenus fuit, semper dolose egit. Ut tandem iniquitas ejus dei odium inveniret, assumpsit majorem partem exercitus sui, relicta in obsidione parte altera, secrete noctis tempore transiit glaciem Wisele et terram Colmensem multipliciter depredavit. Cui frater Theodericus marscalcus cum paucis occurrit, confidens de dei misericordia, cui facile est concludere in paucis, aut in multis, et inito certamine percussit eos plaga non modica. Occidit enim nongentos viros, aliis in fugam conversis, et preter alia spolia, que multa fuerunt, CCCC equos hostium conservavit. Dux autem confusus cum paucis rediit ad aliam partem exercitus sui, quam reliquerat in obsidione, tam occulte, quod obsessi in castro non poterant considerare, quod actum fuerat in conflictu. Unde miserunt quendam fratrem ad marscalcum, qui experiri posset de eventu hujusmodi veritatem, qui marscalcus ipsum instructum remisit, precipiens, ut quando ipse cum dicto exercitu Swantepolci inciperet bellum, ipsi de castro descenderent et juvarent, addens, et castrum possideat postea, qui hic victoriam obtinebit. Marscalcus itaque dum exercitum ducis vellet invadere iterum in prelio, Swantepolcus ex prima strage habens certa indicia et signa evidencia deum sibi terribiliter offensum, et divine protectionis clipeum a se recessisse non dubitans, meticulosus factus fuit, et adeo emarcuit cor ejus, quod ipse cum multis paucos non audebat aliqualiter expectare, sed in fugam conversus cum suis turpiter recedebat. Marscalcus hoc videns paulatim cum suis processit et hostium tentoria conbussit. Timens dicti ducis fraudulentam maliciam, tamque dolose vulpis astuiciam, que sepe fallit ingenium venatoris, non audebat sequi fugientes, sed per totam diem conservavit exercitum suum adunatum, firmans rupturas castri per impugnaciones factas. Tandem in vespere, relictis ibi pluribus armigeris, recessit.

38. De tradicione castri nakel, et depredacione terre pomeranie

Legatus sedis apostolice, qui continuis curis et sollicitudinibus urgebatur circa fidei negocium, ut proficeret, et inimicus fidei dux Pomeranie deficeret, videns, quod bellum inciperet aliqualiter prosperari in manu fratrum, vocatis ad se de Polonia duce Casimiro et duce de Calis et fratribus, consuluit eis, ut cum exercitu procederent contra Swantepolcum. Qui mandatis ejus parentes, secesserunt cum magno exercitu versus castrum ipsius Nakel, figentes ibi tentoria sua, et castris ibi secundum militarem disciplinam collocatis, et erectis ibi machinis et instrumentis aliis bellicis, et preparatis omnibus, que ad impugnacionem urbium necessaria sunt, castrenses perterriti, sub hiis condicionibus, ut salvis rebus et personis possent exire, castrum fratribus tradiderunt. Qui locantes in eo fratres et armigeros pro custodia, cum alia parte exercitus intraverunt terram Pomeranie attingentes a fine usque ad finem fortiter, sed non suaviter omnia disponentes, imo quicquid igne consumi potuit, combusserunt, occisis plurimis et mulieribus captis et parvulis cum preda maxima redierunt.

39. De reformacione pacis inter swantepolcum et fratres

Hiis itaque sic dispositis et a deo misericorditer ordinatis, Swantepolco duci, qui pridie tam dure cervicis fuit et obstinatus in perfidia, quod nec prece nec precio nec minis flecti potuit, quod vellet redire ad sancte matris ecclesie gremium, modo hec vexacio dedit intellectum, et videns, quod fratribus a modo non posset resistere, venit ad legatum et fratres, et humiliatus coram eis recognovit se perperam egisse contra fidem et fideles, supplicans, ut sui misererentur, et cum eo agerent graciose, exhibens se et sua fratribus in emendam. Legatus hiis auditis diversos habuit tractatus cum fratribus super hac re, dicens, quod difficile esset ei credere, qui sepe pacis federa rupit. Ex adverso consideravit, quod petenti veniam sinus misericordie non est precludendus, ex his eligens, quod melius novit, scilicet pacem, quia nonnisi in tempore pacis colitur autor pacis. Unde de consilio fratrum recepit ipsum ad graciam ecclesie sub hiis pactis. Swantepolcus, ut firma esset inter eum et fratres composicio, castrum suum Sardewicz dedit fratribus in pignus et filium suum primogenitum Mestowinum, Wimarum Burgravium et Woyac ducem exercitus sui in obsides, juravitque ad sancta dei evangelia per eum corporaliter tacta, quod deberet fratres juvare contra infideles, quociens necessitas hoc exposceret, et quod non deberet a modo contra fidem et fideles tam detestabilia facta, qualia prius fecerat, attemptare, et dedit literas suas fratribus sigillo suo sigillatas in testimonium premissorum. Hoc facto, fratres et omnes captivos, qui poterant reperiri, inter quos fuerunt LXX matrone nobiles et honeste preter alias mulieres, viros et parvulos reddiderunt, dictamque pacem fratres tam firmiter observabant, quod preter alia, que ad pacis observanciam sunt necessaria, nullum bellum contra infideles ulterius movere sine dicti ducis consilio voluerunt.

40. De novo bello swantepolci et conflictu in rensen

Sed quia sensus humani semper proni sunt in malum, et a via, quam homo ad adolescencia sua consuevit, cum senuerit, de facili non recedit, ideo perversus ille dux Pomeranie, plenus iniquitate, innatam sibi maliciam, quam a juventute sua solitus fuit exercere, non diu potuit occultare, sed post contractam pacem revoluto anno, immemor salutis sue et sacramenti, quo firmaverat dictam pacem, immemorque sanguinis sui, scilicet filii, et aliorum obsidum, quos dedit in pignus, rupto federe pacis, cum neophitis apostatis terre Prussie et Sudowitis collegit exercitum grandem nimis, qui preter alia mala in captivis et occisis et infinita preda totam terram Colmensem, exceptis tribus castris, Thorun, Colmine et Redino in solitudinem redegerunt. Quo facto cum exercitu suo venerunt ante castrum et civitatem Colmen, et ibi steterunt usque ad vesperem in superbia et abusione. Postea secesserunt usque ad paludem, que dicitur Rensen, et ibi per noctem quieverunt. Quo percepto fratres de Colmine cum CCCC viris secuti sunt eos, et dum media pars exercitus infidelium paludem predictam transivisset, frater Theodericus antiquus marscalcus voluit posteriorem partem invadere, asserens, quod antequam alii redirent, isti essent occisi. Cui consilio contradixit frater Berlwinus novus marscalcus, et licet seniores fratres invite facerent, quia videbatur eis, quod, invadendo eos ante, cogerent ipsos ad defensionem; tamen secuti fuerunt consilium ejus, et aggressi sunt eos viriliter in anteriori parte, et statim conversi sunt in fugam. Quos Cristiani sequentes, plures occiderunt, et disperso exercitu Cristianorum marscalcus cum XXIIII armigeris venit circa montem quendam, in quo invenit IIII milia infidelium contra se parata ad bellum. Sed dum Prutheni viderent tam paucos circa vexilum fratrum, resumptis viribus et audacia, irruerunt repente in eos, et marscalcum et fratres omnes cum CCCC viris occiderunt preter X, qui fugientes salvati sunt. Tandem venerunt fratres de Thorun, cum CC viris ad locum et horam eis deputatam a marscalco, et dum viderent fratres occisos, fugerunt. Quos Prutheni sequentes plures occiderunt, alii evaserunt. Collecta igitur preda, que magna fuit nimis, multas mulieres et parvulos cum magno gaudio deduxerunt. Inter quos fuit Martinus de Golin cum sorore sua impregnata, que dum propter gravedinum partus non posset sequi exercitum accelerantem, is, qui eam captivam duxit, cum gladio ventrem ejus aperuit, et infans vivus cecidit in arenam, et ipsa expiravit. Quod factum detestabile idem Martinus in tantum abhorruit, et tantam concepit inde invidiam contra infideles, quod postquam liberatus fuisset ab eis, percussit ipsos sepius plaga magna, prout inferius apparebit. Post recessum ipsorum, dum fratres viderent mala, que fecerant in populo, dixerunt invicem: ve nobis, ut quid nati sumus videre contricionem populi nostri et contricionem terre nostre et sedere illic, cum detur in manus inimicorum? Trucidati sunt senes ejus, juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. Que prius erat libera, facta est ancilla. Ecce sancta nostra et pulcritudo nostra et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt gentes. Quid ergo nobis adhuc vivere? Sciderunt igitur vestimenta sua, et cooperuerunt se ciliciis, et cum eis gravi timore perterritus omnis populus, qui superstes fuerat, planxit.

41. De quodam miraculo

Quedam mulier dum post conflictum cum aliis civibus de Colmine iret ad locum certaminis ad sepeliendum corpora interfectorum, et maritum suum semivivum vellet ad civitatem ducere, ille restitit, et dum quereret, quare ibi lubencius moreretur, respondit, quod beata virgo Maria eodem die cum turibulo, precedentibus duabus virginibus cum candelis ardentibus, omnes occisos turificasset, et dum veniret ad eum, et sensisset eum adhuc vivum, ait: tercia die morieris, et gaude, quia anima tua, sicut cetere anime occisorum, ad eterna gaudia evolabit, ductusque sic cum aliis in civitatem Colmensem, tercia die mortuus est, ut predixit, et credidit omnis populus verbis ejus.

42. De altercacione duarum viduarum pro uno viro

Post hunc conflictum dum episcopus Colmensis videret, civitatem Colmensem desolatam viris, omnes enim occisi fuerunt in conflictu predicto, injunxit viduis in remissionem omnium peccatorum, ut famulos suos ducerent in maritos, ne negocium fidei ibidem omnino periclitaretur. Unde accidit quod due mulieres, dum ad ecclesiam irent, viderunt inter alios in foro ludentes ad talos quendam famulum fortem et pulcrum aspectu, licet non bene vestitum, quarum una secrete dixit ancille sue, ut illum duceret ad domum suam. Alia vero hoc considerans precepit ancille sue occulte, ut eum deduceret ad hospicium suum, nec eum dimitteret quousque reverteretur. Quo facto ipsa eum vestivit honeste, et contraxit cum eo matrimonium in facie ecclesie. Prima mulier, hoc intelligens, diu fuit ingrata alteri mulieri. Hic famulus natus fuit de Hallis, et adeo honestus et sapiens fuit, quod in Prussia parem in virtutibus non habebat.

43. De tribulacione fratrum post conflictum

Propter hanc stragem fratrum Swantepolcus gavisus est gaudio magno valde, et apponens iniquitatem super iniquitatem suam, addensque dolorem super dolorem vulnerum fratrum, nitebatur modis, quibus potuit, qualiter populum eis subjectum in summa necessitate constitutum ab ipsis averteret, et ad voluntatem suam perfidam precibus et muneribus inclinaret. Et licet aliqui ab eo corrupti essent, et ad ipsius beneplacitum occulte inclinati, tamen dei providencia et fratrum discrecione provisum fuit, quod nullus audebat talia publice ostentare. Et sic ejus machinacionibus in nihilum redactis, in malo suo proposito non profecit.

44. —

Swantepolcus dux Pomeranie predictus, cum in hac callida temptacione non proficeret, invenit aliam graviorem, estimans indubitanter, tunc tempus aptum et diu desideratum advenisse, in quo posset sine alicujus resistencia illam modicam scintillam cristifidelium, que residua mansit, post ultimum conflictum, extinguere penitus et delere. Et congregavit duo milia virorum preelectorum in armis, et transiens Wyselam navigio intravit terram Colmensem, duobusque diebus et duabus noctibus sustulit, quicquid relictum fuit, aliud convertit in cinerem et favillam. Medio tempore quo hec agerentur, fratres de Colmine cum nobilibus et civibus suis de civitate Colmensi congregati, videntes mala, que fecerat Swantepolcus cum exercitu suo ingemuerunt, et tundentes pectora sua cum lacrimis, rogaverunt deum, dicentes: parce domine, parce populo tuo, et ne des herditatem tuam in perdicionem. Fratres attendebant, quod si iterum invaderent exercitum illum et perederent victoriam, sine spe recuperacionis amitterent terram Prussie, et fides Cristi ibi per consequens deleretur. Nobiles vero et cives de Colmine dicebant, quod pocius vellent honeste mori in bello, quam sic vivendo miserabiliter deficere de die in diem. Et irruit spiritus domini in fratres et omnes, qui aderant, et licet essent nimis pauci respectu inimicorum, confisi tamen in domino aggressi sunt hostes hostiliter et audacter ante civitatem Colmensem, et factum est prelium magnum inter eos pluribus cadentibus ex utraque parte. Tandem pater miserecordiarum et deus tocius consolacionis, qui suos in omni tribulacione consolatur, confortavit fratres in tantum, quod Swantepolcus de hoc perterritus cum omni populo suo fugit et inclinavit se versus locum, ubi naves reliquerat, sperans per easdem evadere. Sed non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem projecit ventus a facie terre! Sic venit ventus validus et omnes naves illas longe a litore removit, et factum fuit eis cum istis navibus, sicut accidit pagano regi Sarracenorum perdita victoria a facie Karoli fugienti. Et cum non invenirent naves, intraverunt Wyselam, et submersi sunt preter Swantepolcum et paucos, qui cum eo recesserant, omnes, qui prius gladium evaserant. Sicque consolatus est dominus populum suum in necessitate maxima constitutum.

45. De pace iterum reformata et destructa et de edificacione castri santirii

Fratres sic undique angustiis angustiati, inter multa consilia hinc inde quesita tandem fratris dicti Rawe de Redino, viri prudentis et in arduis negociis circumspecti, consilium hoc fuit, ut Mestowinum filium Swantepolci obsidem mitterent duci Austrie, et demandarent ad partes Alemanie, Bohemie, Cracovie et Polonie statum terre Prussie et fratrum, attendentes, quod negocium fidei et fidelium breviter ibi periret, nisi per divine virtutis auxilium et ipsorum celeriter sucurreretur. Quod cum factum fuisset, venit frater Poppo magister cum IIII fratribus, et de Marchia, Misna et Thuringia sex fratres. Dux etiam Austrie misit sub expensis suis XXX sagitarios equites in subsidium dicte terre. De quorum adventu fratres multum gavisi sunt, Swantepolcus autem e contra perturbatus et meticulosus factus in tantum, quod pre timore graciam querens, iterum a fratribus obtinuit et vetus pax innovatur. Tamen innata ejus malicia a persecucione fratrum et suorum fraudulenta et clandestina non cessavit, et quando super hoc argueretur a fratribus, non curavit. Tandem ut occulta ejus malicia detegeretur, congregato exercitu valido, intravit hostiliter Cuyaviam terram ducis Casimiri, eam incendiis et rapinis multipliciter devastando, captisque ibi multis Cristianis et occisis cum aliarum rerum rediit preda magna. Super quo dum iterum reprehenderetur, ait: quod nec propter papam, nec propter imperatorem, nec aliquem viventem vellet desinere persequi hostes suos, et addidit: reddatis mihi filium meum, si vultis habere pacem mecum. Cum ergo fratres non redderent ei filium suum, incepit eos publice persequi sicut prius. Edificavit enim circa confluenciam fluminum scilicet Wysele et Nogadi castrum dictum Santirium, in quo locavit viros iniquos, qui fratrum subditos nec pacifice ascendere aut descendere navigio permiserunt: quin spoliarent eos rebus suis, vel caperent aut mactarent.

46. De edificacione castri swecze et impugnacione ipsius

Fratres itaque videntes sibi nova bella imminere castrum Sardowicz fideli suo Samborio, filio Swantepolci resignantes cum omnibus attinenciis commiserunt. Ecce mira res et ultra modum stupenda, filii opposuerunt se patri propter severitatem, quam in fidei et fidelium ignominiam exercebat. Hoc facto fratres miserunt nuncios legato sedis apostolice et magistro generali, nunciantes eis novum bellum et statum terre Prussie. Quo audito legatus personaliter crucem contra dictum tyrannum predicavit, et mandavit in diversis regnis et provinciis auctoritate apostolica predicari. Sed quia perversa malicia et maliciosa perversitas reproborum letatur, cum male fecerit, et exultat in rebus pessimis, ideo iste gavisus valde de castro Santirio, quod in grave construxit prejudicium fidei et cristifidelium, incepit edificare aliud castrum ex opposito quasi civitatis nunc Colmensis, quod dicitur Swecza, ut omnino in fluvio Wisele tam supra quam infra transitus navigio necessarius valde fratribus non pateret. Quod cum ad aures magistri deveniret, mandavit fratribus de Colmine, ut cum suis navigio descenderent, ipse autem cum fratribus de Thorun et duce Casimiro ad dictum locum intenderet cum exercitu equitare. Volebat enim dicti castri edificacionem impedire. Swantepolcus, videns naves fratrum ad litus applicari, sublatis tentoriis pontem, per quem aditus ad castrum patuit, dejecit et fugit. Tandem retrospiciens vidensque, quod fratres equites cum suo exercitu non possent convenire ad eos, qui de Colmine navigio descenderant, propter profunditatem fluminis, quod fuit medium inter eos, resumpta audacia cum suis rediit, et dum videret magistrum se ad impugnacionem castri inclinare, refecto celeriter ponte, misit CCC viros ad castrum, ut defenderent. Aggressi ergo fratres cum duce Casimiro castrum fortissime impugnaverunt, et tam durum fuit inter eos bellum, quod utriusque partis plures homines fuerunt letaliter vulnerati, et de castro multi mortui ceciderunt, sed quia castrum adeo firmatum fuit, quod de facili non potuit expugnari, fratribus infecto negocio recedentibus, Swantepolcus reversus ipsum castrum melius confirmavit.

47. De edificacione castri potterbergk

Frater Poppo magister considerans dicti ducis astuciam in hoc, quod se castris undique firmaret, precavens periculis in futurum, in monte, sito inter civitatem nunc Colmensem et antiquum castrum, edificavit castrum, quod a nomine montis Potterbergk nuncupavit, locans ibi XII fratres, cum multis armigeris. Hec edificacio facta fuit, ne Swantepolcus dictum montem edificiis occuparet, et factus fuisset error novissimus pejor priore.

48. De impugnacione castri et civitatis elbingensis

Swantepolcus dux Pomeranie, intelligens absenciam fratrum et civium de Elbingo, congregato magno exercitu ad impugnandum castrum et civitatem ibidem processit. Quo viso mulieres deposito ornatu muliebri, mentem virum induerunt, et femur cingentes gladio menia ascenderunt, tam viriliter se ad defensionem disponentes, quod nusquam ibi sexus fragilitas apparebat. Unde dux estimans exercitum fratrum et civium reversum, cum verecundia recessit. Nec credas hoc solum hic factum, sed pluries in aliis locis ubi in absencia virorum municiones fuissent periclitate, si non restitisset audacia mulierum.

49. De quodam milite swantepolci

Fuit quidam miles de familia Swantepolci, qui fratres domu Theutonice adeo formidabat, quod viscera ejus contremuerint, dum audiret eorum nomina recitari. Unde accidit hoc tempore, quod idem dux causa solacii secessit ad quandam villam et ad majorem gaudii excitacionem vocavit quosdam alios milites ad se et ait: mittamus unum famulum ad campos, qui post primum ferculum festinus revertatur, et referat fratres cum exercitu advenire, et videamus, quomodo iste miles timidus se disponat. Quod cum eis multum placeret, missus fuit nuncius ad hujusmodi negocium peragendum. Fratres autem, quibus hoc proditum fuit, cum venissent non longe a dicte villa, nuncius jam exierat, et videns fratres cum armigeris venientes, stupefactus et pre nimio timore palidus effectus, cum planctu magno et extracto gladio reversus ad Swantepolcum, ait: cito surgite et recedite, quia revera fratres cum exercitu veniunt. Illi, qui hoc preordinaverant, riserunt, sed miles ille timidus audiens nomen fratrum, statim saliit ultra mensam, et recessit. Sed nuncius ingeminans verba priora, seriose et cum juramento confirmans, dixit, fratres cum execitu jam esse in vicino. Unde dux aliis ridentibus recessit cum uno famulo, quem quidam frater, qui ad hoc fuerat deputatus, sequens, in quodam flumine, dum ducem non posset comprehendere, famulum interfecit, alii fratres ceperunt et occiderunt, quidquid ibi de familia sua mansit.

50. De bello navali

Frater Poppo magister sollicitus de salute fidelium, misit fratrem Conradum dictum Bremer cum multis armigeris, ut tres naves oneratas victualibus duceret in Elbingum, qui cum veniret prope Santirium, invenit Swantepolcum et multos de populo suo cum XX navibus exspectantes. Quos cum frater Conradus videret, non tanquam meticulosus expavescens, sed velut magnanimus in domino confisus, navibus suis virtute remigancium velociter currentibus, cum magno impetu ipsos viriliter est aggressus, sic quod pluribus de navibus ducis submersis, alie fuerunt confracte. Unde hostes videntes eos vicinos litori accesserunt cum lapidibus, proicientes. Fratri Conrado unum dentem eruerunt, et plures alios leserunt, alii salvi in Elbingum pervenerunt.

51. Item de eodem

Fratres de Elbingo qui adventum istarum navium diu cum magno tedio et defectu expectaverant, instructi de statu terre Colmensis, naves cum suis nunciis remiserunt. Que dum venirent circa castrum Sweczam, Swantepolcus cum multis armigeris et X navibus iterum invasit eos. Capitaneus vero dicti ducis fratrem Fridericum de Wida, qui aliis prefuit, est aggressus, et maxillam ejus lancea perforavit, sed frater Fridericus ex adverso se opponens ipsum interfecit. In navi civium de Elbingo, que cum impetu veniens stetit immobilis super arena, occisi fuerunt duo fratres, sed frater Fridericus superveniens alios liberavit et in suam navem locavit, sic quod duobus fratribus et III viris et de parte adversa XX interfectis alii evaserunt.

52. De quodam nobili viro, qui receptus fuit ad ordinem domus Theutonice

Non longe postea deficientibus victualibus in castris, fratres cum familia sua jam pene inedia consumpti clamaverunt pro auxilio ad dominum, qui pia semper gestat viscera super afflictos. Unde cujusdam nobilis viri de Cracovia ad religionis ingressum animum inclinavit, qui tres magnas naves vino et medone seu melicrato, et aliis, que ad victum sunt necessaria, replens, et CCC boves et vaccas et alia multa jumenta premisit ad castrum Thorun, sequutusque cum magna reverencia est receptus, et ordinis domus Theutonice suscepit habitum regularem, et fratres de magnis angustiis liberavit.

53. De victoria, in qua fratres mille et quingentos pomeranos occiderunt

Frater Poppo magister premissis exploratoribus, qui diligencius respicerent, quid ageret Swantepolcus, cum suo et ducis Casemiri exercitu convenit juxta castrum Wischerot, ibique castra metati sunt. Exploratores reversi dixerunt, quod Swantepolcus cum magna potencia exercitus sui staret circa castrum Sweczam, et firmaret illud. Consultum ergo videbatur omnibus, ut invaderent eum ibi, premissique sunt de Colmine X viri equites, qui exercitum inimicorum inquietarent, qui de XX viris ex parte adversa occurrentibus unum militem occiderunt, alii XIX viso vexillo fratrum fugerunt, et ipsis cum fuga venientibus ad exercitum Swantepolci, omnes terga verterunt, quorum pauci ad castrum venientes salvati sunt, alii omnes aut submersi sunt, vel in ore gladii ceciderunt. Sicque de populo Pomeranorum mille et quingenti viri in illo die a fratribus sunt occisi. De qua victoria fratres deo grates referentes cum maxima preda hostium exultantes in domino sunt reversi.

54. De quodam miraculo

Hoc tempore quidam de Misna crucesignatus, dum completo peregrinacionis sue voto stetisset per annum in terra Prussie, in reditu versus patriam suam mortuus est in via. Cujus filius sollicitus de diuturna patris absencia, querens patrem in Prussia non invenit, sed, dum rediret, venit ad quandam villam, ubi episcopus cimiterium consecravit. In qua consecracione dum episcopus aquam benedictam aspergeret super tumulos defunctorum, cujusdam mortui corpus de sepulcro exiliens appodiavit se ad parietem ecclesie, quod primo solus episcopus vidit, sed tandem oracione impetravit, quod totus populus, qui consecracioni interfuit, vidit manifeste. Conjuravit itaque episcopus illum mortuum, ut diceret, quis esset, et quare de sepulcro exiliisset. Qui respondit, quod fuisset in terra Prussie peregrinus per annum, et in reditu mortuus et ibi sepultus, et propter unum agrum, quem vicino suo, dum vixerat, injuste abstulit, damnatus fuisset, sed propter votum peregrinacionis, ipse Cristus, cujus injuriam vindicavit, penam eternam in temporalem commutavit, ut scilicet in purgatorio puniretur, quousque aliquis de propinquis suis redderet dictum agrum. Quo facto episcopus quesivit, si aliquis noticiam haberet ejus? Cui respondit filius, quod ille mortuus esset pater ejus, et promitteret bona fide dictum agrum se redditurum. Quo dicto episcopus jussit dictum mortuum redire ad sepulcrum quod et ipse fecit. Ecce quamtam graciam confert ipse Cristus et vivis et mortuis peregrinis, qui vicem ejus dolent in opprobrio sue crucis, et ecclesiam sanctam ab oppressione infidelium exponendo res et corpora defendere non formidant.

55. Item de victoria fratrum, in qua iterum md de pomerania sunt occisi

Postquam legatus sedis apostolice crucem in propria persona predicavit, et jussit per alios in regnis et provinciis ad hoc deputatis predicari, commoti sunt principes et nobiles de Alemania super contricione terre Prussie, misitque dux Austrie in subsidium Drusigerum dapiferum suum cum multa milicia et viris exercitatis in bello, venit eciam Henricus de Lichtenstein miles, et cum eo plures peregrini. Cum hiis et duce Casimiro magister et fratres cum suis intraverunt terram Pomeranie et potenter et hostiliter pertranseundo IX diebus et noctibus vastaverunt, sic quod non erat in ea angulus aliquis, quem non rapina et incendio visitassent. Medio tempore, quo hec agerentur, Swantepolcus cum suis subditis et neophitis terre Prussie congregavit exercitum grandem nimis, et fratres cum suo exercitu recedentes sequens, singulis noctibus mansit in eo loco, in quo fratres fixerant tentoria sua, ligans dextrarios suos, ubi fratrum equi erant prius locati et sic notans numerum tentoriorum et viarum diversitatem consideravit, quod exercitus suus in duplo fratrum exercitu major esset, et gavisus est gaudio magno valde, et confortans suos consolatus est in hec verba: crastina die faciemus, quod Pomerani et Prutheni a jugo Theitonicorum in perpetuum absolventur. Mane facto dum fratres recederent, quidam de exercitu Swantepolci invaserrunt spolium, quod multum fuit nimis, occupavit enim duas leucas, et de viris, qui ordinati fuerunt ad custodiam ejus, XXX occiderunt. Sed Drusigerus missus a magistro eis in auxilium, videns jam plures interfectos, fugit tanquam meticulosus. Quod considerans dominus Henricus de Lichtenstein repente irruit in hostes, et predam, quam abstulerant, restituit in locum suum. Quo percepto Swantepolcus cum tribus turmis venit in auxilium suis, quos videntes Poloni perterriti omnes fugerunt, preter quendam militem Martinum de Cruczewicz vexilliferum et ducem Casimirum, ad cujus consilium statim missum fuit pro domino Henrico de Lichtenstein. Medio tempore fratres ordinaverunt se ad pugnam. Sed Swantepolcus considerans, quod fratres nollent fugere, mandavit mille viris pocioribus de exercitu suo, ut de equis descenderent, informans eos, ut cum magno strepitu et clamore fratres invaderent, et stantes retro occultati clipeis cum lanceis suis equos Cristianorum transfigerent, dicens: gravibus onerati sunt armis et pedestres bellare non possunt. Post ordinacionem utriusque exercitus ad prelium, dominus Henricus reversus fuit, et intuens hostes ait ad fratres: periculum est in mora, accedamus ad eos; et irruerunt, cum impetu in hostes, factusque est conflictus horribilis inter eos, et de exercitu Swantepolci in loco certaminis mille quingenti viri mortui ceciderunt, de Cristianis nullus fuit letaliter vulneratus, preter X dextrarios eorum, qui transfixi lamceis hostium occubuerunt. Sicque fratres et peregrini cum mille sexcentis dextrariis adversariorum, et preda alia multa nimis et gloriosa victoria redierunt, cooperante domino nostro Jesu Cristo, qui est benedictus in secula seculorum Amen. Drusigerus dapifer, qui prius tanquam formidolosus a bello cum suis recesserat, nunciavit in civitate Thorun, fratres et peregrinos et totum exercitum Cristianorum in prelio cecidisse, et factus fuit tantus planctus in terra Colmensi et Polonie a cristifidelibus, quantus a seculo est auditus. Sed crastina die circa horam vesperarum, dum fratres cum suo exercitu victoriose redirent, facta est leticia magna in populo Cristiano et tanta, quod eciam hesterne diei mesticiam excerdebat.

56. De reformacione pacis inter swantepolcum et fratres

Cum sic terra Pomeranie justo dei judicio esset depopulata, Swantepolcus dux, qui ante tanquam leo rugiens, erecta cervice circuit, querens quomodo fratres et novellam fidem cum magna et multa Cristiani sanguinis effusione plantatam in terra Prussie destrueret, nunc quasi agnus mansuetus, demisso vultu, inclinato capite, humiliter supplicavit fratribus, ut eum ad solite benignitatis sue graciam recipere dignarentur. Fratres attendentes, quod ipse in angustia positus semper sub simplici et angina pelle cor vulpinum omni dolo et astucia plenum gereret, quod rei exitus approbavit, quia jam tercia vice sub sacramento suo firmata federa pacis rupit, timebant ab eo iterum defraudari. Sed quia bonum pacis semper amplectendum est, propter eum, qui est auctor pacis et amator, qui est Cristus Jesus, idcirco post varios tractatus veterem inter se et dictum ducem habitam pacem secundum formam pristinam cum crucesignatorum consilio reformabant.

57. De fratre henrico magistro iii. Mccxlii

Frater Henricus de Wida magister terre Prussie tercius prefuit VIII annis. Hic nobilem virum dominum de Wida consanguineum suum cum quinquaginta viris expertissimis in bello adeo viriles fuerunt, quod fama publica de ipsis testabatur, quod hasta eorum nunquam fuerit aversa, nec sagitta ipsorum abiit retrorsum, et multos nobiles de Alemania peregrinos ad terram Prussie secum duxit. Hic frater Henricus de licencia uxoris sue habitum fratrum domus Theutonice suscepit, et ipsa claustrum sanctimonialium in Cronswicz intravit, quod claustrum ipse instituit et fundavit, et donis magnificis dotavit. In quo eciam ipse post multa bella, que gloriose in dicto officio gessit, ut inferius apparebit, vocatus a magistro generali ad capitulum, in itinere infirmatus, mortuus est et sepultus.

58. De expugnacione cujusdam castri et de castro cristburgk

Hic frater Henricus magister postquam instructus fuisset a fratribus, quot mala Swantepolcus et sui complices neophiti apostate terre Prussie fidei et fidelibus intulissent, incepit toto cordis desiderio ad ipsorum destructionem et exaltacionem fidei laborare. Congregatis ergo fratribus et peregrinis, profectus est ad bellum, et in vigilia nativitatis dominice noctis medio quiescentibus hominibus venit ad castrum Pomesanorum, quod situm tunc fuit in loco, qui nunc dicitur Cristburgk antiquum, et applicatis scalis ad menia occulte intraverunt, captisque et occisis omnibus expugnaverunt, ponentes ibi fratres et armigeros multos pro custodia dicti castri. Hujus eciam nomen quia in ipsa nocte nativitatis Cristi fuit a fidelibus expugnatum, vocatum est Cristburgk, quod interpretatur castrum Cristi, quod vocatum est ab angelo testamenti, priusquam in mente magistri aut aliorum fratrum conciperetur.

59. De translacione civitatis colmensis

Hoc tempore nobilis ille et illustris princeps de Anlant cum multa milicia venit ad terram Prussie, et preter multa bona, que ibidem gessit ad corroboracionem fidei et fidelium, civitatem Colmensem de castro antiquo transtulit ad clivum montis, in quo nunc sita est, per quam translacionem terra Colmensis salvata fuit.

60. De diversis tractatibus et parlamentis swantepolci

Swantepolcus audiens adventum magistri, rogavit eum, ut dominus Henricum de Lichtenstein sibi mitteret, qui cum ad eum venisset, post multas querelas, quas de fratribus coram eo proposuit, ait: paratus sum ad omnem justiciam me obligare, et facere quidquid preceperint fratres, si filius meus mihi restituitur, quem dedi eis in obsidem. Dominus Henricus attendens, quod in veritate dirigendus est quilibet et docendus, dixit ad eum: filium vestrum nullo modo rehabere potestis, quia pacem, pro cujus securitate ipsum fratribus in obsidem tradidistis, non semel sed pluries irritastis, adherendo apostatis et infidelibus, cum quorum exercitu terram Cristianorum et fratrum rapina et incendio devastastis, et negocium fidei infinitis angustiis Cristianorum magnifice promotum per vestram maliciam destruxistis, cristifidelibus quibusdam miserabiliter trucidatis, aliis in servitutem perpetuam deductis, unde non justiciam, sed graciam requiratis. Sed quia veritas odium parit, et a perversis continue detrahitur sermonibus veritatis, ideo iste perfidus Swantepolcus, tanquam aspis surda obturans aures suas a veritate, auditum avertit, et talia verba ab ipso audire contemnens, dictum dominum Henricum salvum remisit in civitatem Colmensem, ubi magistro et fratribus, que audiverat, recitavit. Non longe postea idem dux magistrum induxit, quod cum eo convenerat in quadam insula Wisele, ubi post multos variosque tractatus habitos inter se sine fine amicabili sunt divisi.

61. De resignacione pacis et vastacione terre cuyavie

Elapso modico temporis spacio Swantepolcus iterum ingratus beneficio et multipharie gracie, quam eidem in summa necessitate constituto, fratres sepius exhibuerant, occulte homines fratrum spoliavit, quosdam occidit, alios captivavit et modis variis perturbavit. Tandem resignans publice pacem, incepit Cristianos hostiliter persequi, sicut prius, et congregato exercitu valido, Cuyaviam terram ducis Casimiri intravit improvise, et vastavit eam incendio et rapina, et occisis multis Cristianis, mulieres et parvulos cum aliarum rerum magno spolio secum duxit.

62. De expugnacione castri cristburgk

Nec dum idem Swantepolcus saciatus sanguine Cristiano, apposuit adhuc peccare, ut in iram deum excelsum denuo provocaret. Invidebat enim felicitati fratrum in eo, quod castrum Pomesanorum nuper expugnaverant, et cogitavit, quomodo vindicaret. Congregavit igitur omnem potenciam exercitus sui et neophitorum Prussie, et ut premissum est, quia omni dolo plenus fuit, semper dolose egit. Unde divisit exercitum suum in duas partes, ut una castrum ante invaderet, altera retro. Processit itaque ipse cum una parte dicti exercitus ad anteriorem partem et infirmiorem, et adeo infestus fuit in impugnando, quod fratres vix poterant defendere illam partem. Unde factum est, quod alia pars exercitus in posteriori parte sine aliquo defensionis obstaculo castrum subintravit. Sicque isti ante, illi retro ipsos impugnaverunt, ita ut breviter concludendo omnes fratres cum eorum familia in ore gladii trucidarent.

63. De reedificacione castri cristburgk

Ex hoc lamentabili eventu fratres et magister graviter perturbati consideraverunt, quod indomita colla istarum gencium non possent fidei subjugari, nisi in medio nacionis ejus perverse haberent castrum, de quo ipsas quottidie impugnarent. Convocata iterum multitudine peregrinorum, que continue de partibus Alemanie per predicacionem sancte crucis confluebat, preparatis omnibus, que ad edificacionem castrorum fuerunt necessaria, processerunt ad terram Pomesanie. Immutantes locum, et non nomen, edificaverunt castrum Cristburgk in eo loco, in quo permanet usque in presentem diem, ad laudem et gloriam Jesu Cristi, munientes ipsum omnibus, que ad custodiam castrorum fuerunt necessaria, relinquentes eciam ibi magnam potenciam armatorum. Postea in successu temporis locaverunt ibi circa castrum civitatem, ad quam inhabitandam confluebat multitudo fidelium, qui pro defensione fidei Cristiane quottidie intrepide res et corpora exponebant.

64. De devota vita fratrum de cristburgk

In hoc castro Cristburgk fuerunt deo devoti et mire abstinencie regularisque observancie sectatores, et cum hoc strenui milites in bello, ita ut vero posset de ipsis dici, quod in domo monachalem, et in campo vitam ducerent militarem. Inter hos fratres fuit quidam dictus de Glisbergk, qui tante fuit sanctitatis, quod in die parasceves, dum divinum officium in ecclesia ageretur, et more solito geniculando se inclinaret ad crucem osculandam, imago crucifixi lignea elevans se extendit brachia sua, volens cum circumdando brachiis amplecti. Quo se idem frater indignum estimans, ait: non decet te domine, quod tam vilem peccatorem amplectaris. Fuit eciam quidam alius frater, qui circa cutem suam nudam catena grossa et ferrea continue usque ad mortem suam pro nocturnali cingulo utebatur.

65. De morte pomeranorum plurium et pruthenorum

Edificato castro Cristburgk turbati sunt insipientes corde, neophiti et Swantepolcus, et cogitaverunt unanimiter, quomodo ipsum deicerent et delerent, impugnacionem modis variis attemptantes. Tandem fecerunt inter se mutuam conspiracionem, ut simul obsiderent castrum Cristburgk, nec recederent ab obsidione, quousque terre alteri coequarent. Congregati igitur Prutheni cum magno exercitu, premiserunt multos armigeros, qui currus et quadrigas ducentes victualia et arma custodirent. Quos premissos invaserunt fratres in prelio et omnes occiderunt, currus et quadrigas ad castrum suum deducentes. Qua percepto, Prutheni indignati ad propria redierunt. Sed Swantepolcus cum exercitu suo venit ad castrum Santirium, ibique castra metatus est, et premisit multos milites et armigeros, qui, utrum castrum Cristburgk obsessum esset, diligencius explorarent. Quos milites invaserunt eciam fratres de Cristburgk, et occisis pluribus ex eis, alii fugientes cum clamore valido venerunt ad exercitum domini sui Swantepolci. De quo idem exercitus Pomeranorum tantum territus fuit, quod omnes terga verterunt. Quo viso, fratres sequebantur eos, et quosdam occiderunt, aliquos ceperunt, reliqui se in Wisela submerserunt, sed dux cum paucis navigio viх evasit. Sicque Swantepolcus devictus, quia tota virtus exercitus sui fuit enervata, ammodo conquievit.

66. De conflictu in nattangia, ubi liiii fratres cum multa cristianis fuerunt occisi

Postquam maledictionis iste filius Swantepolcus opposuit se fratribus, et neophitos terre Prussie ad apostasiam fidei incitasset, non patebat via secura nec per terram nec per aquas ad partes inferiores, nec e converso, nisi in gravi multitudine pugnatorum. Unde magister multos fratres et armigeros misit, qui fratres de Elbingo et Balga sibi assumpserunt, et armata manu intrantes terram Nattangie per incendium et rapinam vastaverunt, factaque magna strage hominum dum recedere vellent, invenerunt omnes vias per hostes occupatas, et potenter exitum prohibentes, sic quod coacti fratres retrocesserunt ad villam, que dicitur Crucke. Quod videntes Prutheni obsederunt eos, ita quod nec isti audebant intrare ad eos, nec illi ad istos exire ad pugnam. Tandem crescente turba Pruthenorum coacti sunt fratres subire hec pacta. Dederunt enim fratrem Henricum dictum Botel marscalcum et tres alios fratres in obsides, sicut Prutheni petebant, ut alii capti, salvi tamen in corpore permanerent. Hec pacta solum illi deo dilecto fratri Joanni vicecommendatori de Balga displicuerunt, qui consuluit bona fide, ut fratres confisi in domino intrepide exirent ad pugnam. Prevalente ergo consilio aliorum et datis obsidibus, ut dictum est, Prutheni rupto federe pacti irruerunt in alios, et LIIII fratres et omnes alios occiderunt, anno domini MCCXLIX. Post hanc cedem quidam vir de Nattangia caput fratris Joannis vicecommendatoris predicti fixit in lanceam et elevans in altum, ait: si tuo sano consilio acquievissent fratres tui, occisi utique non fuissent. Inter istos quidam frater sic martirium fuit passus, Pritheni ligaverunt eum vivum per manus ad arborem, et excisum umbilicum ventris sui, cui adherebat viscus, affixerunt arbori, quo facto plagis multis compulerunt eum ut circuiret arborem quousque omnia viscera ipsius arbori adheserunt, et sic in confessione vere fidei reddens deo spiritum expiravit. Volve et revolve omnia scripta martirologii, non occurret tibi tale genus martirii. Nec Tarquinius superbus primus inventor omnium tormentorum genus hujusmodi invenit. Unde patet, quod fuit insolitum et a seculo inauditum. Ecce quomodo conclusit dominus in gladio populum suum, effuderunt enim gentes sanguinem ipsorum tanquam aquam in circuitu terre, et non erat, qui sepiliret, sed carnes eorum terre bestiis reliquerunt. Usque quo, domine, irasceris? In finem miserere nostri, domine, miserere nostri, ut ulcio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est, introeat in conspectu tuo. Effunde iram tuam in gentes, que te non noverunt, et in regna, que nomen tuum non invocaverunt et propter gloriam nominis tui propicius esto nobis, ne forte dicant gentes, ubi est deus eorum?

67. De peregrinis et pace reddita terre Prussie

Hec plaga magna dei facta in fratribus et populo, ad aures principum Alemanie pervenit et commovit eos ad compassionem. Unde factum est, quod ipse Cristus, qui percutit et sanat, tetigit gracia sui spiritus quorundam principum corda, videlicet marchionis de Brandenburgk, qui anno domini MCCLI, et episcopi de Mersburgk, et comitis Henrici de Schwarzburgk, qui anno ejusdem sequenti intraverunt terram Prussie cum multitudine armatorum, quorum singuli terminos dictorum apostatarum potenter pertransiverunt, incendio et rapina destruendo, occidendo et rapiendo, quousque omnino deficerent, nec ultra possent aliqualiter respirare. Ex tunc Pomesani, Pogesani, Warmienses, Nattangi et Barthi, ordinante domino Jesu Cristo, in cujus manu sunt omnes potestates et omnium jura regnorum, reversi sunt ad fidem, et fratrum imperio datis obsidibus se iterum subdiderunt, Eodem tempore et eadem causa Swantepolcus dux Pomeranie, fatigatus laboribus et expensis, nec valens ultra resistere fratribus, composicionem, quam fecit Jacobus archidiaconus Leodiensis, qui postea fuit Urbanus papa IIII, inter eum et fratres, servavit ratam usque in finem vite sue. Sicque a die, qua incepit bellum Swantepolci, fuit anno undecimo terminatum, et terra Prussie in pace quievit.

68. De bello fratrum contra sambitas. De vastacione territorii girmow

Multa bella gesta sunt contra gentem Sambitarum, que singulariter enumerare nimis longum esset, tamen aliqua sunt ponenda. Frater Henricus dictus Stango, commendator de Cristburgk, cum exercitu magno de magistri mandato processit ad bellum contra Sambiam, et intravit circa locum, ubi nunc situm est castrum Lochstete, tempore hyemali, vastando per incendium et rapinam ex utraque parte usque ad villam Girmow, occisis et captis multis hominibus, ubi occurrerunt eis Sambite armata manu. Quibus se opposuit idem commendator, quasi leo intrepidus, et ut retardaret eos, quousque exercitus suus posset recedere ad tutum locum, lanceis suis plures vulneravit. Tandem circumvenerunt eum Prutheni dolose, et plagis pluribus impositis de equo dejecerunt. Quod videns frater Hermannus germanus dicti commendatoris, commota fuerunt viscera ejus super fratre suo. Non valens tam injuriosam mortem ipsius sustinere, accessit ad bellum, et post longam defensionem, in qua plures letaliter vulneravit, ambo mortui ceciderunt; alii fratres cum exercitu suo evaserunt.

69. De quodam miraculo

De isto fratre Henrico Stangone commendatore de Cristburgk refertur indubitanter, quod dum ipse in capella flexis genibus ante altare rogaret deum, ut ostenderet ei aliquo signo, si ejus graciam meruisset, crucifixus ligneus, coram quo oravit, extendit brachium suum, et cruce signando ipsum benedixit, quo signo viso contentus recessit. Hoc vidit et publicavit frater Heindricus ejusdem castri sacerdos, qui tunc orando in quodam capelle angulo latitabat.

70. De prenosticacione eventus belli sambitarum

Sambite post edificacionem castri de Balga curiosius exquirentes fratrum condicionem et statum volentes plenius experiri, miserunt unum de senioribus suis versus Balgam, quem fratres cognita causa itineris sui gratanter susceperunt, omnia facta sua in refectorio, dormitorio et ecclesia ei ostendentes. Qui cum haberet plenam de statu fratrum noticiam, reversus ad Sambitas ait: scitote, quod fratres sunt homines sicut et nos; habent laxos et molles ventres, sicut nos videtis habere; in armis, cibis, et aliis satis conveniunt nobiscum, sed in hoc differunt a nobis; habent enim unum opus in consuetudine, quod sine dubio destruet nos. Ipsi singulis noctibus surgunt de stratu suo, et conveniunt in oratorio, et in die pluries, et exhibent reverenciam deo suo, quod nos non facimus. Unde in bello nos sine hesitacione aliqua superabunt. Et quia iste vidit fratres comedentes caules, quibus Prutheni non utebantur, credidit, esse germina, unde addidit: et ipsi eciam comedunt gramina, sicut equus et mulus; quis posset talibus resistere, qui in solitudine sine labore inveniunt cibum suum?

71. De subjugacione sambitarum

Reversis ad fidei unitatem gentibus supradictis restabant adhuc Sambite, ad quorum subjugacionem Cristus anno incarnacionis sue MCCLIIII misit Othacarum regem Bohemie, virum utique deo devotum, et exercitatum in armis, Ottonem marchionem de Brandenburgk, qui in itinere hujus peregrinacionis marscalcus ejus fuit, ducem Austrie, marchionem Moravie, Henricum episcopum Colmensem, Anselmum episcopum Warmiensem, et episcopum Olmacensem, cum ingenti multitudine peregrinorum, et de Saxonia, Thuringia, Misna, Austria et Reno, et aliis Alemanie partibus barones, milites et nobiles, quorum animus accensus fuit ad vindicandam injuriam domini crucifixi. Tanta fuit multitudo hujus exercitus, quod excedebat numerum LX milium pugnatorum; curruum et quadrigarum, ducencium arma et victualia, numerum non audivi. Venit itaque exercitus iste tempore hyemali in Elbingum, et negocium fidei, quod deus in sui providencia disposuit ad salutem, inimicus humani generis diabolus voluit impedire; ordinavit enim quod inter unum virum de Saxonia et alterum de Austria in quodam molendino tanta fuit orta altercacio, quis eorum primus deberet molere, quod non solum militares et communis populus, verum eciam rex et alii principes arma ad pugnandum induisset, sed vir dei Olmacensis episcopus, pacis amator, hujusmodi dissensionis materiam amputavit, et pacem pristinam reformavit. Facta ergo concordia, rex Bohemie precessit exercitum suum usque ad castrum Balge, ubi ex ordinacione fratrum invenit quendam senem virum, dictum Gedune, patrem Wissegaudi de Medenow, de gente illorum, qui dicuntur Candeym, qui omnem virtutem bellatorum de Sambia plene novit. A quo dum rex quereret, visa prima parte exercitus modica, utrum cum tot armatis aliquid posset agere, respondit, quod non. Deinde supervenit exercitus duplo major, quo viso respondit ut prius; tercio venit exercitus in triplo major, nec adhuc suffecit ei; tandem supervenit tota residua pars exercitus, qui operuit glaciam, sicut locuste operiunt terram, et dum rex quereret, utrum aliquid posset agere in terra Sambie cum tanto exercitu, respondit: sufficit, vade quocunque tibi placet, et quod volueris, impetrabis. Hoc facto rex dedit ei vexilla sua, ut figeret ea super predia et habitaciones suas et parentum suorum, et viso signo regis nullus eum molestaret. Ipse vero nimis tardabat, nesciens quam impetuosi essent Theutonici in bello, unde dum rediret ad propria, invenit suam et suorum habitaciones exustas, familias suas et suorum et fratrem suum dictum Ringelum, et omnes de suo sanguine interfectos. Intravit itaque rex Sambiam cum exercitu suo circa territorium, dictum Medenow, et exustis omnibus, quo igne consumi poterant, captisque et occisis multis hominibus, ibidem pernoctavit. Sequenti die venit ad territorium Rudowie, et castrum ibidem potenter expugnavit, tantaque facta fuit ibi strages in populo Sambitarum, ut nobiles obferrent regi obsides, supplicantes, ut eos ad graciam suscipere dignaretur, et totum populum non deleret. Posthec venit ad territoria Qudenow, Waldow, Caym, et Tapiow, et ne tantam stragem faceret in eis sicut in aliis, optulerunt singuli filios suos in obsides, obligantes se sub pena capitum suorum mandatis fidei et fratrum humiliter obedire. Hiis omnibus rite peractis, rex obsides predictos fratribus assignavit, procedens usque ad montem, in quo nunc situm est castrum Kunigsbergk, consulens fratribus, ut ibi castrum pro defensione fidei instaurarent, relinquens ipsis magnifica et regia dona in subsidium edificii ejus. Consummato ergo peregrinacionis sue labore, reversus est rex ad regnum suum sine magno prejudicio gentis sue.

72. De edificacione castri kunigsbergk vel tuwangste

Post recessum domini regis de Bohemia, magister et fratres preparabant ea successive, que ad edificacionem fuerunt necessaria, et assumptis sibi fidelibus suis Pruthenis cum magno exercitu venerunt anno domini MCCLV, et in eo loco, qui nunc dicitur castrum antiquum, edificaverunt castrum Kunigsbergk, vocantes illud ob reverenciam regis de Bohemia castrum regis (apud Pruthenos dicitur Tuwangste a nomine silve, que fuit in dicto loco), relinquentes ibi fratrem Burgardum de Hornhusen pro commendatore cum multis fratribus et armigeris. Postea translatum fuit hoc castrum ad eum locum, ubi nunc est situm in eodem monte, et duobus muris et IX turribus lapideis est vallatum.

73. De vastacione terre sambie et edificacione castri wilow

Eodem anno, quo Kunigsbergk fuit edificatum, Nadrowite, Scalowite et Sudowite gentes vicine indignate ex hoc, quod Sambite se fidei et fratribus subdidissent (timebant enim, quod ipsi per eos deberent eciam fidei subjugari, sicut rei eventus postea comprobavit), unde congregata magna exercitus sui potencia, terram Sambie rapina et incendio transiverunt, captis hominibus pluribus et occisis, et dum recederent, placuit eis, ut castrum Wilow edificarent, ne improvisus et facilis aditus in terram Nadrowie pateret amodo fratribus et Sambitis. Unde edificato castro predicto, relictisque ibi Tirskone et filio suo Maudelo cum multis armigeris, ad propria sunt reversi. Sed ecce mira dei providencia, que in sui disposicione non fallitur; ordinavit, quod ea, que Nadrowite tunc sibi fecerant in presidium, postea fuerunt eis facta in magnum laqueum et ruinam. Tetigerat enim deus corda dictorum Tirskonis capitanei dicti castri et virorum, qui cum eo fuerunt, ut relicta ydololatria, se ad Cristi fidem converterent et fratres, et facti sunt strenui pugiles fidei Cristiane.

74. De bello contra terram de wohenstorph et expugnacione castri capostete

Et quia idem Tirsko plenam habuit noticiam vie ad terras vicinas, idcirco commendator de Kunigsbergk cum exercitu Sambitarum, dicto Tirskone ductore, intravit terram Wohenstorph improvise, et applicatis scalis ad menia, ordinatisque modo debito, que ad impugnacionem sunt necessaria, castrum Capostete violenter expugnavit, et in cinerem redegit, captis et occisis in dicto castro et territorio ipsius pluribus hominibus totoque territorio rapina et incendio devastato.

75. De expugnacione aliorum castrorum, et subjectione terre wohenstorph

Sequenti anno idem commendator de Kunigsbergk validum exercitum iterum congregavit, et ad dictam terram Wohenstorph est profectus, castraque metati sunt in obsidione castri Ochtolite, et modo supradicto ipsum expugnantes, captis ibi pluribus hominibus et in ipsius territorio et occisis, funditus combusserunt. Castrenses autem de tribus aliis castris, scilicet Unsatrapis, Gundow et Angetete, videntes, quod dominus pugnaret pro fratribus, et non possent eis amplius in bello resistere, dederunt obsides et colla sua fidei Cristiane et fratribus humiliter subjecerunt.

76. De vastacione cujusdam partis nattangie

Cum hiis viris de Wohenstorph et aliis, quos habere poterat idem commendator, congregavit exercitum, et intravit quoddam confinium terre Nattangie, quod cum aliis pacem ultimo factam noluit acceptare, et per rapinam et incendium vastavit. Capitaneum dicti confinii dictum Geducke cum duobus filiis et multis aliis occidit, uxorem ejus et totam familiam cum mulieribus et parvulis cum preda alia deduxit.

77. De adventu marchionis brandenburgensis

Hoc anno scilicet domini MCCLV dominus Joannes marchio Brandenburgensis vir in armis exercicio et experiencia sufficienter instructus, cum multa milicia et armatorum apparatu venit ad terram Prussie tempore hyemali, sed quia hyems fuit tepida, ad hostes fidei vicinos transire non potuit. Sunt enim intermedie paludes et alia viarum discrimina, que non nisi in intensissimo gelu indurantur, et eis sic non induratis, non patet transitus ad eos. Unde necessitate cogente rediit ad patriam, et pro voluntate meritum facti recepit, licet opus volitum non complevit.

78. De fratre gerardo magistro Prussie

Frater Gerardus de Hirczbergk magister terre Prussie IIII prefuit II annis. Hic post multa, que fecit bona in terra Prussie, reversus in Alemaniam factusque magister terre Theutonie, ibique mortuus est et sepultus.

79. De laudabili vita cujusdam fratris de kunigsbergk

Hoc tempore in conventu fratrum de castro Kunigsbergk fuit frater Hermannus dictus Sarracenus, natus de Swevia, qui cum adhuc esset secularis tantum dilexit beatam virginem Mariam, ut nulli petenti in nomine ipsius aliquid denegaret. Unde accidit, quod dum quidam miles captus ab eo in bello artaretur, ut aut certam summam pecunie, quam solvere non poterat, daret, aut capitalem sentenciam subiret, instructus per quendam, rogavit eum dictus miles, ut ob reverenciam beate virginis Marie parceret ei, qua prece audito, statim sine omni exactione absolvit eum.

80. Item de eodem

Hic frater Hermannus cum jam receptus esset ad ordinem domus Theutonice, et iret ad locum, ubi vestiendus fuit, invenit in quodam campo multam miliciam in hastiludio congregatam, quarum unus jam paratus in equo et armis preconizari jussit, si aliquis esset, qui eum invadere auderet pro equo et armis et reverencia virginis sue. Quo audito frater Hermannus de virgine sua Maria, cui se serviturum promisit, confisus, accessit ad ipsum, et in primo congressu dejecit ad terram, et equum et arma pauperibus erogavit.

81. Item de eodem

Cum isto fratre Hermanno jam professo in ordine et proficiente mirabiliter de virtute in virtutem, beata virgo Maria sepius secrete et familiariter loquebatur, et accidit quodam tempore, dum beata virgo ei turbato vultu appareret, et ipse tristicie causam diligencius investigaret, ipsa respondit: hoc movet me ad turbacionem, quod dilecti filii mei, fratres tui, de domo Theutonico non referebant quondam in collacionibus suis, nisi de filio meo et me et de gestis sanctorum; modo non referunt, nisi de factis regum et principum et seculi vanitate, ita quod filius meus et ego et sanctorum vita raro vel nunquam recitatur.

82. De fratre hartmanno magistro Prussie

Frater Hartmannus de Grunbach magister terre Prussie V prefuit III annis. Hic nomen habuit a re, quia durissime fuit cervicis. Interpretatur Hartman durus vir. Iste dictus fuit Watmal ab illo panno laneo, dicto Watmal, quem instituit fratribus deferendum. Ipse eciam duos fratres ordinis sui, qui conspiracionem fecerant cum Pruthenis in apostasia post conflictum in Curonia, de quo infra dicetur, jussit in Elbingo comburi in conspectu multitudinis populi circumstantis. De quo facto dominus papa tantum commotus fuit, quod ipsum magistrum mandavit deponi de officio suo, et eum et omnes, quorum cosilio hoc actum fuit, puniri penitencia annuali.

83. De edificacione castri in monte sancti georgii in carsovia

Hoc tempore fuit in partibus Lyvonie magister frater Burgardus de Hornhusen, qui assumptus de terra Prussie, datus fuit fratribus Lyvonie in magistrum. Hic quia noticiam plenam habuit utriusque terre, et tanquam homo affabilis in omnium oculis fuerat graciosus, ordinavit, quod sub equalibus expensis et laboribus fratrum de Lyvonia et Prussia edificabatur anno domini MCCLIX castrum in terra Carsovie in monte sancti Georgii, quod tunc fuit summe necessarium ad incrementum fidei Cristiane. Quo edificato, relicti fuerunt ibi viri legales et experti in armis, fratres et armigeri de Prussia et Lyvonia pro custodia dicti castri.

84. De conflictu in terra curonie ubi cl fratres et multi de populo cristiano interfecti ceciderunt

Anno domini MCCLX fratres de Lyvonia et Prussia cum validis exercitibus ad deferenda victualia fratribus de castro sancti Georgii convenerunt, et dum appropinquarent huic castro, venit nuncius, qui dixit, quod IIII milia Lethovinorum vastassent quondam partem terre Curonie per incendium et rapinam et effusionem multi sanguinis Cristiani, et mulieres et parvulos captos cum multa alia preda deducerent. Quo audito, dum fratres et totus exercitus se prepararent ad pugnam, ut animas Cristi sanguine redemptas de manibus hostium liberarent, quidam de Pomesania nobilis dictus Matto, filius Pipini, dum ab eo frater Henricus Marscalcus quereret, quomodo aggrediendi essent hostes, ait: relinquamus equos nostros longe a nobis, ut non sit nobis spes redeundi ad eos, et accedamus pedestres ad ipsos, sicque populus destitutus auxilio equorum, manebit in prelio, aliter in fugam sine dubio convertetur. Cui consilio milicia regis Dacie de Revalia, et plures alii contradixerunt, asserentes, quod propter gravedinem armorum non possent durare in bello sine equis. Quo facto venerunt Curonienses petentes humiliter, quod si deus daret Cristianis victoriam, extunc eis mulieres et parvuli liberi redderentur. Quorum precibus licet fratres satis fuerant inclinati, communis tamen populus Prussie et Lyvonie contradixit, asserens, quod de captivis eorum fieret secundum consuetudinem in bello hactenus observatam. Ex qua re Curonienses tantam conceperunt indignacionem contra fidem et fidelium turbam, quod dum fratres inciperent Lethowinos impugnare, ipsi tanquam apostate a tergo Cristianos hostiliter invaserunt, et percucientibus Lethowinis ante, Curoniensibus retro, totus quasi populus utriusque terre, derelictis ibi fratribus et eorum fidelibus, recessit. Extunc quidam nobiles de Prussia fideliter fratribus adheserunt, quorum unus de Quedenow Sambita Sclodo pater Nalubi, convocans suos consanguineos et amicos, ait: hodie reducite ad memoriam venustatem vestium, que vobis per fratres sepius sunt oblate, et pro ameno ipsarum colore permittatis hodie vestem corporis vestri sanguine vulnerum rubricari, et pro dulcedine medonis seu mellicrati, quem de manu ipsorum sepius sumpsistis, bibite hodie amaritudinem dire mortis in confessione vere fidei eterne trinitatis. Hoc facto intraverunt viriliter conflictum, et tanquam alteri Machabei pugnaverunt, factumque est ibi grande bellum, ex utraque parte pluribus cadentibus. Tandem post longam altercacionem habitam inter eos fratres permittente domino victoriam perdiderunt, quia tota virtus exercitus sui per fugam communis populi fuerat enervata, cecideruntque in illo conflictu in die beate Margarethe in terra Curoniensi in campo juxta fluvium Durbin frater Burgardus magister Lyvonie et frater Henricus Botel marscalcus Prussie, et cum eis CL fratres, et de populo dei tanta multitudo, quod eorum numerum non audivi. Post hanc stragem hostes secuti sunt populum fugientem, qui adeo meticulosus factus fuit, quod tres vel quatuor hostes centum Cristianos occiderent, aut cum magna verecundia fugarent. Ecce quomodo confortati sunt inimici nostri in multitudine spoliorum, equorum et armorum, que de manibus tot milium occisorum rapuerunt, et nunc gloriantur in virtute sua. Contere ergo deus fortitudinem illorum, et disperge illos, ut cognoscant, quia non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu deus noster.

85. De prenosticacione hujus belli

Frater Hermannus, dictus Sarracenus, dum de castro Kunigsbergk cum aliis fraribus ad bellum Curonie predictum deberet procedere, beata virgo Maria apparens ei dixit: Hermanne, ego ad covivium filii mei te invito. Unde idem frater Hermannus, dum recederet, dixit quibusdam fratribus: Valete, amodo me non videbitis, quia virgo dei genitrix me ad eterna gaudia invitavit.

86. Ad idem

Fuit in partibus Alemanie deo devota mulier in quodam inclusorio, que fuit soror fratris Conradi de Wucgwangen qui postea fuit magister generalis domus Theutonice, cui dominus apparens, ostendit ei hanc stragem in quidam visione. Vidit enim fratres et eorum armigeros cum infidelibus bellare et occidi, et eorum animas in celum ab angelis deportari.

87. Item de eodem

Eandem omnino similem visionem vidit quidam rusticus triturator,vir simplex et rectus ac timens deum in terra Prussie. Dum staret ante fores domus sue, vidit manifeste in aëre fratres cum Lethowinis bellantes, et vocavit ad se familiam suam et ait: nonne videtis, quomodo domini nostri fratres pugnant cum infidelibus? modo fugiunt tam Prutheni quam Lyvonienses; modo fratres et pauci cum eis, stant in bello se viriliter defendentes, undique vallati hostibus; heu modo occiduntur, nunc video beatam virginem Mariam et sanctas virgines et angelos dei cum animabus ipsorum ascendere in celum. Inter has animas, ut uterque vidit, due fuerunt eminenciores aliis, que fuerunt anime fratris Hermanni, dicti Sarraceni, et cujusdam fratris dicti de Glisbergk, de cujus statu in edificacione castri Cristburgk superius est premissum. Concordabant eciam ambo in hoc, quod omnes anime, quarum corpora in hoc conflictu Curonie ceciderunt, salvate fuerunt preter unam. Que fuerat causa damnacionis sue, nescio, deus scit. Ex hoc colligendum est, et indubitanter credendum, quod ipse Cristus, per quem nihil in terra fit sine causa, hanc plagam preteritam et futuram apostasie in populo suo fieri permisit, ut hii interfecti mercedem promeritam reciperent in celis, superstites autem in periculis constituti magis ac magis convalescerent in fide, et confunderent non credentes, quia virtus fidei in securitate periclitatur, et in periculis est secura, et intelligas in operibus bonis idem.

88. De combustione castri lencenbergk et plurium pruthenorum

Eo tempore, quo Prutheni suspecti fuerunt de apostasia, frater Volradus advocatus Nattangie et Warmie, qui dicebatur Volradus Mirabilis, (et vere ita erat) sedit in collacione cum nobilibus dicte terre in castro Lencenbergk, et post modicum tempus quidam extinxit lumen et invasit fratrem Volradum, et utique occidisset eum, si non fuisset armatus. Reverso posthoc lumine, ostendit vestes lacerates, et quesivit a nobilibus, quid talis homicida meruisset. Responderunt omnes, quod dignus esset comburi. Alia vice idem frater Voldarus plures prioribus ad idem castrum invitavit, et dum inebriati murmurare inceperent de morte ipsius, exiit, et clauso hostio dictos nobiles et totum castrum redegit in favillam.

89. De apostasia pruthenorum secunda, que duravit xv annis

Eodem anno in vigilia beati Mathei apostoli et evangliste, Prutheni videntes fratres debilitatos in hoc bello, in fratribus, armigeris, equis, armis et aliis, que ad prelium sunt necessaria, addentes mala malis et dolorem super dolorem, apostataverunt a fide et fidelibus iterum et in errores pristinos sunt relapsi, et Sambite quendam dictum Glande, Nattangi Henricum Monte, Warmienses Glappum, Pogesani Auttume, Barthi Diwanum in capitaneos et duces sui exercitus elegerunt.

90. De multa cristiani sanguinis effusione

Hii capitanei et duces exercituum statuerunt diem certum ad hoc, ut omnes convenientes in armis, quoscunque fidei Cristiane professores occiderent et usque ad internecionem delerent. Quod et perfecerunt, quia omnes Cristianos, quos extra municiones in terra Prussie invenerunt, quosdam miserabiliter trucidantes, alios captivantes, in perpetuam servitutem deduxedrunt; ecclesias, capellas et oratoria dei comburentes, sacramenta ecclesie irreverenter tractantes, vestes sacras et vasa ad illicitos usus pertrahentes, sacerdotes et ministros alios ecclesie miserabiliter trucidabant. Sambite quendam sacerdotem, fratrem domus Theutonice, qui ad baptizandum eos missus fuerat, comprehenderunt, et collum ejus sub duobus asseribus compresserunt, quousque deficiens expiraret, asserentes, quod tale genus martirii competeret viris sanctis, quorum sanguinem fundere non auderent.

91. De conflictu in pocarwis, ubi multi cristiani sunt occisi

Anno domini MCCLXI, volante fama persecucionis hujusmodi per Alemaniam, commoti sunt principes et barones. Unde dominus de Reyder et multi nobiles de aliis Theutonie partibus, compacientes fidei et fidelibus, quod novella plantacio ecclesie in partibus Prussie, per multorum fidelium sanguinis effusionem erecta, deberet tam miserabiliter interire, venerunt dicte terre in subsidium. Cum quibus fratres et eorum armigeri intraverunt terram Nattangie, et devastata ipsa incendio et rapina, captis et occisis multis, redierunt ad eum locum, ubi nunc situm est castrum Brandenburgk, ibique castra metati sunt. Placuitque fratribus et peregrinis, ut aliqua pars exercitus rediret ad dictam terram iterum depopulandam, relicta parte alia in dicto loco. Quo facto Nattangi considerantes, quod pauci non auderent ipsorum terram depredari, congregati invaserunt residuam partem exercitus in Pocarwis, peregrinis et fratribus ex adverso viriliter se opponentibus, et precipue quidam miles de Westfalia, dictus Stenckel de Bintheym, qui audierat in quodam sermone episcopi, quod anime fidelium interfectorum in Prussia deberent ad celum sine omni purgatorio evolare, hic perurgens dextrarium suum calcaribus, applicataque lancea,more militari pertransiit hostium cuneos, interficiens impios a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc et illuc. Sed in reditu, dum venisset ad medium ipsorum, occisus est, ortumque est inter eos grave bellum, ex utraque parte pluribus vulneratis letaliter et occisis. Tandem sicut deo placuit, ita factum est, quod ipse dominus de Reyder cum magna parte exercitus et fratribus, qui cum eo fuerant, est occisus, quidam capti, in fugam ceteri sunt conversi. Dum hec agerentur, fratres cum alia parte exercitus dum appropinquantes loco certaminis viderent exercitum Cristianorum confusum, nec possent pre multitudine hostium liberare, per viam aliam ad propria sunt reversi. Post hanc cedem Nattangi, volentes victimam diis offerre, miserunt sortem inter Theutonicos ibi captos, ceciditque duabus vicibus super quendam burgensem de Megdenburgk, nobilem et divitem, dictum Hirtzhals, qui sic in angustia constitutes, Henricum Monte rogavit, ut ad memoriam reduceret beneficia, que ipsi in civitate Megdenburgk sepius exhibuit, et eum ab hoc miseria liberaret. Quo audito Henricus eidem compaciens, ipsum duabus vicibus liberavit. Sed cum tercio missa sors caderet iterum super eum, noluit redimi, sed sponte offerens se in bona confessione hostiam deo, ligatus equum suum, est cremates: Nota hic, quod idem Henricus et plures alii sub iuramento suo postea affirmabant, quod cum idem burgensis in equo crematus emitteret spiritum, viderunt ex ore ipsius columbam albissimam evolantem.

92. De prenosticis hujus belli

Fuit in partibus Alemanie quedam vite sancte mulier in quodam reclusorio, que audiens demonum multitudinem cum magno strepitu et fragore precedere cellam suam, adjurans ipsos quesivit, quo tenderent. Qui dixerunt: versus Prussiam; ibi cras erit grande bellum. Respondit ipsa: dum redieritis, renunciate mihi, quid ibi sit actum. Qui reversi dixerunt, quod Cristiani perdidissent victoriam, et quod omnes anime, quarum corpora ibi occisa fuerant, essent salvate, preter tres, que non devocionis causa, sed exercendi miliciam suam venerant ad hoc bellum.

93. De morte plurium peregrinorum

Eodem anno comes de Barbige venit Prussiam cum multa milicia et intravit terram Sambie. Post cujus depopulacionem Sambite congregati invaserunt eum in die beate Agnetis virginis, et vulnerantes ipsum graviter, aliqui in fugam conversi sunt, alii capti vel occisi.

94. De desolacione castri helisbergk

Non longe postea Prutheni cum tribus exercitibus et tribus machinis et instrumentis aliis bellicis castrum Helisbergk episcopi Warmiensis obsederunt. In quo obsessi fame cogente CCL equos et eorum cutes comederunt. Tandem deficientibus omnino victualibus, relicto castro, secrete recesserunt usque ad civitatem Elbingensem, ubi obsidum XII Pruthenorum, quos secum duxerant, omnium eruerunt oculos, et ad parentes suos remiserunt.

95. De obsidione castrorum kunigsbergk, cruceburgk et barthenstein

Filii ergo Belial videntes, quod omnia succederent eis ad votum, cogitaverunt et locuti sunt nequiciam. Iniquitatem in excelso locuti sunt super populum tuum, domine; cogitaverunt consilium adversus sanctos tuos, dixerunt: venite, disperdamus eos de gente, et non memoretur Israel ultra. Ut ergo populum domini usque ad internecionem delerent, convenerunt, et castra Kunigsbergk, Cruceburgk et Barthenstein obsederunt. In circuitu cujuslibet tria propugnacula firma et vallata plurimis armigeris, viris bellicosis, et in armis strenuis, construxerunt, ita quod non patebat aliqua via intrandi aut exeundi obsessis. Quot autem impugnaciones, quot pericula, quot inedias, quot defectus intolerabiles obsessi fratres et alii in dictis castris sustinuerunt, nullus ad plenum sifficeret enarrare. Compulsi enim fuerunt, postquam oves et boves, porcos et vaccas et equos plures non haberent, comedere pelles eorum, summa necessitate ipsos ad talia perurgente. Tanta fuit in hoc cibo inconsueto pellium duricia, ut multi fratres et alii comedentes eas dentibus sunt privati.

96. De fratre helmerico magistro terre Prussie mcclxii

Frater Helmericus terre Prussie magister VI prefuit III annis, et sepultus est in ecclesia Colmensi. Hoc tempore fuit marscalcus terre Prussie frater Theodericus vir in armis strenuus et in Cristo devotus.

97. De desolacione castri resela

Fratres de castro Resela audientes, quod castra Kunigsbergk, Cruceburgk et Barthenstein essent a Pruthenis obsessa, timuerunt valde et post multa consilia variosque tractatus habitos castrum in cinerem redigentes, per occultas vias solitudinis recesserunt.

98. De victoria in qua de juliaco et marcha comites sambitarum tria milia occiderunt

Hiis variis tribulacionibus concussi fratres et cristifideles terre Prussie, jam pene deficientes, consternati mente, planxerunt planctu magno, quousque deficerent in eis lacrime, nec poterat alter alterum consolari, quia timebant sibi deum nimis offensum. Jam duobus annis pugnaverant, et eis semper deficientibus hostes fidei profecerunt. Unde humili et contrito corde elevatis oculis in celum cum lacrimis clamaverunt pro auxilio ad dominum et exaudivit eos. Misit enim de Juliaco et de Marcha Engelbertum comites cum magna potencia pugnatorum, qui anno domini MCCLXII in vigilia beati Vincencii circa horam vesperarum venerunt ad castrum Kunigsbergk. Et volebant eodem die propugnacula Sambitarum, quibus castrum Kunigsbergk obsessum fuerat, expugnare; sed fratres, quia modicum supererat diei ad tam grande bellum desuaserunt. Mane facto dum exercitus Cristianorum ad impugnandun propugnacula vellet accedere, unus de Sambitis non remansit, relictis propugnaculis, et recesserant, et viam occupaverant peregrinis. De quo comes Juliacensis commotus, recessit cum exercitu suo, nesciens insidias sibi positas in via. Premisit ergo de consilio fratrum nuncios, qui viarum discrimina previderent, quorum unus scilicet Stanteko, qui cum custodibus Sambitarum convenerat, vulneratus graviter cum extracto gladio et cruentato prodidit insidias. Unde peregrini preparaverunt se ad bellum, et comes de Marcha equites, alii pedites invaserunt hostiliter, sic quod divino protecti adjutorio gloriose de hostibus triumphabant, aliis gladio trucidatis, aliquibus terga vertentibus, quibusdam cedentibus ad villam, que quondam Calige modo Sclunien dicitur, de qua cum maxima difficultate fuerant expugnati. Oportuit enim omnes fratres et eorum armigeros de Kunigsbergk advocari. Hii viriliter eos fuerunt aggressi, et post longum bellum, in quo ex utraque parte plures vulnerati et mortui ceciderunt, omnes interfecerunt. Sicque deo propicio die illa Sambitarum et aliorum Pruthenorum ultra tria milia sunt occisa, eodem die, revoluto anno, quo conflictus fuit in Pocarwis.

99. De prenosticacione hujus victorie

Hanc stragem Sambitarum predixit quidam Pruthenus, et sic affirmative confirmabat ipsam futuram, quod ausus fuit dicere sub pena capitis sui, nescio quo spiritu, ad frares de Kunigsbergk: in die beati Vincencii Sambite occidentur. Sed cum exercitus peregrinorum eodem die recederet, improperatum fuit ei mendacium, qui adhuc firmus stans in primo proposito ait: adhuc hodie Sambite occidentur, vel terra aperiet os suum, et sicut Dathan et Abiron deglutiet eos vivos, et sicut predixerat, factum est.

100. De fidelibus sambitis, qui fratribus de kunigsbergk adheserunt

Nec adhuc vexacio ista dabat intellectum Sambitis redeundi ad sancte matris ecclesie gremium, sed erecta cervice contra domini flagella in iracumdiam concitati sunt, et contra fratres ad bellum durissimum provocati, preter paucos viros preclaros genere et nobiles, qui relicta domo paterna venerunt successive ad castrum Kunigsbergk cum omni familia sua, et fratribus fideliter adheserunt.

101. De bello fratrum de kunigsbergk contra sambitas in secunda apostasia, et primo contra territorium quedenow

Nalubo filius Sclodonis de Quedenow, vir ferocis animi et indomiti cordis, tanquam presumptuosus, estimans verecundum, si tam cito fratribus subderet collum suum, noluit sequi parentes suos. Unde fratres commoti dum vellent cum exercitu procedere contra ipsum, germanus ejus scilicet Wargullo miserans temeritatem adolescentie sue, de fratrum licencia precessit, et dixit ad eum: Nalubo maledicte, nunc surgas, et sis vagus et profugus de terra sua, quia non obedisti voci mee et parentum tuorum; alioquin fratres et armigeri eorum, qui jam veniunt, te occident. Qui fugiens secessit ad territorium Scoken vicinum, et evasit ipse solus, sed tota familia domus sue et substancia fuit a fratribus dissipata. Tandem idem Nalubo fatigatus crebris impugnacionibus se fidei subjecit, et factus fuit vir fide et conversacione laudabilis.

102. De difficultate deferendi victualia ad castrum kunigsbergk

Prutheni in malicia sua obstinate cogitaverunt, quomodo castrum Kunigsbergk destruerent, locum scilicet illum, quem dominus ad laudem et gloriam nominis sui preelegit, unde ulciscens in omnes adinvenciones eorum, machinaciones, quascunque attemptaverunt, in nihilum redegit. Considerantes itaque Prutheni, quod castrum Kunigsbergk violenter non possent expugnare, tanquam viri experti et subtiles in bello ordinaverunt multas naves, quibus naves fratrum ducentes victualia ad dictum castrum destruerent et delerent, ut deficientibus sic victualibus et ipsi fratres deficerent. De quo commendator et fratres turbati, miserunt occulte quendam virum, qui dictas naves terebro perforavit, et hoc tociens iteravit, quod fatigati laboribus et expensis ab impugnacione navium fratrum, quarum multas destruxerant, captis hominibus et occisis desistere sunt coacti.

103. De destructione pontis, quem prutheni fecerant in flumine prigore

Cum autem Prutheni per hunc modum non proficerent, convenerunt iterum, et excogitatis variis modis, quibus inceptam maliciam perficerent, tandem omnium sentencia convenit in hoc, quod fieret pons super aquam Prigore, et in quolibet fine pontis unum propugnaculum firmum ad modum turris, et sic tolleretur omnis materia veniendi navigio ad castrum Kunigsbergk. Quod cum fratres in dicto castro jam pene consumpti inedia considerarent, eligentes pocius mori in bello, quam fame sic miserabiliter interire, venerunt armata manu navigio, et dum appropinquarent ponti, fixis anchoris, venit ventus validus, et duxit eos violenter ad pontem, quod factum fuit dei providencia, et ascendentes pontem invenerunt multos viros armatos in ipso et in propugnaculis super capita ipsorum; isti in ponte, illi in propugnaculis eis viriliter resistentes; ortumque fuit inter ipsos tam durum bellum, quale unquam visum fuit in hoc seculo inter paucos bellatores. Tandem misit eis deus spem et auxilium de celis, ut indubitanter creditur, quia humane virtuti quasi impossibile fuit eis (tante multitudini) resistere, ut fugatis hostibus pontem et propugnacula fratres funditus destruerent et delerent. In hac pugna quidam frater Gevehardus, natus de Saxonia, quosdam Pruthenos fugientes secutus, cuidam ex eis uno ictu caput amputavit cum gladio, de qua plaga idem vulneratus statim non cecidit ad terram, sed sine capite via, qua ceperat, cum alia per spacium modicum ambulavit et cecidit. De qua re fratres et alii qui viderant, ammirati fuerunt ultra modum, asserentes nunquam talia se vidisse.

104. De impugnacione castri kunigsbergk

Non longe post hec Henricus Monte Nattangorum capitaneus, congregato magno exercitu, venit ad campum Kunigsbergk, ut impugnaret castrum. Cui fratres cum suis armigeris occurrerunt, ex adverso se viriliter opponentes. Sed Henricus Monte predictus videns a longe fratrem Henricum Ulenbusch tendentem ballistam, accessit festinus ad eum dicens: hodie te mittam in celum, et transfixit eum lancea sua graviter vulnerando, licet de hoc vulnere postea sanaretur. Hoc videns quidam famulus cum modica lancea dictum Henricum vulneravit, et sic ei reddidit talionem. De quo vulnere debilitatus cum exercitu suo infecto negocio retrocessit.

105. Item de eodem et quodam mirabili facto cujusdam baliste

Nullus sufficeret ad plenum perorare, quot modis et quam variis et subtilibus Sambite et alii Prutheni castrum Kunigsbergk sepius impugnabant, sic quod ex utraque parte plures occisi fuerunt et letaliter vulnerati. Unde occidit una vice, quod Sambite cum exercitu impugnantes dictum castrum adeo infesti fuerunt in hac pugna, quod quidam frater inter alios, que se ad defensionem opposuerant, coactus fuit relinquere balistam tensam, et effugiens vix evasit. Quam balistam quidam Sambita tollens suspendit ad collum suum. Alii circumstantes ammirati fuerunt ultra modum, quid esset, quia prius talia non viderunt, et in diversis locis manibus attrectantes, tandem quidam per depressionem resoluta clave, corda baliste collum ejus prescidit, ita quod post tempus modicum expiraret. De quo facto Prutheni balistas valde de cetero timuerunt.

106. De destructione oppidi kunigsbergk, siti in monte sancti nicolai

Circa ecclesiam parochialem sancti Nicolai in monte juxta castrum Kunigsbergk fratres locaverunt quoddam oppidum, et quia non bene fuit firmatum, supervenerunt Sambite improvise, et captis et occisis pluribus hominibus ipsum penitus destruxerunt. Unde postea translatum fuit in vallem inter Prigoram et castrum, in eum locum, in quo usque in diem permanet hodiernum.

107. De vastacione ville dramenow et morte plurium sambitarum

Nemo posset conscribere, et si scriberet vix crederetur, quam solliciti fuerunt fratres in impugnacione Sambitarum, ut eos iterum subicerent fidei Cristiane. Unde debilitatis et effugatis hiis, qui in territoriis Waldow, Quedenow et Wargen, et vicinis locis aliis habitabant, fratres cum exercitu contra territorium Pubeten processerunt, et depopulata quadam villa, dicta Dramenow, captis pluribus et occisis, dum cum magna spolio recederent, hostes insecuti eos invaserunt, et quasi in fugam converterunt. Sed frater Henricus Ulenbusch vir totus animosus ipsis restitit, et adeo viriliter se opposuit, quod alii resumptis viribus et audacia reversi ad prelium predictorum Sambitarum occiderunt multitudinem copiosam.

108. De victoria fratrum contra sambitas in territorio bethen

In terra Sambie est quoddam territorium dictum Bethen, in quo homines feroces habitabant, et adeo potentes, quod de una villa quingenti viri ad bellum habiles poterant procedere, quos fratres de Kunigsbergk soli invadere non audebant. Unde rogaverunt magistrum de Lyvonia, ut de partibus suis aliquos fratres et armigeros ipsis in subsidium destinaret, assignantes diem et locum, ubi debebant ad prelium convenire. Venientes itaque fratres de Kunigsbergk cum suo exercitu in termino prefixo ad locum deputatum, inceperunt dictum territroium rapina et incendio devastare, Lyvoniensibus adhuc non comparentibus. Unde Sambite commoti convenientes exercitum fratrum hostiliter invaserunt, et dum jam vellent in fugam converti, compellente ipsos nimia hostium potencia, exercitus fratrum Lyvoniensium cum multis et magnis dextrariis supervenit, sicque simul invadentes inimicos totum illum exercitum Sambitarum in ore gladii deleverunt, captis mulieribus et parvulis. Habitaciones hujus territorii et circumjacencium in cinerem redegerunt.

109. De reformacione pacis inter fratres et sambitas

Hiis et variis afflictionibus castigati Sambite a domino per manus fatrum et aliorum cristifidelium, non valentes amplius resistere, presentatis filiis suis in obsides, subdiderunt se iterum fidei cristiane.

110. De recidivacione sambitarum de territorio rinow

Sed inimicus humani generis dyabolus, qui paci fidelium semper invidet et quieti, suggessit hiis hominibus Sambie, qui in territorio Rinow fuerant constituti, quod in apostasie vicium iterum sunt relapsi. Unde ipsi congregati cum exercitu castrum Vischusen episcopi Sambiensis impugnaverunt, in quo nisi duo viri, scilicet unus frater et famulus ejus fuerunt illa vice. Et ecce mira res. Percussi acrisia, excecavit eos malicia ipsorum, ut zonam seu corrigiam pendentem ante oculos ipsorum non viderunt, quam si cum minimo digito manus sue traxissent, dicti castri hostium aperuissent, et ipsum per consequens funditus destruxissent. Et sic post impugnacionem aliqualem infecto negocio recesserunt.

111. De destructione territorii rinow et morte habitancium in eo

Quod cum ad aures fratrum de Kunigsbergk deveniret, indignati ex hoc, congregaverunt cum aliis Sambitis exercitum, et intrantes dictum territorium Rinow omnes viros interfecerunt, mulieres et parvulos cum omni ipsorum substancia deducentes, sicque iterato quievit in pace terra Sambie sicut prius.

112. De edificacione castrorum tapiow, et locstete in terra sambie

Infra apostasiam secundam castrum Tapiow, quod Prutheni nominant Surgurbi, et in successu temporis castrum Wiclantsort, quod dicitur nunc Locstete, a nomine cujusdam Sambite, dicti Laucstiete, qui ibidem morabatur, edificarunt, munientes ea, ut facilius compescerent maliciam Sambitarum.

113. De desolacione castri girdawie

Hoc tempore quidam dictus Girdaw, cujus progenies adhuc dicitur Rendalia, zelator fidei et fidelium, habuit in terra Barthensi castrum dictum a nomine suo Girdaw. Hic post multa bella et impugnaciones, quia a compatriotis suis apostatis sustinuit, dum omnino deficeret ei victus, combusto castro cum omni domo et familia sua ad fratres de Kunigsbergk repedavit.

114. De morte vi fratrum et plurium cristianorum in castro waistotepila

In eadem terra Barthensi, ut quidam referunt, fratres habebant castrum dictum Waistotepilam, situm in littore fluvii Gobrionis. Qui fratres quodam die exercitum Pruthenorum, qui duas villas ibi depredaverat, sunt sequuti. Sed Prutheni erumpentes de insidiis, quas statuerant, sex fratres et plures Cristianos occiderunt.

115. De desolacione castri waistotepile

Necdum saciati Prutheni incommodo fratrum collegerunt magnum exercitum, et obsidentes castrum Waistotepilam tota die usque ad crepusculum fortiter impugnaverunt, fratribus ex opposite viriliter se defendentibus. Sed cum Prutheni infecto negocio recessissent, fratres considerantes infirmitatem castri, et quod non possent tam graves impugnaciones ammodo sine magno periculo sustinere, combusto castro secrete recesserunt.

116. De castro wisenburgk et morte xx fratrum et plurium cristianorum

Castrum Wisenburgk, quod a Pruthenis Walewona dicitur, situm fuit in terra Barthensi in littore fluminis Gobrionis, ad quod de Sudowia et aliarum nacionum partibus venit exercitus, et depredato territorio circumjacente recessit. Quo facto quidam de familia fratrum consuluit eis, ut sequerentur sine omni timore. Cui fratres consencientes cum suo exercitu velociter sunt secuti, sed dum statim eos non invenirent, volebant redire. Quod ille traditor prohibuit, promittens bona fide, quod circa flumen, quod dicitur Wangrapia, eos sine dubio invenirent. Cui loco dum appropinquarent, sicut preordinatum fuerat, inimici repente insilierunt in eos. Quod videntes fratres ascenderunt quendam montem vicinum, et de illo se longo tempore viriliter defenderunt, cadebantque ex utraque parte plurimi interfecti. Tandem permittente domino Prutheni prevalentes XX fratres et totum exercitum ipsorum occiderunt.

117. De desolacione castri wisenburgk

Hoc castrum Wisenburgk a Pruthenis fere tribus annis fuit obsessum, et erexerant tres machinas, cum quibus quotidie castrum impugnaverunt. Tandem fratres unam violenter rapientes duxerunt ad castrum, et cum ea se multo tempore defenderunt. Non longe postea deficientibus omnino victualibus fratres cum suis armigeris relicto castro secrete anno domini MCCLXIII recesserunt, dirigentes viam suam versus ducatum Masovie. Quo intellecto, dum Dywanus tunc Barthorum capitaneus cum multis armigeris eos sequens, non posset comprehendere, quia jam equi ipsorum lassi substiterunt, ipse assumens sibi XIII viros in velocioribus equis precessit alios, et dum appropinquarent, invenit fratres jam fame deficientes et pre lassitudine non valentes ad bellum, et invasit eos viriliter, et in primo congressu occidit tres. Alii ad defensionem se opponentes dictum Dywanum graviter vulnerarunt, et extunc cessavit a bello, et fratres cum suis in pace recesserunt.

118. De destructione castri cruceburgk

Anno domini eodem, scilicet MCCLXIII dum castrum Cruceburgk a Nattangis fuisset tribus annis tribus machinis et tribus propugnaculis obsessum, fratres cum familia sua post multa bella gloriosa ibidem gesta, deficientibus omnino victualibus, secrete, noctis tempore, de castro recesserunt. Quod cum perciperent Prutheni, sequuti sunt eos, et omnes preter duos fratres in ore gladii occiderunt.

119. De impugnacione castri barthenstein

In castro Barthestein fuerunt fratres et alii armigeri CCCC tempore obsidionis, fecerantque Prutheni tria propugnacula in circuitu castri, in quibus continue fuerunt MCCC viri in armis expediti. Habebant eciam tres machinas, quibus ipsum impugnaverunt. Sed antequam desolaretur, preter mirifica facta plura per fratres ibidem gesta, erat quidam vir dictus Miligedo in dicto castro Barthenstein, qui adeo virilis fuit, quod per mortem ipsius Prutheni estimabant se occidisse partem medium obsessorum. Unde collegerunt concilium, quomodo ipsum dolo traderent et occiderent, et excogitatis variis tradicionum fraudibus, tandem inceperunt per hunc modum. Ordinatis primo insidiis miserunt quendam virum in armis strenuum, qui sicut Golias agmina filiorum Israel obsessorum miliciam exprobraret. Clamans alta voce dixit: si est quisquam in castro, qui audeat me aggredi in prelio singulari, egrediatur ad me foras. Quo audito Miligedo petita licencia fratrum et obtenta, egressus est, et illum fugientem sequutus. Sed dum ruptis insidiis hostes cum magna turba videret venientes, ipse occiso illo fugit ad silvam, et per occultas vias ad castrum Barthenstein est reversus. Hiis et aliis modis eum tociens temptaverunt, quod in fine ipsum decipientes occiderunt. Eodem modo quidam vir dictus Troppo totus magnanimus et fidei zelator ab eis occisus fuit. De quorum morte facta est leticia magna in populo Pruthenorum et tribulacio nimia fratribus e converso. Sed ut fratres gaudium ipsorum in luctum converterent et dolorem, suspenderunt in patibulo facto ante portam castri XXX obsides Pruthenorum, quos captivos tenebant. Ex quo accidit, quod cum Prutheni viderent filios et consanguineos suos suspensos, planxerunt et ipsi similiter planctu magno.

120. De destructione trium propugnaculorum, et occisione mille et plurium pruthenorum

Post hec surrexit quedam altercacio inter familiam fratrum et Pruthenos existentes in obsidione pro quodam caldario, qui debebat deferri de uno propugnaculo ad aliud, in quo Prutheni consecrata secundum ritum ipsorum decoquere consueverunt. Ad hanc pugnam venerunt fratres cum CL viris, et factum fuit inter eos bellum magnum. Tandem fratres volente domino caldarium violenter optinuerunt, et procedentes ulterius illa tria propugnacula penitus destruxerunt, ita quod de MCCC viris, qui ad defensionem ipsorum fuerant ordinati, vix aliquis mortem evasit, et de parte fratrum solus marscalcus cecidit interfectus.

121. De desolacione castri barthenstein

Reedificatis denuo propugnaculis, dum in quarto anno scilicet domini MCCLXIIII fratres deficientibus victualibus non possent a modo resistere Pruthenis, deceperunt eos tribus vicibus in hunc modum. Fratres cum tota familia sua se in meniis castri sub silencio a mane usque ad horam nonam occultaverunt, et dum Prutheni viderent, quod nullus in castro compareret, putabant obsessos effugisse et viriliter accedentes impugnaverunt castram. Sed fratres exeuntes de insidiis ipsos represserunt, multos sagittis et ictibus occidentes et letaliter vulnerantes. Tandem post infinita pericula et bella quidam frater devotus rogavit deum, ut ostenderet ei, quid in hac necessitate tucius esset agendum. Cui vox celitus missa respondit: Judea et Jerusalem, nolite timere; cras egrediemini et dominus erit vobiscum; constantes istote; videbitis auxilium domini super vos. Qua audita sequenti die fratres dividentes se et suam familia in duas partes, (quarum una venit ad castrum Kunigsbergk, altera in Elbingum), assumptisque reliquiis sanctorum, relictoque in castro quodam fratre sene decrepito et ceco, qui ipsos sequi non poterat, recesserunt. Idem tamen frater, qui mansit in castro ad singulas horas canonicas signum dedit more solito cum campana. Tandem cum diucius occultari non posset, accesserunt successive hostes ad castrum, et dum viderent eis neminem resistere, intraverunt, et occiso fratre castrum ad usus suos conservantes, multa de ipso contra fratres prelia exercebant.

122. De impugnacione castri wilow

Hoc tempore Pruthenorum, Sudowitarum et Lethwinorum exercitus validus intravit terram Sambiensem, et ordinatis Lethowinis cum una machina ad unam partem et aliis cum altera ad aliam, castrum Wilow obsederunt per octo dies quotidie impugnantes. Tandem uno die dum omnes ad pugnam accederent, sagittarii cum telis, machine cum lapidibus, alii cum lignis et straminibus ad combustionem castri, et reliqui diversis modis obsessos inquietarent, Henricus Tupadel, qui postea factus fuit frater ordinis domus Theutonice, vir strenuus in armis et arte balistariorum plenius edoctus, populum obsessum animavit ad defensionem et cum eis ignem sepius appositum ad comburendum castrum extinxit. In hac durissima pugna plures infideles fuerunt occisi et letaliter vulnerati; sed Henricus predictus quendam virum nobilem et potentem capitaneum Lethowinorum, cum balista sagittans telo tetigit et occidit, et ex alia parte quendam magistrum, qui ad reparacionem machine ascendit summitatem ejus, sagittavit, et cum telo affixit manum ejus ad machinam, quo viso infideles territi ab obsessione recesserunt.

123. De morte fratris helmerici magistri et xl fratrum et plurium cristianorum

Eodem anno Henricus Monte capitaneus Nattangorum cum valido exercitu intravit terram Colmensem, et preter populum multum et aliarum rerum predam inestimabilem, quam secum duxit, omnia edificia extra municiones sita combussit, et terram illam Cristianorum sanguine rubricavit. Quod cum ad aures fratris Helmerici magistri deveniret, convocavit omnem virtutem exercitus sui, et secutus est eos usque ad terram Lubovie, et ordinato exercitu suo ad prelium, eos viriliter est aggressus. Prutheni autem vallati indaginibus fortiter in primo restiterunt, sed tandem fugerunt, et Cristiani sequentes eos disperse fuerunt, et licet in hac fuga plures occidissent, tamen Prutheni, cum viderent paucos viros circa vexillum, coadunate redierunt ad indagines, et incipientes novum bellum, quod diu duravit, ultimo permittente domino, cujus incomprehensibilia sunt judicia, magistrum et fratrem Theodoricum marscalcum et XL fratres et totum exercitum Cristianorum interfecerunt, factaque fuit tanta plaga in populo dei, ut estimaretur major, quam illa, que precessit in conflictu Curoniensi, quia licet hic tot non essent occisi sicut ibi, tamen quasi omnes electi et preelecti viri, quorum sapientia et industria et terra Prussie et bellum regebatur, sunt extincti. In hoc loco certaminis postea quidam heremita habitans vidit noctis tempore candelas ardentes pluribus vicibus, que interfectos ibi jam coronam martirii apud regem martirum adeptos esse manifestius declarabant.

124. De fratre lodovico magistro terre Prussie vii

Frater Lodovicus de Baldensheym magister Prussie VII prefuit annis VI anno domini MCCLXV. Hoc tempore frater Fridericus de Holdenstete fuit marscalcus.

125. De adventu multorum peregrinorum

Volante fama destructionis castrorum omnium, que predicta sunt, per Alemanie partes, commoti sunt reges et principes, et ut ecclesia dei in Prussie partibus per multam cristiani sanguinis effusionem complantata omnino non deficeret, sed per ipsorum jocundum adventum sumeret debitum incrementum, ideo anno domini MCCLXV dux de Brunswich et lantgravius de Thuringia, anno ejusdem MCCLXVI Otto marchio Brandenburgensis et filiis ejus et frater carnalis; anno ejusdem MCCLXVIII Ottackarus rex Bohemie multis stipati militibus et potencia armatorum venerunt Prussiam in subsidium dicte terre, ut videlicet rebellionem compesceret Pruthenorum. Sed quia necdum venit hora, in qua deus vellet misereri populo suo, sed amplius castigari, desideratum desiderium dicti principes propter molliciem hyemis non poterant deducere ad effectum, sed derelictis cristifidelibus terre Prussie in magnis periculis ad propria sunt reversi.

126. De fratre ulrico et morte l pruthenorum

Hoc tempore fuit frater Ulricus de Megdenburgk in conventu Kunigsbergk, qui adeo fortis erat in corpore, quod plurium virorum vires excederet. Accepit enim duos armigeros cum uno digito per cingulum in dorso, et eos in sublime ipsis renitentibus elevavit. Hic ordinatus fuit cum quibusdam fratribus et armigeris ad custodiam navium Cristianorum, que per mare venerant ad terram Prussie, quas Prutheni antea sepius destruxerant. Unde accidit, quod cum ipse cum paucis circa naves predictas remansisset, venerunt Prutheni armati cum V navibus, et dum ad destruendas naves suas appropinquarent, frater Ulricus accepit malum de navi sua, et illorum naves percuciendo, tot submersit, quod L Prutheni cum navibus suis sunt submersi. Alii hoc videntes perterriti recesserunt.

127. De edificacione castri brandenburgk

Anno domini MCCLXVI marchio Brandenburgensis, ut premissum est, cum multitudine pugnatorum venit ad terram Prussie, et cum aliud agere non posset, de consilio magistri et fratrum edificavit castrum Brandenburgk et a nomine marchionatus sui ad perpetuam memoriam sic voluit appelari.

128. De morte swantepolci ducis pomeranie et rebellione mestowini filii sui contra fratres

Hoc anno Swantepolcus dux Pomeranie decidit in lectum, et ut cognovit, quod moreretur, vocavit ad se filios suos, et pro testamento ultimo, quod morte confirmavit, dedit eis hanc doctrinam, dicens: postquam inter me ex una parte et fratres domus Theutonice ex altera bellum crevit, ego semper decrevi; per fas et per nefas et modis variis impugnavi eos, et non profeci, quia deus cum eis est et pugnat pro eis. Unde consulo, quod nunquam vos eis opponatis, sed cum omni reverencia honorate. Huic doctrine non adhesit Mestowinus primogenitus ejus. Sed mortuo patre, dum esset dux Pomeranie, temerario quodam ausu sequens sinistra patris sui prima vestigia, induxit Pruthenos, quod cum exercitu terram Colmensem et episcopatum Pomesaniensem ex opposito castri sui Nuwenburgk destruerent incendio et rapina, et XV naves fratrum oneratas rebus necessariis ad defensionem fidei et fidelium Prutheni ex una parte Wisele et castrenses de Nuwenburgk ex altera fortiter impugnaverunt, quousque naute coacti, cum aliter evadere non possent, ejectis de navibus rebus omnibus evaserunt.

129. De vindicta hujus rebellionis

Quo percepto, magister et fratres collecto magno exercitu intravit in die beatorum Petri et Pauli apostolorum terram Pomeranie circa castrum Nuwenburgk et post in autumno sequenti circa civitatem et castrum Dersowiam et utriusque castri territoria circumjacencia captis multis hominibus et pecoribus incendio devastavit. Quo facto Mestowinus dux Pomeranie, qui prius tanquam leo seviit in fratres et eorum subditos, modo ex vexacione hujusmodi mitigatus cum multis precibus humiliando se optinuit a magistro, quod inter eum et magistrum et fratres fuit pax pristina reformata.

130. De destructione castri brandenburgk

Frater Fridericus de Holdenstete commendator de Brandenburgk, cum fratribus et armigeris suis profectus fuit ad territorium Nattangie, quod dicitur Solidow circa castrum Cruceburgk, et per incendium et rapinam occisis et captis plurimis devastavit. In reditu occurit ei nuncius, qui dixit, quod castrum Brandenburgk esset destructum per hunc modum. Quedam mulier Pruthena servilis condicionis, filia Belial, recessit de dicto castro, et Glapponi capitaneo Warmiensium fratrum absenciam recitavit; qui cum multis armigeris veniens ipsum expugnavit. Quo audito commendator turbatus ivit cum suis versus Kunigsbergk et reversus navigio Brandenburgk, fratres et aliquos de familia sua, qui se in turri lignea dicti castri defenderunt, ab impetu et impugnacione Pruthenorum salvos secum duxit.

131. De reedificacione castri brandenburgk et laudabili vita cujusdam fratris ibidem

Marchio de Brandenburgk intelligens, quod castrum per eum edificatum esset a Pruthenis destructum, turbatus est, et collecto iterum magno exercitu rediit Prussiam, et de magistri et fratrum consilio ad eundem locum castrum aliud ejusdem nominis instauravit. In hoc castro fuit quidam frater Hermannus de Lichtenburgk nobilis, qui preter alias castigaciones et abstinencias, quibus se affixit, continue circa corpus suum nudum lorica pro camisia utebatur. Unde accidit, quod superindutis aliis armis, dum ad bellum proficiscens impetuose se haberet, sicut in tali negocio est consuetum, in tantum caro ejus corrosa fuit, ac si fuisset scorpionibus cesa. Pro quo dum frater Petrus sacerdos, confessor ipsius, cum redargueret, asserens, quod tempore belli deberet loricam deponere, propter armorum gravedinem aliorum, respondit, quod multa necessitas ad hoc eum posset artare, quod vivus eam deponeret. Sed in ipsa nocte sequenti apparuit ei beata virgo Maria, que tactu placide manus sue ipsum sanavit, sic quod dum eum frater Petrus predictus iterum videret, nulla corrupcionis alicujus in cute ipsius macula comparebat.

132. De fratre theodorico magistre Prussie viii

Frater Theodoricus de Gatirslebe magister terre Prussie VIII prefuit VI annis, anno domini MCCLXXI. Hoc tempore fuit eciam marscalcus frater Conradus de Tirbergk senior.

133. De vastacione terre nattangie per dominum theodoricum marchionem misnensem

Anno domini MCCLXXII dum videns videret dominus afflictionem populi sui in Prussia, et jam venisset plenitudo temporis, in quo sui voluit misereri, dominus Theodoricus marchio Misnensis, filius illustris principis domini Henrici, de quo in bello Pomesanorum superius est premissum, venit ad terram Prussie cum multitudine pugnatorum, et dum assumptis sibi magistro et fratribus hostes vellet aggredi, invenit propugnaculum in introitu terre Nattangie firmatum multis armigeris, qui ingressum dicto principi prohibebant. Sed fratres Theodoricus et Guntherus germani de Regenstein assumptis sibi fratribus et armigeris dictum propugnaculum occisis et captis omnibus destruxerunt. Hoc facto dictus princeps sequens sacra patris sui vestigia, tanquam leo intrepidus, qui ad nullius pavet occursum, cum exercitu suo processit, intrans terram Nattangie, usque ad forum, quod dicitur Gerkin, ubi mansit tribus diebus et noctibus, singulis diebus perlustrans Nattangiam incendio et rapina. Tantamque fecit in eis stragem, quod sequenti anno se fidei et fratribus iterum subdiderunt. Hiis itaque sic gestis, idem dominus marchio rediit ad partes suas, non tamen sine suorum discrimine, quia de populo suo in prima impugnacione propugnaculi CL et in vastacione terre Nattangie L viri a Pruthenis ceciderunt interfecti. Hic deo devotus princeps preter multa alia beneficia, que pro statu terre Prussie fratribus impendebat, XXIIII viros nobiles et in armis strenuos de familia sua vestiri fecit in ordinem domus Theutonice, et providens eis habundanter in omnibus, que ad religionem et miliciam fuerant necessaria, reliquit in terra Prussie.

134. De fratre conrado magistro Prussie ix

Frater Conradus de Tirbergk senior magister terre Prussie IX prefuit VI annis, anno domini MCCLXXIII. Hic a magistro generali vocatus ad capitulum mortuus est in via.

135. De morte henrici monte capitanei nattangorum

Post hujus principis recessum Nattangi inceperunt trepidare timore, ubi aliquando non erat timor. Nusquam fuit locus adeo occultus, ubi non timerent sibi periculum imminere. Unde accidit, quod Henricus Monte capitaneus ipsorum, cum quibusdam suis complicibus secessit in desertum, et dum solus sederet in tentorio suo, sociis suis in venacione existentibus, supervenerunt ex inopinato rerum eventu fratres Henricus de Sconenbergk commendator de Cristburgk et frater Helwicus de Goltbach cum quibusdam armigeris, et viso Henrico gavisi sunt valde, et rapientes eum ad arborem suspenderunt et suspensum gladio transfixerunt.

136. De morte glapponis capitanei warmiensium et subjectione warmiensium et nattangorum

Glappo capitaneus Warmiensium habuit quondam virum sibi subjectum, dictum Steynow, quem tenerrime dilexit. Sepius eum a mortis periculo liberavit. Sed ille immemor beneficii sibi ab eo prestiti retribuebat mala pro bonis, et odium pro dilectione. Cogitavit enim, qualiter ipsum in mortem traderet, et ut hoc posset deducere ad effectum, invitavit ipsum ad expugnandum castrum quoddam, situm in terra Sambie circa litus maris recentis, fere ex opposito castri Brandenburgk, assignans ei diem, quando cum suo deberet exercitu advenire. Medio tempore venit iste Steynow ad commendatorem de Kunigsbergk, et factum hujusmodi prodidit, consulens ei, ut cum exercitu suo secum iret. Qui annuens consilio suo, assumptis sibi pluribus fratribus et armigeris, venit, et Glapponem cum exercitu suo in obsidione dicti castri invenit, et irruens repente in ipsos omnes occidit. Sed Glapponem secum duxit Kunigsbergk, et in monte, qui a nomine suo usque in presentem diem dicitur mons Glapponis, suspendit. Occisis ergo capitaneis et aliis, per quos bellum regebatur, Nattangi et Warmienses se fidei et fratribus iterum submiserunt.

137. De bello singulari omnium castrorum et civitatum terre prussie in secunda apostasia, primo de balga

Premisso in generali de bello secunde apostasie descendendum est ad singulare prelium cujuslibet castri et territorii terre Prussie. Unde non moveat lectorem, si aliqua bella infra secundam apostasiam jam posita vel ponenda non inveniat eo ordine, quo sunt digesta, quia jam transiverunt a memoria hominum nunc viventium, quod nullus de ipsis posset se modo debito expedire. Factum quidem pro majori parte ponitur, sed tempus debitum non servatur. Unde per anticipacionem multa reperies hic posita et descripta. Postquam Warmienses, Nattangi et Barthi anno domini MCCLX apostatassent a fide et fidelibus, circuierunt terras suas armata manu, et quotquot invenerunt Cristianos, occiderunt, mulieres et parvulos captos deduxerunt. Posthec processerunt versus Balgam, et equos fratrum et pecora spoliaverunt, quod non una sed pluribus vicibus factum fuit.

138. De occisione iii fratrum et xl virorum

Non longe postea duo nobiles et potentes Scumo et Stucze cum magno exercitu venerunt ante Balgam. Fratres cum suis occurentes eis, duos Pruthenos nobiles occiderunt. Hac die fuit tanta nebula, quod nullus alium a longe videre potuit. Unde factum fuit, quod dum fratres Pruthenos recedentes vellent invadere, quia media pars exercitus ipsorum transivit paludem, illi, qui in insidiis latitabant, eruperunt, et tres fratres cum XL viris interfecerunt.

139. De morte quorundam pruthenorum

A principio fundacionis sui, in castro de Balga fuerunt fratres et armigeri adeo magnanimi et audaces, quod vix aliquis exercitus hostium poterat ab eis recedere sine damno. Unde contigit, quod cum Pobrawo cum Nattangis et Warmiensibus exercitu congregato premitteret noctis tempore multos pedites ad campum de Balga, et ipse mane sequens cum equitibus, pecora fratrum recepisset, occisis tribus viris, qui custodiebant ea, frater Gerhardus de Reno et plures alii fratres cum armigeris sequentes eos, dictum Pobrawo et sex viros occiderunt et predam de ipsorum manibus eruerunt.

140. De bello civium de brunsbergk infra secundam apostasiam et capcione castri et civitatis

Dominus et frater Anselmus ordinis domus Theutonice, episcopus Warmiensis edificavit castrum et civitatem Brunsbergk in illa insula in descensu fluvii Sergie vix ad duos jactus lapidis a loco, ubi nunc sunt site, quas Prutheni cum magno exercitu in primo anno secunde apostasie obsederunt, per unum diem fortiter impugnantes. Quibus cives et castrenses se opponentes viriliter restiterunt, loca illa castri et civitatis, ubi aditus poterat patere hostibus, curribus et quadrigis et lignis aliis precludentes. In hac impugnacione ex utraque parte multi vulnerati, et quidam mortui ceciderunt. Tandem cum non proficerent, recesserunt. Postea cogente necessitate XL viri de dictis castro et civitate pro feno et lignis deferendis exierunt, qui omnes ab inimicis fuerant interfecti. De quo cives et castrenses territi desperabant, quod non possent a modo resistere, si insurgeret nova impugnacio. Combustis igitur castro et civitate recesserunt cum omni familia sua, nihil de omnibus rebus et utensilibus suis secum deferentes, nisi quantum poterant in humeris deportare. Quibus recedentibus occurrerunt in via LX viri Cristiani, quos fratres de Elbingo miserant eis in auxilium. Sed dum audirent, quod castrum et civitas essent exuste, processerunt omnes partier in Elbingum. Deinde anno domini MCCLXXIX dominus Henricus episcopus Warmiensis civitatem et castrum Brunsbergk in eum locum, ubi nunc site sunt, collocavit. Hic episcopus, dum primo post consecracionem suam intraret episcopatum suum, non invenit nisi singulis annis de quodam molendino in reditibus tocius diocesis unam marcam.

141. De bello fratrum de cristburgk in secunda apostasia, et de quodam miraculo, et de occisione multorum pruthenorum

Frater Theodoricus dictus Rode, commendator de Cristburgk infra secundam apostasiam exiit cum fratribus et peregrinis numero centum, et post depredacionem terre Pogesanie, secuta fuit eos innumera multitudo Pruthenorum, quos dum sine conflictu evadere non posset, confisus de misericordia dei vertit faciem suam ad eos, et dum viriliter eggrederetur in bello, conversi sunt in fugam, et fratres et peregrini sequentes ipsos tot occiderunt, quod nunquam a paucis hominibus uno die tot fuerunt homines interfecti. Captivi autem, qui ligati ducebantur a fratribus, dixerunt, quod vidissent in actu bellandi unam pulcherrimam virginem vexillum fratrum in aëre ducentem, de qua visione, tam meticulosi facti fuerunt, et emarcuit cor eorum, quod nullus ad defensionem ponere se audebat.

142. De expugnacione cujusdam propugnaculi

Congregati Pogesani rursum bella movere volunt, et precedentes usque Cristburgk, quoddam castrum situm juxta ipsum, in quo fideles Pomesani habitabant, fortiter impugnantes, tandem intraverunt potenter, et captis et occisis hominibus preter eos, qui ad castrum Cristburgk confugere poterant, dictum propugnaculum funditus destruxerunt.

143. De morte duodecim fratrum et quingentorum virorum et de destructione civitatis cristburgk, castri pomesanorum et suburbii fratrum, et occisione plurium cristianorum

Diwanus dictus Clekine capitaneus Barthorum et Linko Pogesanus cum magno exercitu intraverunt terram Colmensem, et dum ad clamorem hujus exercitus fratres de Cristburgk et alii convenissent ad terram Colmensem, Pogesani, ut Diwanus preordinaverat, cum valido exercitu equitum et peditum venerunt ad castrum dictum Tranpere, situm infra Cristburgk et Mergenburgk, in cujus obsidione reliquerunt pedites, et quendam dictum Colte ipsis capitaneum prefecerunt. Sed equites transiverunt usque ad territorium dictum Algent, in quo nunc situm est castrum Mergenburgk, et usque ad Insulam sancte Marie occidendo, capiendo et cremando, quicquid in via eis occurrit. Quo intellecto fratres de castris Pusilia et Vischovia cum suis armigeris venerunt fratribus et civibus de Cristburgk jam in armis paratis in auxilium. Et dum fratres procedentes appropinquarent castro obsesso, Prutheni cessantes ab impugnacione conversi sunt in fugam. In hac fuga et impugnacione castri multi Prutheni occisi fuerunt, et letaliter vulnerati, et Colte capitaneus eorum eciam cecidit gladio interfectus, sicque pedites fugientes occurrerunt equitibus. De quo territi, congregaverunt se et equites et pedites, et in litore Sirgune castra metati sunt, fratribus ex opposito se locantibus cum suo exercitu. Prutheni videntes, quod sine bello evadere non possent, considerata opportunitate, dum Cristiani quasi nihil timentes sine custodia debita essent, imo eciam sellas de equis posuissent, mediam partem exercitus sui occulte permiserunt transire fluvium, qui Cristianos retro, alii ante, bello durissimo invaserunt, et antequam Cristiani se possent preparare ad defensionem, occisi fuerunt XII fratres et quingenti viri circa villam Poganste. Reliquos fugientes ad civitatem secuti sunt, et post modicam impugnacionem potenter intraverunt, et civitatem et castrum Pomesanorum et fratrum suburbium penitus destruxerunt, captis et occisis omnibus preter illos, qui ad castrum fratrum confugere potuerunt. Hoc tempore non remanserunt in castro Cristburgk, nisi tres fratres et tres famuli et quidam Pomesanus, dictus Sirenes, qui propter quedam delicta, que commiserat, fuit vinculis mancipatus. Hic fractis compedibus cum gladio et lanceis tanquam leo intrepidus stetit in ponte castri fratrum, et prohibuit introitum hostibus, quousque porta clauderetur. Quo facto, quidam frater telo occidit quendam Pruthenum, cui XL pueri Cristiani capti et ligati simul commissi fuerunt custodiendi, et pueri currentes ad castrum evaserunt perpetuam servitutem.

144. De morte plurium pruthenorum

Diwanus predictus iterum seviens in sanguinem Cristianum, congregato exercitu valido, territoria circa Cristburgk et Mergenburgk denuo depredavit, putans, quod nunc deberet ei ad votum succedere sicut prius. Jam enim tot fratres et alios Cristianos interfecit et captivavit, quod non credidit aliquos superesse, que resistere possent ei. Unde premisso exercitu suo cum spolio, ipse cum paucis sequebatur. Sed fratres de Cristburgk et Elbingo cum modico exercitu confisi in eum, cujus virtute unus persequebatur mille, et duo fugaverant decem milia, venerunt ad fluvium Chobar. Ibi Diwanum viriliter sunt aggressi, et quendam consanguineum ipsius, dictum Dabore, et totum populum occiderunt. Sed Diwanus cum paucis non sine magna verecundia fugiens sic evasit. Reducentes ergo fratres predam, quam de manu ipsorum eruerant, cum graciarum actione ad propria sunt reversi.

145. De difficultate ducendi victualia ad castrum cristburgk

Vallatis fratribus de Cristburgk undique potencia hostium, raro absque magno periculo et labore necessaria ipsis duci poterant de Elbingo. Unde accidit tribus vicibus, quod dum per fluvium Sirgune talia ducerentur, et fratres et famuli rebus et vita sunt privati, de quo tanta fames orta fuit in castro Cristburgk, quod nisi Samile quidam nobilis de Pomesania, pater Tussini, existens cum adversariis, occulte tamen diligens fidem et fratres, non subvenisset, castrum fuisset hominibus vacuatum. Quod cum Prutheni perciperent, indignati dictum Samile ceperunt, et aquam bulientem in os ejus fuderunt, et nudum ad ignem positum assantes, quousque semivivus vix posset respirare, et sic eum fratribus transmiserunt, qui infirmus multo tempore supervivit. Tandem iterum prevaluit fames in dicto castro in tantum, quod fratres necessitate famis coacti, fidelibus suis Pomesanis, qui adheserunt eis, dixerunt et suaserunt, ut receredent ab eis ad alia loca salvo jure et libertate ipsorum, ut possent sustentari, ne ibidem fame morerentur. Unde paucis remanentibus, alii recesserunt. Ecce mira dei et exuberans gracia, que fratres istos et alios cristifideles non solum in isto castro, verum eciam in tota terra Prussie misericorditer adimplevit, ut tales defectus quasi intolerabiles et humane vite necessitate omnino contrarios in tanta paciencia et mansuetudine tolerarent, quod non sicut tristes, sed quasi semper gaudentes credebant se paradisi deliciis interesse.

146. De fratre engelkone viro laudabilis vite de cristburgk

Hoc tempore in dicto castro Cristburgk fuit frater Engelko natus de Westfalia, vir mire devocionis et abstinencie, totus deo consecratus, qui preter alia virtutum opera hoc insigne habuit in se, quod circa nudam suam lorica ferrea utebatur pro camisia, et ante mortem suam quatuor tales loricas attritas vetustate et rubigine sic consumpsit.

147. De bello civitatis insule sancte marie, et destructione ejus infra secundam apostasiam

Prutheni necdum saciati sanguine cristiano iterum parant arma ad occidendum et flagellandum et crucefigendum cristifideles, ut sic veniret super eos omnis sanguis justus, qui effusus est in terra Prussie pro defensione fidei cristiane. Congregati ergo cum multitudine copiosa bellatorum infra secundum apostasiam processerunt contra civitatem Insule sancte Marie et ordinatis insidiis ad locum competentem, pauci comparuerunt. Quos fratres et cives cum armigeris suis sequentes in campo, qui est inter civitatem et molendinum, hostiliter invaserunt, plures occidentes et letaliter vulnerantes, et cum jam sperarent eos delere usque ad internecionem, Prutheni, qui ad insidias locati fiuerant, eruperunt, et omnes fratres et cives interfecerunt, preter paucos, qui confugerant ad civitatem. Quos hostiliter sequebantur, et post modicam impugnacionem, civitatem expugnaverunt, et partim captis, aliis trucidatis, reliqui ad castrum fugerunt et salvati sunt. Destructa igitur civitate funditus incendio cum preda maxima recesserunt.

148. De secunda dicte civitatis insule sancte marie destructione

Reedificata civitate Insule sancte Marie per fratres cum magnis laboribus et expensis, accidit, quod Prutheni cum immenso exercitu depopulata terra Colmensi processerunt ad castrum Belichow cujusdam nobilis de Pomesania, dicti Jonis filii Sargini, situm supra Ossam. De quo castro exiit frater Conradus Swevus de Elbingo cum multis armigeris, et habuit ipsos hastiludium, in quo plures ex utraque parte fuerant vulnerati. Quo facto accesserunt ad civitatem Insule sancte Marie, et post longam et duram impugnacionem iterum ipsam penitus destruxerunt; quibusdam fugientibus ad castrum, alii in quodam propugnaculo civitatis se defendentes salvati sunt, ceteri capti sunt vel occisi. In duabus hiis pugnis Pruthenorum magna facta fuit verecundia imaginibus sanctorum ab iis, vestibus sacris et aliis ad cultum dei dicatis et ecclesie sacramentis.

149. De edificacione castri starkenbergk et morte plurium cristianorum

Hoc tempore frater Anno magister generalis ordinis domus Theutonice mandavit magistro et fratribus de Prussia, ut castrum in terminis Colmensis et Pomesaniensis diocesium super Ossam edificarent, ipse enim castrensibus vellet abundanter in necessariis providere. Ad cujus edificacionem magister multum populum convocavit, et dum quilibet ibi in officio sibi injuncto laboraret, supervenit exercitus Pruthenorum improvise, et totam illam multitudinem interfecit. Sed longe postea iterum magister populum convocavit, et tunc edificacionem dicti castri per dei graciam consummavit, vocans ipsum Starkenbergk, quod latine dicitur fortis mons, et multos fratres et armigeros ad ejus custodiam deputavit.

150. De expugnacione castri starkenbergk, et morte plurium fratrum et cristianorum

Prutheni audientes dicti castri edificacionem, indignati sunt, et cum valido exercitu obsederunt. Sed frater Conradus de Blindenburgk exiens ad eos in prelium, vulneratus fuit quinque vulneribus ad modum quinque vulnerum Cristi, et occisus, pro quo ipse domino sepius cum lacrimis supplicavit. Deinde Prutheni vallantes undique castrum ad impugnacionem hostiliter processerunt. Fratres ex adverso se opponentes multos sagittis occiderunt, et letaliter vulnerabant. Tandem Prutheni provocati in iram, elegerunt pocius omnes mori, quam infecto negocio ab obsidione recedere, et accedentes propius post multorum utriusque partis occisionem, dictum castrum expugnaverunt, et occisis fratribus cum omnibus habitatoribus suis ipsum in favillam redegerunt. Post multos annos postea dictum castrum translatum fuit supra Ossam in diocesim Colmensem, et ibi usque in diem permanet hodiernum.

151. De desolacione castri spittenbergk in secunda apostasia

In terra Pomesanie fuit quoddam castrum dictum Spittenbergk, in quo fratres habitabant. Sed cum in secunda apostasia tociens a Pruthenis vexarentur, nec possent eis a modo resistere propter defectum necessariorum, combusto castro, cum suis armigeris recesserunt, et sic adhuc remanet desolatum.

152. De bello terre colmensis in secunda apostasia, et primo de fratre hedenrico colmensi episcopo

Frater Hedenricus ordinis Predicatorum fuit infra secundam apostasiam episcopus Colmensis. De quo refertur indubitanter, quod beata virgo Maria cuidam pauperi viro apparuit, dans ei literam dicto episcopo deferendam, quam literam dum episcopus legeret, invenit totam vitam suam in ea descriptam, quam additum, quod Cristiani in terra Prussie deberent a Pruthenis vexari adhuc multis tribulacionibus et pressuris.

153. De obsidione civitatis colmense

Posthec venit exercitus Pruthenorum, et civitatem Colmense obsedit. De quo episcopus turbatus vocavit ad se nobiles et feodatarios, injungens eis pro peccatis, ut exirent et diligencius explorarent numerum exercitus et valorem. Quibus euntibus occurrerunt quidam Prutheni, cum quibus convenerunt in bello, et unum ex eis virum longissimum, qui plus quam ab humero et sursum omnes alios in longitudine excedebat, vulneraverunt, secum ad civitatem semivivum deducentes. Pro cujus capcione capitaneus Pruthenorum turbatus ultra modum, promisit recedere ab obsidione, et nulli cristiano homini nocere, ut ei dictus vir sic vulneratus redderetur, et hoc ex utraque parte factum fuit.

154. De morte plurium civium de colmense

Tempore messium venit exercitus Pruthenorum, et XIII diebus occultavit se in nemore circa locum, qui dicitur Vogelsanck, ita tamen, quod singulis diebus pauci comparuerunt in campo, et cives de messibus fugaverunt. Tandem cum segetes essent mature, nec amplius sine damno possent stare, cives credentes exercitum recessisse, exierunt omnes ad messem. Quo viso Prutheni cum magno et horribili insultu irruentes in eos, occiderunt viros, et mulieres et parvulos in captivitate perpetuam deduxerunt.

155. De bello fratrum de redino et destructione civitatis ibidem

Nullus posset ad plenum scribere vel dictare, quanta fratres et burgienses de Redino infra secundam apostasiam passi sunt pro defensione fidei cristiane a Pruthenis, quia per illam locum quasi continue fuit introitus et exitus ipsorum ad terram Colmensem. Referunt quidam, quod civitas de Redino duabus vicibus fuerit expugnata, captique et occisi, quotquot reperti fuerant homines ibidem.

156. De morte quorundam infidelium

De Redino quidam frater et Martinus de Golin equitantes in solitudine ad videndum, si aliquid a casu occurreret eis, inceperunt in via errare, et in illo errore de tribus viris Pruthenis occurrentibus eis duos occiderunt, tercium, ut eos ad viam rectam duceret, conservantes, qui duxit eos in terram inimicorum. Cujus dolum dum viderent, occiderunt eum, et cum festinacione recedentes, a quinque Pruthenis equitibus ipsos sequentibus comprehensi sunt et ligati, commisique custodie duorum. Sed tres Prutheni alii equum illius fratris, qui effugerat, sunt secuti. Quo facto, dum isti duo Martinum ligatum vellent evaginato gladio decollare, ipse suasit eos, ut prius ei vestes exuerent, ne sanguine macularentur. Cui consencientes, dum brachia Martini solvissent, ipse erepto gladio ambos interfecit, et soluto fratre illo a vinculis, ambo processerunt contra tres alios et eos eciam peremerunt, et extunc ad castrum de Redino sine deviacione aliqua sunt reversi.

157. Item de martino de golin, et bello ipsius mirabili

Hoc eciam tempore XX Prutheni Poloniam depredati sunt. De mandato fratrum de Redino Martinus de Golin predictus cum XVII sociis sequebatur. Qui Prutheni reversi de Polonia invenerunt custodes Martini dormientes, et occiso uno alium, postquam numerum sociorum ejus et locum, ubi essent, indicasset, ad arborem ligaverunt. Quo facto irruerunt in eos hostiliter; Martino et sociis suis viriliter se defendentibus ex adverso, multi sunt ex utraque parte graviter vulnerati. Quod cum videret quidam socius Martini, qui nudus fluvium vicinum ad capiendum cancros transnatavit, reversus arripuit gladium et clipeum cujusdam interfecti, nudus intravit pugnam. Qui horribiliter sectus et vulneratus fuit ab eis, ita quod in pluribus locis magna frusta carnis de suo corpore dependebant. Adeo durum fuit inter eos bellum, quod, fatigati utraque parte voluntarie consenciente tribus vicibus quieverunt, et tociens novam pugnam resumptis virbus sunt aggressi. Tandem cum jam omnes Cristiani et Prutheni essent mortui, ille custos, qui ligatus fuit ad arborem, solutus a vinculis venit ad locum certaminis, et solum Martinum semivivum invenit, quem positum super vehiculum, equos, arma, et res alias Pruthenorum secum duxit in Redinum.

158. De bello fratrum in castro wartenbergk, et morte plurium cristianorum

Fuit castrum quoddam in terra Colmensi, in quodam monte dicto Wartenbergk, sito in medio stagni, trahens nomen suum ab eodem monte, in quo fratres cum multis armigeris habitabant. Et accidit quadam die dominica, quando populus de vicinis villis in solacio et choreis; supervenit quidam exercitus de Sudowia improvise et totum illum populum interfecit, mulieres et parvulos secum ducens.

159. De expugnacione castri wartenbergk

Quocienscunque et quantumcunque gentes iste de cristiano sanguine funderent, non tamen a persecucione cessabant. Nitebantur enim totis viribus, ut eos usque ad internecionem delerent. Unde Sudowite congregato iterum exercitu majori venerunt ad castrum Wartenbergk, et post multas impugnaciones et duras, fratribus eis pro sua possibilitate resistentibus, tandem ipsum cremando funditus destruxerunt, duos fratres cum tota familia occidentes, et sic dictum castrum usque in presens remanet desolatum.

160. De destructione castri birgelow

Trinota filius regis Lethowinorum assumptis sibi pluribus aliis gentibus usque ad XXX milia virorum ad prelium congregavit, et dum appropinquaret terre Prussie, divisit exercitum suum in tres turmas, quarum unam misit contra Masoviam, aliam contra Pomesaniam, et utramque terram rapina et incendio devastavit. Reliqui intraverunt terram Colmensem, et preter alia mala, que ibidem fecerunt, castrum Birgelow expugnaverunt, pecora et omnem suppellectilem fratrum et eorum, qui ad dictum castrum confugerant, deducentes. Fratres et alii homines in quadam turri se defendentes sunt salvati.

161. De bello tocius colmensis terre in secunda apostasia. De morte plurium cristianorum

Frater Hedenricus episcopus Colmensis dum capellam hospitalis infirmorum de Thorun extra muros sitam сonsecrasset, Prutheni qui hujus consecracionis preconizacionem intellexerant, congregato exercitu, populum post consecracionem recedentem hostiliter invaserunt, et interfectis viris, mulieres captivas et parvulos deduxerunt.

162. De combustione hospitalis thorunensis et impugnacione civitatis colmensis et destructione castri et civitatis lubovie

Hoc eciam tempore Sudowite cum majori exercitu, quam unquam visus fuit in Prussia, intraverunt terram Lubovie, et castrum et civitatem ejusdem nominis funditus destruxerunt. Deinde circa castrum Straisbergk intrantes terram Colmensem diviso exercitu, preoccupaverunt plura castra, ut populum ad ea confugientem occiderent et captivarent. Posthec venerunt Thorun, et hospitale et quicquid fuit extra muros, quod igne consumi potuit, cremaverunt. Tandem venientes ad civitatem Colmensem ipsam per diem et noctem fortissime impugnaverunt, licet nihil proficerent, civibus se viriliter defendentibus ex adverso. Sic dum dictam terram per dies quatuor devastassent, cum inestimabili spolio hominum, equorum, pecorum et aliarum rerum recesserunt. De hoc exercitu quidam vir fortis de Sudowia mulierem cristianam, que hoc tempore confugerat ad paludem, secutus fuit, et dum eam vellet occidere, illa fragilitate sexus sui oblita viriliter restitit. De quo ipse indignatus pollicem ei cum dentibus precidit, illa e contra provocata in iram cum luto os ejus et aures implens penitus suffocavit.

163. De morte plurium pruthenorum

Non longe postea exercitus Pruthenorum intrans terram Colmensem, ipsam incendio et rapina et multa strage hominum cristianorum vexavit. Tandem venerunt ad civitatem Colmensem, ubi eis cives occurrerunt armata manu, et inito certamine capitaneum ipsorum et multos alios interfecerunt, et sic redemptus fuit captus ab eis omnis populus cristianus.

164. De vastacione terre colmensis et occisione quorundam fratrum et armigerorum

Post hec Scumandus cum Sudowitis intrans terram Colmensem, divisit exercitum suum in duas partes, quarum una processit contra Thorun, alia contra Colmensem civitatem, occidentes, capientes et comburentes, quicquid in via occurrit eis. Sed circa horam vesperarum convenerunt apud castrum Birgelow, ibique castra metati sunt. In ipsa nocte fratres dicti castri cum suis armigeris exierunt, et exercitum dormientem inquietantes, occisis pluribus et letaliter vulneratis factus fuit clamor magnus, quo audito custodes, qui vigilias noctis servabant super dictum exercitum, jam parati in armis supervenerunt, et duos fratres cum dimidio et plures armigeros occiderunt.

165. De impugnacione castri schonense et morte diwani capitanei barthorum

Demum Diwanus capitaneus Barthorum cum octingentis viris obsedit castrum Schonense, et juravit per potenciam deorum suorum, quod nisi cito traderent castrum in manus suas, ipse tam fratres quam armigeros suspenderet ante portam castri. In hoc castro non fuerunt nisi tres fratres et pauci armigeri, quibus armigeris induerunt fratres pallia sua et parmas ad terrorem obsidencium, ut fratres plures apparerent. Quo facto dum ordinatis ex utraque parte, que ad impugnacionem castrorum sunt necessaria, ad impugnacionem accederent, vulneratis de hostibus pluribus et occisis, frater Arnoldus Crop sagittans cum balista dictum Diwanum per collum transfixit. Quo mortuo, alii infecto negocio recesserunt. Isti Diwano blasphemo accidit sicut Heliodoro, qui cum vellet in templo domini erarium depredari, occisus a deo concidit in terram et qui cum multis cursoribus et satellitibus ingressus fuit, nullo sibi auxilium ferente, in sella gestatoria portabatur.

166. De expugnacione duorum castrorum quorundam feodatariorum terre colmensis, scilicet hemsot et alterius

Postremo Scumandus Sudowitarum capitaneus cum maximo exercitu Sudowitarum et Ruthenorum terram Colmensem IX diebus rapina et incendio vexavit. Infra quos IX dies dum appropinquare cepit civitati Colmense, quidam miles de Polonia, dictus Nineric, predictam civitatem intravit, quam ipse miles promisit se ad manus dicti Scumandi traditurum. Unde dum visis hostibus cives menia ascenderent, ascendit et iste, et, sicut idem traditor dedit eis signum, sic una et altera vice sufflavit cornu suum. Quo audito cives perterriti dictum militem ceperunt, et comperto, quod voluit eos tradere, ipsum et filium suum cum uno famulo ante portam civitatis suspenderunt. Scumandus videns se deceptum, processit ad castrum Hemsot et ipsum potenter expugnavit, et XL viros, qui ad custodiam ejus deputati fuerant, interfecit. Deinde castrum alterius feodatarii militis, dicti Cippel, potenter et hostiliter intravit, et occisis et captis omnibus inibi existentibus, utrumque castrum in cineris est conversum.

167. De malicia pruthenorum sciencium linguam theutonicam

Henricus Monte capitaneus Nattangorum, et multi alii Prutheni, qui a puericia nutriti fuerant circa fratres, multa mala fecerunt tempore persecucionis hujus populo cristiano, quia sepissime hoc accidit, quod quando exercitus infidelium pertransiit terminus fratrum, populus cristianus, qui ad castra confugere non poterat, in silvis, rubetis et paludibus se occultavit. Quod senciens Henricus predictus, assumptis sibi pluribus armigeris, accessit ad ea loca, ubi talia presumebat, et habens verba pacifica in dolo ait voce Theutonica: si quis latitat hic, exeant sine timore, quia exercitus infidelium jam recessit, Cujus verbis dum fidem adhibendo exirent, ipse cum suis irruens in ipsos omnes ceperat vel occidit.

168. De bello fratrum et civium de elbingo infra secundam apostasiam, et de quibusdam fidelibus pogesanis, qui fratribus adheserunt

Dum surgeret secunde apostasie persecucio, quidam de Pogesania nobiles, licet pauci, non ingrati beneficiis sibi a magistro et fratribus exhibitis, relicta hereditate paterna cum omni domo et familia venientes Elbingum fratribus fideliter adheserunt.

169. De destructione castri weclitze et alterius propugnaculi

Pogesani cum Sudowitis et aliis gentibus de Prussia congregato exercitu valido circumiverunt Pogesaniam, et Pomesaniam in principio secunde apostasie, et quotquot ibi Cristianos invenerunt, captis mulieribus et parvulis occiderunt. Deinde procedentes, castrum Elbingense impugnaverunt, et adeo infesti fuerunt, quod utique suburbium expugnassent, si non quidam, dictus Wirtel, capitaneum ipsorum cum lancea transfixisset. Quo mortuo turbati recesserunt usque ad propugnaculum quoddam, situm inter fluvium Rogow et Wesecam flumen, in eo loco ubi Weseca intrat stagnum Drusine, et post modicam impugnacionem incendio destruxerunt, captis omnibus et occisis preter eos, qui navigio per Drusinam evaserunt. Posthec cum viderent sibi omnia ad votum succedere, accedentes ad castrum Weclitze, situm supra Rogow fluvium, ipsum post longam et duram impugnacionem et obsessorum virilem defensionem tandem in cinerem redegerunt, captis omnibus et occisis.

170. De expugnacione molendini liefardi et morte plurium civium de elbingo

Anno domini MCCLXXIII cum jam Sambite, Nattangi, Barthi et Warmienses, fatigati laboribus et expensis, se fidei et fratribus subdidissent, Pogesani adhuc in pertinacia sua permanentes, congregatum exercitum suum circa Elbingum in quoddam nemus locaverunt, de quo pauci equites exeuntes ante civitatem Elbingesem se ostentaverunt, quos cives de Elbingo, qui continue circa se habebant arma reposita, sequentes aliquos interfecerunt. Sed dum se cives sic sequendo nimis elongassent a civitate, Pogesani, qui in insidiis latitabant, exeuntes, viam redeundi ad civitatem occupabant. Quo facto cives angustiati, non valentes tante multitudini in campo resistere, ascenderunt molendinum Liefardi, quod ad modum castri aliqualiter firmatum fuit. Accurrentes itaque Pogesani dictum molendinum acriter impugnaverunt. Sed cum cives adhuc minus fatigati fortiter se defenderent, pluribus ex utraque parte lesis, illi desistentes a pugna per tempus modicum quieverunt. Cum secundo vellent accedere ad pugnam Pogesani, hortabantur Cristianos, ut castrum et se traderent in manus suas, alioquin omnes occiderent et delerent. Tandem intervenerunt hec pacta, ut cives XXV inter se pociores eis traderent, ut sic salvi alii permanserent. Quod cum factum esset, Pogesani rupto federe pacis ad impugnacionem iterum accesserunt, et quia jam cives non habebant, quo se defenderent, illi apposito igne castrum cremaverunt, quo viso, quidam periculum ignis dum vellent evadere, occisi sunt, alii saltantes de igne in plures lanceas erectas per Pruthenos ceciderunt, reliqui sunt cremati. Tantus ibi sanguis Cristianorum fusus fuit, quod fluvius vicinus amisso colore naturali sanguineus apparebat. Refertur a pluribus fide dignis, et indubitanter debet credi, quod dum hec agerentur, quidam in meniis civitatis Elbingensis stantes ad spectaculum viderent celum apertum et ab angelis introduci animas occisorum.

171. De subjectione pogesanorum, et strage maxima eorundem, et de pace reddita cristianis

Perturbati ergo magister et fratres de hujusmodi lamentabili eventu, ad ulciscendam injuriam interfectorum, congregaverunt omnem potenciam exercitus sui, et intrantes terram Pogesanie, a fine usque ad finem rapina et incendio vastantes, interfecerunt viros, et mulieres, et parvulos captos deduxerunt. Insuper et castrum Helsbergk, quod tunc fuit in manu Pogesanorum, expugnaverunt, captis omnibus et occisis et extunc terra Prissie quievit in pace.

172. De continuo insultu hostium et variis tribulacionibus cristianorum Prussie infra secundam apostasiam

Quot incommoda, quot pericula, quotque augustias fratres et alii cristifideles in hac persecucione, que ultra XV annos duravit, ab hostibus in singulis civitatibus, castris et aliis locis perpessi sunt, in sola dei cognicione ita subsistunt, quod nullus hominum nunc vivencium posset ea plenius explicare. Vix fuit aliqua hora, in qua possent panem in saturitate comedere, nisi una vel duabus vel pluribus vicibus surgerent ad pugnam ab hostibus propulsati. Et ut verum fatear, in eis fuit impletum, quod de Judeis, volentibus civitatem sanctam Jerusalem reedificare, gentibus ex adverso renitentibus, dicitur, quod media pars eorum faciebat opus, et altera tenebat lanceas ab ascensu aurore, donec egrederentur astra; una manu faciebant opus, et altera tenebant gladium. Sed hii dei ministri, ut docet apostolus, in hiis omnibus tribulacionibus, necessitatibus, angustiis, plagis, carceribus, sedicionibus, laboribus, vigiliis et jejuniis, in multa paciencia quasi morientes vixerunt; quasi tristes, semper autem gaudentes fuerunt. Obsecro ergo eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter diversos casus, sed reputent ea, que acciderunt, non ad interitum sed ad correctionem generis esse nostri. Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sentencia agere, sed statim ulciones adhibere, magni beneficii est indicium. Non enim sicut in alia nacionibus dominus pacienter expectat, ut eas, cum dies judicii advenerit, in plenitudine peccatorum puniat; ita non in nobis statuit, ut peccatis nostris in finem devolutis ita deinde vindicet, propter quod nunquam a nobis misericordiam suam amovet; corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit.

173. De secunda castri barthenstein destructione

Sudowite audientes, quod Barthi, Warmienses et alii Prutheni se fidei et fratribus iterum subjecissent, indignati sunt, et convenientes cum magno exercitu, improvise obsederunt castrum Barthenstein, quod post recessum fratrum Barthi sibi ad usus suus reservaverant, captis et occisis omnibus eciam in cinerem redegerunt.

174. De obsidione castri beselede et morte duorum milium sudowitarum

Sequenti anno Sudowite, Nadrowite et Scalowite cum maximo exercitu venientes castrum Beseledam, situm in silva dicta Kertene juxta Barthenstein, obsederunt, fortissime impugnantes. Quod cum videret Nameda mater Posdraupoti de genere Monteminorum, ait ad filios suos: doleo, quod vos unquam genui, ex quo non vultis vitam et gentem vestram ab hostibus defendere. De quibus verbis filii ejus et alii castrenses provocati, exierunt ad bellum, et de exercitu infidelium ultra duo milia occiderunt. Post hec fratres reedificaverunt castrum Barthenstein, et habitabant ibi usque in presentem diem.

175. De bello nadrowitarum et conversione plurium de dicta terra

Anno domini MCCLXXIIII, reversis ad sancte matris ecclesie unitatem Pogesanis, Warmiensibus, Nattangis, Barthis et Sambitis, factaque caucione debita per obsides, quod nequaquam de cetero tam detesatabilia attemptarent, sed fidei et fratrum imperio humiliter obedirent, magister et fratres soliciti ad dilatandum terminos Cristianorum, contra gentem Nadrowitarum arma bellica paraverunt. Postquam igitur Tirsko pater Maudelonis castellanus de Wilow, de quo superius est premissum, se cum omnibus sibi adherentibus fidei et fratribus subdidisset, plures de Nadrowia viri potentes et nobiles venerunt ad fratres successivis temporibus cum omni familia sua, et renati fonte baptismatis, relictis ydolis, servierunt deo vivo Jesu Cristo.

176. De expugnacione duorum castrorum terre nadrowie in territorio rethowis

Frater Conradus de Tirbergk magister considerans prudenciam et fidelitatem istorum Nadrowitarum, et quod per eorum recessum terra Nadrowie multum esset debilitata, misit fratrem Theodoricum advocatum terre Sambiensis et exercitum cum eis ad dictam terram Nadrowie. Qui ingressi territorium Rethowi rapina et incendio vastaverunt, et procedentes ultra ad duo castra dicti territorii post longum bellum inter eos habitum tandem divino freti auxilio utrumque expugnaverunt, et occisis et captis multis hominibus, ipsa cum suis suburbiis ignis incendio consumpserunt, tantaque preda in equis, pecudibus et aliis rebus recepta fuit, quod vix eam deducere potuerunt.

177. De expugnacione castri otholichie

Non longe postea idem frater Theodoricus advocatus de mandato magistri, assumptis sibi pluribus fratribus et CL equitibus cum multis peditibus navigio procedentibus, venit ad territorium Nadrowie, dictum Catthow, et ordinatis sagittariis ad loca debita, applicatisque scalis ad menia, aggressi sunt ad impugnandum castrum Otholichiam. Sed quia castrenses audierant, quod fratres antea tam potenter alia duo castra expugnaverant, desperati tamquam meticulosi non poterant diu resistere, sed post modicam impugnacionem pluribus de castro letaliter vulneratis, aliis cedentibus, fratres violenter intraverunt, et occisis viris captisque mulieribus et parvulis ipsum funditus combusserunt.

178. De expugnacione castri cameniswike

Deinde magister cum magno exercitu pertransiit terram Nadrowie cum incendio et rapina, et cum pervenisset ad castrum Cameniswikam, situm supra fluvium Arse, ordinatis modo debito, que ad impugnacionem sunt necessaria, aggressi sunt castrum, et vulneratis pluribus ex utraque parte, quia in castro predicto erant CC viri in armis strenui, tandem post longum bellum cum magna difficultate habitum inter eos, fratres violenter intraverunt, et occisis viris omnibus supradictis, captis mulieribus et parvulis cum inestimabili preda, ipsum castrum penitus cremaverunt.

179. De desolacione terre nadrowie

Multa bella contra hanc terram Nadrowie gesta sunt gloriose, que non sunt scripta in hoc libro, quia nimis tediosum esset singulariter omnia enarrare. Unde Nadrowite licet adhuc haberent magnam potenciam armatorum, et plures municiones; tamen deposita omni ferocitate se fidei et fratribus subdiderunt, prete paucos, qui terram Lethowie intraverunt, sicque terra Nadrowie predicta usque in presentem diem remanet desolata.

180. De bello scalowitarum. De anticipacione belli

Expugnatis per dei graciam Nadrowitis, fratres contra Scalowitas pugnandi acies direxerunt, estimantes, se nihil egisse, cum adhuc aliquid superesset agendum; et nota, quod aliqua, que sequuntur, gesta fuerunt infra bellum Nadrowitarum, quia navigio poterat haberi aditus ad Scalowitas, quem Nadrowite commorantes longe a fluvio Memele non poterant prohibere.

181. De obsidione cujusdam castri diuturna et quodam facto mirabili

Scalowite habebant unum castrum circa Raganitam in quodam monte, in cujus obsidione Rutheni cum maximo exercitu fuerunt IX annis ante ingressum fratrum domus Theutonice in terram Prussie. Tandem Rutheni fatigati laboribus et expensis, quesiverunt ab obsessis, de quo cibo viverunt. Qui responderunt, de piscibus. Habebant enim in medio castri piscinam, habentem in longitudine XX passus et totidem fere in latitudinem, que tunc habundabat piscibus qui sufficiebant obsessis omnibus ad vescendum. Quo audito Rutheni ab obsidione recesserunt. Ecce mira res, tunc habundabat piscibus, cum essent Scalowite infideles; nunc autem fovet ranas, cum sunt Cristiani; nec habet dicta piscina tantum de aqua, que sufficeret piscibus ad manendum. Cur hoc sit, nescio; deus scit, cujus incomprehensibilia sunt judicia, et investigabiles vie.

182. De expugnacione castri raganite

Frater Theodoricus advocatus Sambiensis de mandato magistri ducens secum plures fratres et mille viros, qui in impugnacionibus municionum fuerunt plenius exercitati, venit navigio ad terram Scalowitarum, que sita est in utroque littore Memele, et accedens improvise ad castrum, situm tunc in eo loco, ubi nunc est castrum Raganita, incepit ipsum impugnare. Quidam scalis positis ad menia nitebantur ascendere. Sed cum Scalowite ex adverso se opponere vellent, sagittarii fratrum per crebra jacula ipsos repulerunt. Violenter igitur illis intrantibus per menia, aliis per portam castri, totam illam multitudinem infidelium, qui plures fuerunt in castro, quam fratrum exercitus continebat, in ore gladii extinxerunt, mulieres et parvulos cum maxima preda rerum aliarum secum ducentes. Hoc facto castrum et suburbium ejus et alia edificia, que in vicino fuerant, combusserunt.

183. De expugnacione castri ramige

Ardua et quasi impossibilia humane nature homo confisus in domino audet aggredi, quando ex certis indiciis et signis evidentibus sentit sibi deum propicium. Unde frater Theodoricus cum exercitu suo ad littus Memele oppositum accedens, castrum Ramige eodem modo impugnavit, et licet in dicta impugnacione aliqui de suis vulnerati fuerant et occisi; tamen eodem die ipsum violenter obtinuit et destruxit, partim hominibus captis, aliis occisis.

184. De destructione castri labegow

Cum autem hec ad aures Scalowitarum devenirent conturbata sunt omnia ossa eorum, et convenientes seniores populi concilium fecerunt in unum, quomodo se possent vindicare. Ordinaveruntque concorditer CCCC viros preelectos ad bellum, qui navigio venientes ad castrum fratrum Labegowe improvise in ortu diei, quiescentibus adhuc hominibus in stratu suo, ipsum expugnaverunt, occidentes in eo quicquid masculini sexus fuit, preter mulieres et parvulos, quos exusto prius castro secum cum preda maxima deduxerunt.

185. De vastacione terre scalowie

Sed quia facilitas venie incentivum tribuit delinquendi, necesse fuit, quod Scalowite de delicto hujusmodi presumpcionis gravem subirent penitenciam, ne talia de cetero attemptarent. Congregavit igitur magister et fratres validum exercitum in ulcionem premissorum, qui cum venirent in terram Scalowie, ipsam per incendium et rapinam pertransierunt a fine usque ad finem, in illa parte, que tangit terram Prussie, factaque strage magna hominum, mulieres et parvulos vinctos deduxerunt. Medio tempore, quo hec agerentur, Stinegota capitaneus Scalowitarum cum magno exercitu sequutus est eos, quod considerantes magister et fratres, positis occulte insidiis, exercitum Scalowitarum procedentem invaserunt et pluribus ex eis occisis, alios in fugam converterunt.

186. De quadam tradicione facta contra fratres

Fuit quidam vir potens, cui nomen Sarecka Scalowita, castellanus in castro Sarecka a nomine suo sic dicto, de illa parte Scalowie, que tangit terram Lethowie. Qui non habens virtutem armatorum, que posset fratres offendere, excogitata quadam fraude tradicionis, voluit sub simulata specie boni eos decipere. Misit enim nuncios suos ad commendatorem de Memelburgk, petens ab eo humiliter et devote, ut cum armigeris suis veniret, et eum, qui cum tota domo et familia vellet relicta ydololatria baptismi graciam percipere, deduceret violenter, quia nonnisi in manu potenti evadere infidelium manus posset. Commendator audita hac legacione gavisus est gaudio magno valde, et licet non posset habere plenam certitudinem hujus facti, voluit tamen sub spe lucri tot animarum aggredi rem periculosam et dubiam propter deum. Assumptis ergo sibi fratribus quibusdam et armigeris processit, et in via occurrit ei quidam vir, qui ipsum de tradicione hujusmodi premunivit, asserens, quod dictus Sarecka cum multis armatis, ut cum et fratres occideret, in itinere expectaret. Hoc audito commendator non volens, quod idem Sarecka de tanta iniquitate commodum reportaret, circumveniens eum, improvise irruit in ipsum, et aliis pre timore in fugam conversis, ipsum cum octo pocioribus de parte ipsius capiens deduxit. In prima vero nocte dum fratres quiescerent in tentoriis suis, idem Sarecka, quia fortis erat robore, solvit se a vinculis, quibus ligatus stetit ad arborem, et arrepto gladio unum frtatrem et tres armigeros interfecit, et alteri brachium amputavit, in qua pugna et ipse eciam est occisus.

187. De expugnacione castri sassowie

Frater Conradus de Tirbergk magister, hoc intellecto, commotus est, et congregato exercitu mille quingentorum equitum, aliis cum XV navibus procedentibus, circa castrum Scalowitarum Sassowiam convenerunt, et ad impugnacionem ejus viriliter accedentes, ipsum post longam altercacionem potenter expugnaverunt, et partim captis hostibus, aliis gladio trucidatis, in cinerem redegerunt.

188. De desolacione terre scalowie

Multa bella alia sunt gesta per fratres contra Scalowitas, que tediosum esset scribere. Postquam ergo pociores terre hujus domini scilicet Surbancz, Swisdeta et Surdeta viderunt sibi deum terribiliter offensum, et fratribus miro modo propicium, non audentes ultra divine potencie resistere, ad Cristianos, relicta paterna hereditate, successive cum omni domo et familia sua secesserunt. Communis autem populus audiens, quod duces exercitus sui, per quos bellum gerebatur, recessissent, subjecit eciam se fidei cristiane. Sicque terra illa fuit sine habitatore multis annis.

189. De apostasia iii pruthenorum et captivitate commendatorum de cristburgk et elbingo cum familia eorum

Cum igitur sub innumeris expensis et laboribus, infinitisque angustiis ferocem illam gentem et indomitam Pruthenorum non sine maxima strage fidelium, fratres jugo fidei vice altera subjecissent, et crederent, quod esset pax et securitas, repentinus supervenit interitus. Nam inimicus humani generis, hostis fidei, pacis emulus dyabolus, intrans in corda ipsorum, provocavit eos, ut iterum rebellionis calcaneum erigerent, ac contra stimulum indurata nequicia calcitrarent. Cujus consilio acquiescentes omnes preter fideles Pomesanos, facta conspiracione, apostasie vicium committere intendebant. Nullus tamen publice audebat se fratribus opponere, preter Pogesanos, qui commendatorem de Elbingo et Helwicum de Goltbach commendatorem de Cristburgk, et eorum socios armata manu invadentes, captos deduxerunt. Sed quidam dictus Powida statim ipsos liberavit. Capellanum ipsorum sacerdotem per gulam ad arborem suspenderunt, et quendam famulum interfecerunt, reliqua pars familie in fugam conversa vix evasit.

190. De occisione multorum pogesanorum

Hoc tempore frater Theodericus de Libelow advocatus Sambiensis de Alemania reversus, Sambitas, qui ipsum tenerrime dilexerunt, ab errore hujusmodi revocavit. Quod cum Nattangi et Warmienses perciperent, et ipsi a concepta malicia destiterunt, promittentes bona fide fratribus adherere. Congregato itaque magno exercitu frater Conradus de Tirbergk magister et fratres intraverunt terram Pogesanie, et viris sine numero interfectis, vastataque terra incendio et rapina, mulieres et parvulos captos deduxerunt. Dum autem hec agerentur, tam viri quam mulieres maledixerunt cuidam Sambite dicto Bonse,camerario de territorio Pubeten, asserentes, quod ipse hujus nefandi criminis auctor fuisset, motivum primum et origo. Hic Bonse voluit habere manifeste duas uxores, et quia fratres hoc prohibuerunt, provocatus in iram, omnes quasi Pruthenos ad apostasiam incitavit. Unde exigentibus ejus demeritis, morte, quam meruit, est damnatus.

191. Ad idem

Eodem anno, tempore autumni fratres iterum armata manu intraverunt predictam terram Pogesanie, et vastata iterum incendio et rapina, captis et occisis omnibus, preter paucos, qui cum familia sua versus Lethowiam ad territorium castri Garthe secesserunt, ipsam in solitudinem redegerunt.

192. De vastacione terre colmensis et territoriorum castrorum grudencz, insule sancte marie, santirii, cristburgk et destructione castri clementis

Hoc tempore fuit in terra Colmensi quidam frater Bertoldus de Northusen provincialis commendator, qui licet esset providus dispensator in cura domestica, tamen ad bellum minus fuit valens (quia minor est ad singula sensus), quare non obstitit insultacioni infidelium, ut debebat. Unde Sudowite sepius intraverunt terram Colmensem, et facta magna strage in populo dei, vastataque terra incendio et rapina, recesserunt, et cum sentirent, quod nullus resisteret eis, ausi fuerunt cum modico exercitu dictam terram Colmensem hostiliter subintrare. Tandem magister fratrem Hermannum de Sconenbergk virum in bellis exercitatum constituit in commendatorem provincialem dicte terre, qui eis viriliter restitit, quia quocienscunque Sudowite cum parvo exercitu intrarent terram Colmensem, ipse cum armigeris suis audacter occurrit eis, et aggrediens eos in bello vicit, et occisis plurimis, alios in fugam convertit, et hoc tociens reiteratum fuit ab eo, totque occisi fuerunt, quod Sudowite amplius venire sine magno exercitu non audebant. Provocati ergo de tanta strage suorum, et tam variis damnis, que incurrerant in terra Colmensi, Scumandus capitaneus Sudowitarum cum IIII milibus gentis sue et virtute exercitus Lethowinorum potenter intraverunt terram Colmensem in die XI milium virginum et mortem suorum multipliciter vindicabant. In primo ingressu castrum cujusdam feodatarii, dictum Plowist, situm supra fluvium Osse, graviter impugnaverunt, et utique destruxisset, sed tandem hec pacta intervenerunt, ut castrenses duos viros expertos concederent, qui exercitum infidelium ducerent et reducerent per terminus Cristianorum, et sic salvi permanerent. Quo facto processerunt ante castra scilicet Redinum, Lipam, deinde ad castrum Welsais, cujus suburbium funditus cremaverunt. Posthec castrum dictum Turnitz cujusdam feodatarii durissime impugnaverunt, castrensibus e contra se opponentibus, et licet illa die nihil proficrent impugnando, manserunt tamen illa nocte in obsidione ejus. Sed crastina die dum sentirent castrum firmatum pluribus armigeris, quam ante, sine impugnacione altera recesserunt. Post hec venerunt ad castrum Clementis, quod fuit cujusdam feodatarii et undique vallantes impugnaverunt; tandem igne opposito penitus combusserunt, et centum homines cristiani fuerunt in eo extincti, preter mulieres et parvulos, quod captos deduxerunt. Ultimo processerunt contra hec castra et civitates, scilicet Grudentz, Insulam sancte Marie et Santirium et Cristburgk, et quicquid occurrit eis in via, vel occiderunt, aut ceperunt, vel in cinerem redegerunt. Deinde cum inestimabili preda hominum cristianorum et aliarum rerum recesserunt. Quanta mala et quam magnam stragem in populo dei, et quantam verecundiam fecerit iste exercitus sacramentis ecclesie et ministris, nullus sane mentis posset sine lacrimis cogitare.

193. De bello sudowitarum, et de bello finali terre prussie

Expugnatis favente domino Jesu Cristo cunctis gentibus terre Prussie, restabat adhuc una et ultima, scilicet Sudowitarum, et potencior inter omnes, quam fratres non in humana virtute, nec in pugnatorum multitudine, sed in divine protectionis auxilio confisi, viriliter sunt aggressi, attendentes, quod non solum caput et alia pars corporis, sed eciam cauda hostie secundum preceptum domini in sacrificio jubetur offerri. Ut ergo fratres hostie sue finem consumacionis apponerent, inceperunt bellum contra terram Sudowie in hunc modum.

194. De vastacione territorii kymenow terre sudowie

Frater Conradus de Tirbergk magister et plures fratres cum mille et quingentis equitibus intraverunt terram Sudowie, et territorium, quod dicitur Kymenow, depopulati sunt, et preter occisos, quorum multi fuerunt, mille captivos homines, cum spolio aliarum rerum fere innumerabili deduxerunt. Sequenti die dum exercitus fratrum redeundo venisset ad silvam, que dicitur Winse, Sudowite cum tribus milibus virorum electorum secuti sunt eos, quos fratres cum suis viriliter invadentes, occisis multis et letaliter vulneratis, usque ad terre ipsorum introitum fugaverunt. In hac pugna de exercitu fratrum nisi sex viri ceciderunt interfecti, alii salvi sunt reversi.

195. De depredacione terre polonie

Hoc tempore Lethowinorum exercitus validus intravit Poloniam et vastatis Briscensi, Luncensi, et Dobrinensi confiniis per incendium et rapinam, tantam stragem fecit in populo cristiano occidendo et captivando, quod numerum eorum nemo potuit veraciter estimare.

196. Ad idem; de morte octingentorum lethowinorum

Non longe postea octingenti viri equites de Lethowia destruxerunt in parte terre Polonie, que dicitur Kersow X villas,et occisis multis Cristianis cum magno spolio recesserunt. Medio tempore, quo hec agerentur, vir deo devotus Lestekinus dux Cracoviensis, congregatis multis milibus virorum, ascendit in montem quendam, et ait: quicunque formidolosus non est, ascendit ad me, ut hodie vindicemus injuriam crucifixi. Et ut breviter concludam, ipse sicut Gideon de multis militibus non nisi CCC viros obtinuit, cum quibus certamini se dedit, et hostes de dei misericordia, qui neminem deserit sperantem in se, viriliter est aggressus, et captivis Cristianis primo liberatis, inimicos fidei percussit plaga magna, sic quod de octingentis viris vix decem fuge presidio evaserunt.

197. De destructione territorii sudowie meruniske

Frater Conradus magister semper sollicitus circa destructionem infidelium, congregata magna potencia, exercitus equitum et peditum, intravit Sudowie territorium dictum Meruniskam cum equitibus, aliis relictis ante introitum terre predicte, et occidit dominos hujus territorii famosos XVIII. De alio populo promiscui sexus interfecit sexcentos et captivavit, et dictum territorium vastavit per incendium et rapinam.

198. De latrunculis

Mira et insolita gesta sunt per latrunculos cristianos, scilicet per Martinum de Golin, Conradum dictum Dywel, et quondam dictum Stovemel, et Kudare de Sudowia, et Nakam de Pogesania, et plures alios, que nullus posset ad plenum perorare. Iste Martinus cum IIII viris Theutonicis et XI Pruthenis quandam villam in terra Sudowie expugnavit, captis hominibus et occisis. Et cum longe in reditu pervenisset ad talem locum, ubi omni timore postposito sedens in mensa cum sociis suis refectionem sumeret post laborem, irruerunt repente in eum hostes, et occisis IIII sociis ejus Theutonicis, alii evaserunt, relictis ibi omnibus, que de armis et victualibus habebant. Hoc facto Sudowite gavisi sunt valde: Martinus autem turbatus circuivit in silva, quousque socios suos superstites convocavit, et quia omnia arma fuerant eis ablata, ipse secrete, dormientibus hostibus, successive furatus fuit eis clipeos, gladios et lanceas, quibus habitis accessit cum suis occulte, et omnes in stratu suo occidit, preter unum, quem Martinus preoccupans viam, qua effugere voluit, interfecit, sicque cum spolio primo et dictorum infidelium armis et rebus aliis est reversus.

199. Ad idem

Idem Martinus et pauci alii iterum intraverunt terre Sudowie quondam villam, et in crepusculo cum aliqui essent in balneo, alii in cena, reliqui in diversis officiis, invaserunt eos, et occiderunt eos omnes. Martinus autem X virus in balneo interfecit, sicque equos et pecudes et cetera cum mulieribus et parvulis deduxerunt.

200. De fuga sudowitarum

Eodem tempore Sudowite volentes vindictam sumere de premissis, cum modico exercitu intraverunt terram Nattangie, et depopulate quadam parte ipsius modica recesserunt. Quos fratres cum suis armigeris violenter insequentes occisis plurimis et letaliter vulneratis, alii cum verecundia effugerunt.

201. De fratre conrado magistro terre prussie anno domini mcclxxix

Frater Conradus de Wugwangen magister Prussie X, prefuit I anno. Hic mortuo fratre Conrado de Tirbergk magistro terre Prussie, et fratre Ornesto magistro terre Lyvonie ab infidelibus occiso, nunciis utriusque terre a magistro generali petentibus, datus fuit et Prussie et Lyvonie fratribus in magistrum anno domini MCCLXXIX. Sed elapso uno anno cum sentiret, quod non sufficeret ad utriusque terre regimen, resignato officio suo in Prussia, magister solius terre Lyvonie remansit.

202. De vastacione territorii pokime terre sudowie

Hoc tempore de mandato magistri frater Conradus de Tirbergk junior marscalcus terre Prussie, congregata omni potencia exercitus sui, intravit terre Sudowie territorium dictum Pokimam, et facta destructione magna per incendium et rapinam, captis et occisis multis hominibus, dum rediret, transiit cum exercitu suo post horam vesperarum glaciem illius stagni, quod dicitur Nogothin. Mane autem facto, dissoluta fuit glacies, sic quod connectionis ejus vestigium non patebat.

203. De fratre manegoldo magistro prussie anno domini mcclxxx

Frater Manegoldus magister Prussie XI fuit II annis. Hic fuit prius commendator in castro Kunigsbergk, ubi multa bona gessit, et factus magister terre Prussie, cum jam fere duobus annis prefuisset vocatus ad capitulum post electionem celebratam de fratre Burgardo de Swanden in magistrum generalem ordinis domus Theutonice in reditu mortuus est in via.

204. De vastacione terre sambiensis

Tempore hujus magistri fratris Manegoldi Sudowite ex premissis et variis afflictionibus castigati per fratres ultra modum turbati sunt et concepta contra ipsos indignacione nimia, concilium fecerunt, quomodo possent oppressionem hujusmodi vindicare, et quia per se non poterant adjuncto sibi auxilio Lethowinorum intraverunt potenter terram Sambie. Fratres longo tempore de hoc fuerunt premuniti. Unde nihil aliud facere poterant, nisi quod X diebus pertransierunt terminos dicte terre et habitaciones, et aliis, que extra castra et municiones sita fuerant, cremaverunt, et sic occisis de exercitu suo V viris recesserunt.

205. De impugnacione terre sambie et captivitate et morte plurium sudowitarum

Medio tempore, quo iste exercitus infidelium fuit in terra Sambie, frater Ulricus Bauwarus commendator de Tapiow cum XII fratribus et CCL viris equitibus intravit Sudowiam et preter alia damna quibus afflixit eam incendio et rapina CL homines cepit et occidit, uxores nobilium, filios et filias et familiam captivavit, sic quod Sudowite hic plus perdiderunt, quam in Sambia sunt lucrati.

206. De bello fratris ulrici contra sudowitas

Hic frater Ulricus totus fuit magnanimus. Audebat enim aggredi ardua facta, que meticulosus inspicere formidabat. Multa et infinita damna intulit Sudowitis. Tociens contra eos bellum movit, quod magister timens ex hoc sibi aliquid notabile periculum evenire, prohibuit eum, ne de cetero ipsos impugnaret sine sua licencia speciali. Et cum quereretur ab eo, quare sic infestus esset ipsis, respondit: non curare, quid agerem, ut possem vulnerari ab eis V vulneribus, sicut Cristus pro me fuerat vulneratus. Et sic factum fuit ei, quia Sudowite tandem ipsum in bello vulnerantes V vulneribus occiderunt.

207. De conversione cujusdam sudowite et mirabili facto

Hoc tempore quidam nobilis de Sudowia dictus Russigenus cum omni domo et familia venit ad commendatorem de Balga et cum vellet interesse divinis, prohibitus fuit. Cujus prohibicionis causa cognita baptizatus fuit cum omni familia sua, et statim post baptisma incepit infirmari, positusque ad lectum misit pro quodam fratre sacerdote de Balga, qui ipsum baptizaverat, petens ab eo humiliter, ut ipsum in fide Cristi informaret. Quod ipse sacerdos cum omni diligencia adimplevit, et circumspiciens vidit de lignis factum ad pedes ipsuius signum crucis, quod ipse Sudowita sibi jusserat preparari. De quo sacerdos admirans, quod talis eodem die baptizatus tantam ad fidem Cristi graciam haberet, cepit inquirere, utrum ante susceptam fidem aliquid boni egisset? Respondit, quod multos Cristianos interfecisset, de aliquo bono facto nihil sciret, preter hoc solum, quod dum ipse cum magno exercitu intrasset Poloniam, quidam Sudowita imaginem beate virginis Marie cum filio in gremio gerentem deportavit, et in reditu dum cum lanceis suis ad dictam imaginem sagittarent, ipse de hoc dolens, violenter rapuit, et cuidam Cristiano dedit dicens: accipe imaginem istam dei tui, et reporta ad locum, ubi in reverencia debita habeatur; quo facto apparuit ei beata virgo in specie et habitu pulcherrimo in somnis et dixit: hoc obsequium, quod mihi fecisti in imagine mea, tibi in regno filii mei refundetur. Quod cum ipse Sudowita sacerdoti retulisset, statim quasi eodem die in domino feliciter obdormivit.

208. De edificacione castri mergenburgk

Anno MCCLXXX castrum Santirii mutato nomine et loco translatum fuit ad eum locum, ubi nunc situm est, et vocatum nomen ejus Mergenburgk i.e., castrum sancte Marie, ad cujus laudem et gloriam hec translacio facta fuit.

209. De destructione territorii sudowie dicti crasime

Frater Manegoldus magister, ut bellum Sudowitarum per predecessores suos viriliter inceptum non tepesceret tempore suo, sed proficeret de die in diem, congregavit omnem virtutem exercitus sui, et in die purificacionis beate virginis Marie intravit territorium Sudowie dictum Crasimam, vastando per incendium et rapinam. Habitacionem eciam illius potentis viri Scumandi, capitanei dicti territorii, redegit in favillam et captis et occisis CL hominibus cum preda maxima est reversus. Iste exercitus dum dictum territorium intrare vellet, erravit, et in illo errore ex dei providencia facto, qui nihil solet agere sine causa, dispersus fuit, et sic intrans totum territorium occupavit et destruxit. In hoc bello frater Ulricus Bauwarus commendator de Tapiow et IIII viri occiderunt interfecti et frater Lodewicus de Libencele captus fuit.

210. De captivitate prima fratris lodewici de libencele

Frater Lodewicus de Libencele, vir nobilis et in rebus bellicis ab adolescencia exercitatus, mira gesta fecit in vita sua, que inferius apparebunt. Hic dum captus esset, presentatus fuit Scumando, qui, quia similis ei fuit in audacia, multum dilexit eum, unde accidit, quod ipsum adhuc in captivitate positum duxit secum ad locum, ubi pociores terre Sudowie convenerant ad potandum. In hoc potacione quidam vir nobilis et potens fratrem Lodewicum contumeliis et jurgiis ad turbacionem animi provocavit. Unde ait ad Scumandum: duxisti me huc, ut iste cor meum injuriosis affligeret verbis suis? Cui respondit Scumandus: doleo de turbacione tua, et si audes, vindica injuriam tibi factam, ego te juvabo. Hoc audito frater Lodewicus animatus fuit, et emulum suum gladio interfecit. Postea frater Lodewicus per quendam famulum dicti Scumandi liberatus fuit a captivitate et ad fratres reductus.

211. De conversione scumandi capitanei sudowitarum

Iste Scumandus potens fuit et dives in territorio Sudowie dicto Crasima, et cum impugnaciones continuas fratrum non posset sustinere, cessit de terra suo cum tota familia et amicis ad terram Russie. In quo dum per tempus aliquod habitasset, fatigatus exilio rediit ad terram nativitatis sue. Quod cum perciperent fratres ipsum in bello iterum invaserunt, tot vicibus eum vexantes, quod tandem cum omni domo et familia sua fidei et fratribus se subjecit.

212. De vastacione territorii sudowie dicti silie et secunda captivitate lodewici

Eo tempore, quo frater Manegoldus magister vocatus ad capitulum esset in itinere constitutus, frater Conradus de Tirbergk marscalcus cum multis fratribus et maximo exercitu intravit Sudowie territorium dictum Siliam. Tam copiosus fuit iste exercitus, quod militarum spacium leucarum occupavit. Ubi omnia edificia dicti territorii redegerunt in favillam, occidentes quendam nobilem dictum Wadole capitaneum ibidem et plures alios, predam inestimabilem deduxerunt. In hoc exercitu frater Lodewicus de Libencele multis vulneribus letaliter vulneratus, semivivus in nive fuit derelictus. Quem Sudowite postea invenientes super equum positum, sic quod caput et brachia ex una parte, et crura ex altera dependebant, tam inepte deduxerunt, quod sanguis de vulneribus manans, jam in corpore coagulatus, coactus est violenter effundi, et sic sanatus fuit, ut veraciter estimabat. Hic frater Lodewicus iterum captus presentatus fuit cuidam nobili, dicto Cantegerde, et ejus custodie deportatus.

213. De desolacione castri potterbergk et edificacione castri gymewe

Swantepolcus quondam dux Pomeranie, de quo superius est premissum, quatuor habuit filios: Mestowinum primogenitum, quem ut dictum est dedit in obsidem, Samborium, Warceslaum et quendam alium. Iste Warceslaus factus fuit frater ordinis domus Theutonice, et partem ducatus predicti, que ipsum contigebat, dedit fratribus domus Theutonice in Prussia in elemosinam. Samborius videns, quod de parte sua non posset honeste secundum status sui dignitatem vivere, tradidit eam predictis fratribus, ut ipsi et familie sue in necessariis providerent. Idem fecit quartus frater, et ut hec donacio firma esset, et in perpetuum valitura, hii tres renunciaverunt omni actioni juris vel facti, que ipsis vel eorum successoribus in dicto ducatu competebat, dantes super hoc literas suas fratribus sigillorum suorum munimine roboratas. Mestowinus autem audiens hec, violenter has tres partes ducatus Pomeranie occupavit et invitis fratribus detinuit multis annis. Tandem venit dominus Philippus episcopus Firmanius legatus a sede apostolica missus ad terram Polonie, coram quo frater Conradus de Tirbergk magister conquestus fuit de violencia, quam dictus Mestowinus fecit fratribus de Prussia, in hiis tribus partibus ducatus predicti, et ad probandum, se et fratres habere merum jus in illis, obtulit privilegia memorata. Audita ergo utriusque partis allegacione, et resignatis privilegiis predictis a fratribus et quicquid habebant juris in hiis bonis, idem legatus ordinavit composicionem inter eos hoc modo: quod fratres domus Theutonice haberent territorium dictum Wanecke in dicto ducatu Pomeranie, ubi nunc situm est castrum Gymewa, et sic cessaret omnis discordis inter eos. Unde fratres anno domini MCCLXXXIII transtulerunt de terra Colmensi castrum Potterbergk, et cum edificiis ejus castrum Gymewam edificaverunt in eum locum super Wiselam, ubi nunc situm est ad laudem et gloriam Jesu Cristi.

214. De fratre conrado de tirbergk magistro Prussie

Frater Conradus de Tirbergk junior magister Prussie XII prefuit V annis cum dimidio. Hic frater Conradus fuit germanus fratris Conradi de Tirbergk magistri supradicti, et erant viri strenui et in armis, et in factis omnibus gloriosi, prosperatumque fuit bellum contra infideles in manibus ipsorum ita, quod ad votum eis omnia successerunt.

215. De vastacione cujusdam partis terre sambie

Anno dn. MCCLXXXIII octingenti viri de Lethowia equites tempore hyemali per Neriam Curoniensem intraverunt Sambiensem terram et duo territoria ejus scilicet Abendam et Pubetam per incendium et rapinam vexaverunt, occidentes CL homines cristianos, et nullo eis resistente omnes salvi redierunt. Hoc ideo accidisse creditur indubitanter, quia magister et fratres prescientes ipsos Lethowinos venturos, expectabant eos cum exercitu per dies aliquot, tandem attendiati de longa mora, quam in via ultra solitum contraxerant, dispersi redierunt ad propria. Sequenti autem die Lethowini intraverunt Sambiam, et sine aliquo defensionis obstaculo fecerunt, quod superius est premissum.

216. De edificacione castri novi in terra sambie supra litus maris salsi in neria curoniensi

Frater Conradus magister, ut vir sapiens et providus, considerans, quod per Neriam, viam utique occultam, possent fratribus et terre Sambie multa damna et pericula ab infidelibus suboriri, edificare fecit in dicta Neria super litus maris salsi castrum firmum, quod dicitur Nova domus, ne Lethowini terram Sambie intrent a modo improvise.

217. De expugnacione castri kymenovie, et conversione mille et sexcentorum sudowitarum

Hoc eciam tempore idem frater Conradus magister circa officium sibi injunctum sollicitus multas noctes insompnes deduxit, cogitans, quomodo inimicos fidei Sudowitas ad viam duceret veritatis. Unde ad hoc perficiendum congregata multitudine copiosa fratrum et aliorum pugnatorum, dum in via esset versus Sudowiam, occurrit ei frater Lodowicus de Libencele, ducens secum Cantegerdam, qui ipsum captivum detinuerat, et mille et sexcentos homines de Sudowia promiscui sexus, quos in captivitate positus ad fidem Cristi convertit. Quibus visis magister gavisus est, et jussit eos procedere versus terram Sambiensem. Hoc facto sequenti die magister cum exercitu suo intravit territorium Sudowie dictum Kymenow, et castrum ejusdem nominis tam acriter impugnavit, quousque castrenses ipsum sub hiis pactis, ut scilicet salvis rebus et personis exirent, tradiderunt, promittentes se fidem Cristi accepturos. Unde dato ipsis ductore jussi sunt, ut ad partes Sambie procederent sine mora. Crastina vero die depopulato territorio Kymenovie predicto, dum redirent fratres cum execitu suo, compertum fuit, quod dicti castrenses de Kymenovia interfecto ductore suo per viam aliam ad terram Lethowie sunt profecti. Sed frater Lodewicus cum sua comitiva processit ad terram Sambie, ubi omnes fonte baptismatis sunt renati.

218. De morte fratris friderici holle et xxx virorum

Eodem anno frater Fridericus, dictus Holle, germanus fratris Marquardi de Revelinge, cum C viris equitibus de castro Brandenburgk processit contra Sudowiam, et dum accepto magno spolio in territorio Kirsuovie rediret, hostes sequentes, ipsum cum XXX viris interfecerunt. Nec tamen hoc tacendum estimo, quod idem frater Fridericus, antequam occideretur, cuidam viro strenuo in armis, qui occurit ei in bello, tantam plagam cum gladio ad scapulam dedit, et tam dure verberavit, quod ipse non habens virtutem subsistendi, cum equo decidit ad terram, licet tamen ex tali plaga nullum vulnus haberet in corpore, nec eciam vestigium vulneris appareret, sicut idem sic plagatus et alii Sudowite, qui huic bello interfuerunt, et viderunt, postquam ad fidem Cristi conversi fuerant, publice sunt confessi.

219. De conversione cujusdam nobilis et mille quingentorum de sudowia et desolacione dicte terre

Multa et infinita sunt contra Sudowitas bella gesta, que causa brevitatis pertranseo. Postquam ergo Jedetus quidam vir nobilis et genere et moribus potens et dives, capitaneus Sudowitarum de Kymenovia, non posset tam crebras et duras fratrum impugnaciones a modo sustinere, cum omni domo et familia sua et mille et quingentis hominibus promiscui sexus cessit ad fratres et baptizatus est. Sed Scurdo capitaneus alterius partis Sudowie spreta religione fidei cum suis hominibus versus terram Lethowie est profectus, et sic terra Sudowie usque in presentem diem remanet desolata.

220. De gracia que confertur infidelibus, qui ad fidem cristi convertuntur

Quicunque relicta ydololatria, se transfert ad fidem Cristi, fratres agunt cum eo misericorditer in hunc modum. Si est generosus et de nobili sanguine ortus bona et libera conferuntur et in tanta quantitate, quod secundum decentem possit vivere statum suum; si vero est ignobilis, servit et ipse fratribus secundum terre Prussie consuetudinem hactenus observatam; nisi meritis vel demeritis eorum exigentibus aliter fiat, verbi gracia ignobiles, qui in apostasia seu aliis necessitatibus fidei fratribus fideliter adheserunt, nunquam preclara ipsorum merita hoc exigunt, quod ignobilitas eorum in nobilitatem transeat generosam et servitus in debitam libertatem? Utique domine. Et sane hec intelligas e converso. Unde multi sunt neophiti in terra Prussie, quorum progenitores fuerunt de nobili prosapia exorti, ipsi vero propter suam maliciam, quam contra fidem et cristifideles exercuerunt, ignobiles estimati sunt; alii vero quorum parentes erant ignobiles, donati sunt propter fidelia servicia fidei et fratribus exhibita libertati.

221. Explicit bellum prussie. Incipit bellum lethowinorum

Anno domini MCCLXXXIII eo tempore, quo ab incepto bello contra gentem Pruthenorum fluxerant jam LIII anni, et omnes naciones in dicta terra expugnate essent, et exterminate, ita quod unus non superesset, qui sacrosancte Romane ecclesie non subiceret humiliter collum suum, fratres domus Theutonice predicti contra gentem illam potentem et durissime cervicis exercitatamque in bello, que fuit vicinior terre Prussie, ultra flumen Memele in terra Lethowie habitans, inceperunt bellum in hunc modum.

222. De expugnacione castri lethowie dicti bisene

Frater Conradus de Tirbergk magister terre Prussie predictus, et multi fratres cum magno exercitu tempore hyemali transierunt glaciem Memele, et intrantes terram Lethowie castrum dictum Bisenam a mane usque ad meridiem fortiter impugnaverunt, tamque infesti erant in dicta impugnacione, quod occisis multis de castro et letaliter vulneratis tandem potenter intraverunt, quibusdam captis, aliis trucidatis, in cinerem redegerunt. Reliqua pars exercitus intravit dicti castri territorium et post magnum incendium cum maximo spolio est reversa. In hac impugnacione plures Cristiani sunt graviter vulnerati, et IIII fratres et unus famulus cum equis et armis in Memela submersi propter teneritudinem glaciei.

223. De destructione castri garthe

Anno domini MCCLXXXIIII idem magister, necdum bello infidelium saciatus, congregavit validum exercitum, et cum Scumando ductore processit contra castrum Gartham tempore estivo, et dum transivisset Memelam ordinavit sagittarios ad loca debita, applicatisque scalis ad menia tam grande bellum ortum fuit inter eos, quod formidolosi talia inspicere non auderent. Istis viriliter impugnantibus, obsessi fortiter resisterunt, cadebantque ex utraque parte plurimi vulnerati. Tandem sicut deo placuit, fratres potenter intraverunt, et occisis omnibus et captis, per incendium destruxerunt. Hoc facto mille viri et octingenti intraverunt territorium dicti castri, vastantes quam plurimum incendio et rapina, et captis multis hominibus et occisis cum preda maxima redierunt. In hoc territorio fuit occisus quidam Barthensis, qui fugerat de Pogesania, et in ultima apostasia commendatores de Cristburgk et Elbingo cum eorum familia captivavit, Quem sic interfectum canis ejus diris morsibus est aggressus, et aperiens latus ejus sinistrum, cor ejus, quod tot prodicionum et fraudum conscium fuit, de corpore extraxit, et in presencia Cristianorum plurium devoravit.

224. De morte scumandi

Ecce mirabilis conversio et mutacio dextere excelsi, iste Scumandus, qui ultra modum ante persequebatur ecclesiam dei, modo zelator fidei factus est, dux gloriosus populi cristiani. Hic dum morti appropinquaret, interrogatus a fratre Conrado sacerdote de Balga, quomodo tantam graciam in fide Cristi a domino meruisset, ait: nunquam aliquid boni feci ante conversionem meam, nisi hoc solum, quod dum infideles imaginem beate virginis Marie et filii sui spoliassent in Polonia, et secuissent per medium, ego de terra sustuli et mundavi vestibus meis, et ad locum decentem posui, quo dicto feliciter in domino obdormivit.

225. De reditu barthensium et morte plurium lethowinorum

Antequam fratres impugnarent castrum Gartham predictum, quidam Barthenses, qui ultimo de Pogesania fugerant, cum Lethowinis congregato exercitu processerunt contra Poloniam, ubi preter alia mala, que fecerunt, magnam predam in hominibus et pecudibus deduxerunt. Sed duo Barthenses scilicet Numo et Dersko post hujusmodi depredacionem factam in territorio Garthe secuti fuerunt exercitum, et ad peticionem ipsorum omnes Barthenses fratrum graciam invenerunt et uxores ipsorum, et liberi sunt eis restituti, quod tamen fratri Theodorico advocato Sambie et multis aliis fratribus displicuit, dum ad ipsorum noticiam devenit, propter futura pericula, que per eos timebant incurrere, sicut rei eventus postea comprobavit. Dicti ergo Numo et Dersko habita gracia fratrum occurrerunt exercitui Lethowinorum predicto, et postquam expediverunt compatriotas suos, quid actum esset de castro et territorio Garthe, et quomodo essent fratrum gracie restituti, occiderunt Lethowinos et spolium secum duxerunt in Pogesaniam et habitabant ibi, sicut prius.

226. De tradicione, in qua centum cristiani interfecti fuerunt

Anno domini MCCLXXXV quidam Scalowita dictus Girdilo, qui magne reputacionis quondam ante conversionem suam fuerat inter suos, jactavit se, quod grandia posset facere facta contra Lethowinos, si centum viros in armis haberet. Quos cum fratres ei ordinassent, exit cum eis versus castrum Otekaym, et sicut iste traditor preordinaverat, viri de dicto castro congregati irruerunt in eos improvise, et omnes preter paucos, qui effugerant, occiderunt.

227. De apostasia quarta et vindicta ejus

Anno domini MCCLXXXVI frater Theodoricus advocatus Sambiensis poterat cum Job dicere: quod verebar accidit; quia Barthenses, qui nuper gracie fratrum fuerant restituti, et Pogesani et ceteri de Prussia, volentes secundum solite malicie sue consuetudinem iterum fratribus rebellare, confederacionem fecerunt cum quibusdam de Prussia, quorum detestabile factum bene hec meruit, quod eorum nomina in publicam redigerentur formam; sed propter status ipsorum reverenciam est obmissum. Convenerunt itaque sub hiis pactis, ut principem Ruyanorum cum valido exercitu invitarent, et ejectus fratribus de terra Prussie, ipsum regem et dominum suum constituerunt. Quod factum detestabile in edificacione castri Raganite fuit, et quilibet de Bartha et Pogesania hujus nefande conspiracionis reus recepit mercedem debitam pro labore.

228. De latrunculis, qui lxx regulos terre lethowie occiderunt

Hoc tempore quidam Lethowinus dictus Peluse, offensus a domino suo, quodam regulo, qui quasi secundus fuit post regem Lethowinorum in regno suo, cessit ad fratres in terram Sambie, et ad peticionem suam commendator de Kunigsbergk dedit ei Martinum de Golin, Conradum dictum dyabolum, et quendam dictum Stovemele et alios viros audaces XX, qui in latrociniis fuerunt plenius exercitati, ut eum eo in armis irent ad vindicandam injuriam sibi factam. Qui cum venissent prope istius reguli habitacionem, invenerunt quasi omnes nobiles vicinos regni Lethowie ad nupcias ibidem invitatos, et dum secundum solitus mores omnes inebriati quiescerent in stratu, irruerunt in eos, et preter alios, quorum multi fuerunt, LXX regulos cum hospite occiderunt. Sponsum et sponsam et uxores regulorum cum familia et parvulis, et centum equos cum auro et argento et omni domus suppellectili deduxerunt.

229. Ad idem

Idem Martinus cum paucis sociis exiit versus Lethowiam, et dum ter aquarum inundanciam pertransisset, venit ad fluvium, qui dicitur Bucka, in quo vidit navem oneratam mercimoniis descendentem, quam secutus occulte, dum post coenam naute quiescerent dormientes, irruit cum sociis suis in eos, et omnes trucidavit, et cum gaudio intrantes navem pervenerunt ad civitatem Thorun, ibique nave et mercimoniis venditis, cesserunt in divisione cuilibet XX marce.

230. De laudabili vita quorundam fratrum in castro kunigsbergk

A tempore fundacionis sui in castro Kunigsbergk viri virtuosi fratres et in armis strenui milites habitabant. In virtute abstinencie, oracionum, vigiliarum et genuflexionum alios excedebant. Inter quos hoc tempore fuit frater Albertus de Misna commendator dicti castri, vir deo devotus, et in omni vita sua laudabilis. Mira facta possent de illa scribi. Refertur et indubitanter debet credi, quod ipse frater Albertus, dum esset in juventute constitutus, datus ei fuit stimulus carnis, angelus Satane, qui ipsum colaphizavit. Propter quod dum non solum ter, sed pluribus vicibus, dominum rogasset, ut aufferetur ab eo, audivit vocem celitus missam dicentem sibi: Alberte, si vis evadere graves tentaciones, debes devote singulis diebus dicere hanc oracionem: O summa caritas, da mihi rectum et sincerum desiderium pro te, et pro puritate vite, et purifica conscienciam meam, et libera me a pollucionibus. Quod dicitur in Theutonico: O uberste libe, gib uns rechten jamir nach dir und nach einem reinen leben und reinige unse consciencie und behute uns vor bewöllunghe. Quam oracionem dum per tempus aliquod continuasset, legendo cum devocione, quasi extinctus fuit in eo fomes peccati, quod nulla vehemens temptacio momordit de cetero mentem ejus.

231. Item de eodem

Idem frater Albertus incidit quodam tempore in egritudinem, de qua crines capitis sui et supercilia funditus sunt evulsi. Hoc generavit in eo tantam deformitatem, quod nullus voluit cum eo conversari. Unde turbatus cum lacrymis petivit a domino, ut de vinculo hujus imperii absolveret eum, aut certe desuper terram eriperet. In ipsa nocte curatus fuit a deo, et restituti crines sic, quod preterite deformitatis nullum vestigium appareret.

232. Item de eodem

Accidit eciam postea, quo dum idem frater Albertus cum aliis fratribus esset in exercitu contra hostes fidei, eo die, quo fratres et alii religiosi communionem sacram corporis domini nostri Jesu Cristi sumere consueverunt, elongavit se ab aliis, et turbato corde cum lacrimis suspirans ait: o domine Jesu Criste, si nunc essem domi, premissis multis oracionibus sumerem corpus tuum. Quo dicto statim apparuit corpus domini in forma oblate, sicut ministratur in altari, pendens in aëre non longe ab ore suo. Quod cum vidisset, expavit et dixit: domine Jesu Criste, si oblata hec est tuum verum corpus, transeat ad me, et aperiens os suum, intravit, et cum inestimabili gaudio sumpsit illud.

233. De vita alterius fratris ibidem

Eodem tempore in dicto castro fuit frater Wolveramus Saxo, qui dum professionem fecissit in ordine domus Theutonice, et vellet proficere de virtute in virtutem, dyabolus invidens felicitate sue nitebatur modis, quibus poterat, impedire. Unde accidit, quod dum idem frater Wolveramus in prima nocte surgeret ad orandum, dyabolus apparuit ei visibiliter, et hoc et iste et ille continuaverunt singulis noctibus per circulum unius anni, sic quod dyabolus in diversis formis apparuit ei, et variis machinacionibus ipsum inquietavit, et ille viriliter restitit, immobilis in dei servicio perseverans. Revoluto itaque anno cum dyabolus in illusione hac non proficeret, confusus destitit, et comparere amplius non audebat.

234. De fratre menekone magistro terre Prussie

Frater Meneko de Querenvorde Saxo magister Prussie XIII prefuit XI annis. Quam gloriosus iste fuerit in officio suo, testantur facta magnifica, que sequuntur. Totus fuit magnanimus. Audebat enim aggredi rem arduam, quam alius timuit cogitare. Unde formidabant ipsum omnes adversarii ejus, sic quod nec municiones, nec locorum distancia ipsos a vindicta sua defendere potuerunt.

235. De edificacione castrorum raganite et scalowitarum

Anno domini MCCLXXXIX idem frater Meneko cupiens summo desiderio Cristianorum fines et terre Prussie angustias dilatare, cum omni potencia pugnatorum venit in die beati Georgii martiris ad terram Scalowitarum, et ad laudem dei et gloriam in quodam monte supra Memelam edificavit castrum Landeshute, quod sonat in Latino custodia terre, sed nunc dicitur communiter Raganita a fluvio vicino, relinquens ibi pro defensione ipsius fratrem Bertoldum de Austria, dictum Bruhave, commendatorem cum XL fratribus, et centum armigeris preelectis. Non longe post edificavit castrum Scalowitarum in descensu Memele, ut Scalowite conversi ad fidem Cristi ibidem habitarent.

236. De fratre Bertoldo dicto bruhave commendatore de kunigsbergk et vita ejus

Hic frater Bertoldus postquam dicto castro Raganite prefuit modico tempore, fuit in commendatorem fratribus de Kunigsbergk ordinatus. De hujus viri vita, et virtutum refulgencia mira facta referuntur. Ipse enim cum se domino inspirante vellet reddere religioni, considerans illa duo scilicet paupertatem et obedienciam, que ad regularem observanciam requiruntur, esse communia in religionibus et extra, sed tercium scilicet castittatem esse unum de arduis, quia nemo potest esse castus, nisi deus det, voluit examinare, utrum sufficeret ad observanciam castitatis, aggressusque est rem inusitatam et plenam periculo. Assumpsit enim virginem juvenem, que propter eminenciam pulchritudinis sue parem non habuit in vicinis, jacensque cum ea quasi singulis noctibus in stratu suo nudus cum nuda per annum et amplius, ut ipsa per sacramentum suum postea affirmabat, et integritatis sue signa ostendebant, nunquam ipsam carnaliter cognovit. Ecce mira res et stupenda, Samson fortissimus, David sanctissimus, Salomon sapientissimus mulieris victi blandiciis ceciderunt: hic sponte consorcium ejus amplectens, vicit, et in virtutum culmine est erectus. Numquid ergo forcior Samsone, sanctior Davido, sapiencior Salomone? Si audeam dicere, salva pace ipsorum utique in hoc casu.

237. De vastacione terre sambiensis

Eodem anno in autumno rex Lethowinorum cum octo milibus equitum intravit terram Sambiensem, et omnia edificia et segetes cremavit, paucos Cristianos occidit, et modicam predam deduxit, quia fratres adventum suum longo tempore persciverunt. Et cum sic pertransivisset dictam terram a fine usque ad finem fere per XIIII dies, iter arripuit redeundi, non tamen sine suorum gravi interitu, quia preter alios multos occisos frater Henricus de Dobin cum quibusdam armigeris LXXX Lethowinos interfecit.

238. De impugnacione castri colayne

Anno domini MCCLXXXX in die beati Georgii martiris frater Meneko magister cum quingentis equitibus et duobus milibus peditum castrum Colayne acriter impugnavit. In hoc castro fuit Surminus capitaneus, et erant cum eo CXX viri bellicosi, qui viriliter fratribus restiterunt, Tandem omnes castrenses preter XII fuerunt letaliter vulnerati, sic quod sanguis de meniis fluxit, sicut aqua pluvie inundantis. Et cum esset circa crepusculum, quingenti equites fratrum, qui inter terram Lethowie et dictum castrum erant ad custodiam deputati, fatigati ex longa exspectacione, reversi cum magno strepitu et fragore, terruerunt communem populum, quod estimans, eos esse inimicos, fugit ad naves. Fratres autem, licet ad hoc sepius niterentur, non poterant ipsos aliqualiter revocare. Unde a dicta impugnacione cessaverunt. Surminus autem capitaneus non longe postea dictum castrum desolatum reliquit, jurans per deorum potenciam, quod nunquam impugnacionem fratrum in aliquo castro de cetero exspectaret.

239. De morte fratris ernekonis commendatoris de raganita

Eodem anno circa ascensionem domini frater Erneko commendator de Raganita, ad mandatum magistri, profectus est navigio versus Lethowiam, volens aliquas novitates experiri, et erant cum eo frater Joannes de Wienna et XXV armigeri. Hii cum transirent castrum Colaynam predictum, Surminus castellanus ibidem vocatis ad se castrensibus, tractavit cum eis, quomodo posset fratres decipere, et propositis multis decepcionis modis, tandem omnium in hoc resedit consilium, ut unus ex eis, qui linguam sciret Polonicam, indutus vestibus muliebribus staret ad litus Memele, dum transirent, et rogaret, ut eum ad navem assumerent, et a captivitate infidelium liberarent. Unde quidam Lethowinus, Nodam nomine, vir in armis strenuus, qui tamen postea conversus ad fidem Cristi in ea feliciter obdormivit, assumptis sibi LX viris ad dictum negocium peragendum, veniens ad locum aptum, ordinavit, quod ille vestitus veste muliebri sedit in litore, alii latitabant in vicino. Non longe post commendator, peracto negocio suo, dum appropinquaret, ille miser traditor cepit voce flebili clamare et petere, ut eum ad navem sumerent, et animam suam Cristi sanguine redemptam a servitute dyaboli liberarent. Quo audito dum frater Erneko misertus sui accessit ad litos, statim ille rapiens navem firmiter tenuit, et vocatis sociis suis irruerunt in eos, et omnes occiderunt.

240. De occisione xxv lethowinorum per fratres de raganita

Ex hoc eventu Lethowini magnam audaciam sumpserunt, sic quod in die nativitatis beati Joannis Baptiste proximo sequenti de consilio castri Oukaym XXXVI viri egredientes ausi fuerunt contra fratres de Raganita sua latrocinia exercere. Qui dum appropinquarent, mittentes sortem secundum ritum eorum, compertum fuit, quod eis prospere succedere non deberet. Unde statim iter redeundi sunt aggressi. Fratres vero de Raganita turbati de interitu suorum, futurum periculum precaventes, miserunt nuncios, qui vias custodirent, quorum unus cum festinacione reversus, ait, se predictos latrunculos vidisse. Unde frater Lodewicus de Libencele et frater Marquardus de Revelinge cum duobus fratribus et XXVI armigeris sequuti, invaserunt eos in quodam campo et XXV ex eis occiderunt.

241. De morte fere quingentorum lethowinorum

Eodem anno et tempore Jesbuto Lethowinus cum quingentis viris preelectis intravit Poloniam, et preter multa mala, que ibidem gessit, duxit secum tam hominum quam aliarum rerum magnam predam. Iste Jesbuto licet esset cum infidelibus, occulte tamen dilexit fratres. Antequam exiret cum isto exercitu, premunivit eos. Unde magister fratrem Henricum Zutswert et XXIX fratres cum MCC viris misit eis in occursum. Qui venientes in solitudinem inter duos fluvios scilicet Lickam et Naram per octo dies ipsos cum magno tedio et defectu victualium exspectabant. Tandem dum revertentes essent in vicino, primus Lethowinus in acie missa sorte clamavit: ve nobis male ibit negocium nostrum. Quem capitaneus increpavit, ut taceret. Ille autem non cessavit id ipsum clamare, quousque fratres cum suis de insidiis erumpentes insilirent in eos, et CCCL ex ipsis occiderent. Alii fugerunt, et in solitudine quidam pre tristicia se suspenderunt, reliqui siti et fame attriti moriebantur, sic quod pauci sine mortis periculo evaserunt.

242. De consolacione fratrum et cristifidelium

Hoc tempore antequam idem exercitus fratrum optenta victoria rediret, frater Meneko magister cum quibusdam preceptoribus sedit sollicitus de exercitu predicto, quia longam moram contraxerat ultra tempus debitum redeundi, turbatusque de morte commendatoris de Raganita et suorum. Et cum sic tristes conferrent ad invicem, venit nuncius, qui dixit, quod fratres de Raganita XXV latrunculos occidissent. Adhuc illo loquente intravit secundus, qui cum victoria redire fratrum exercitum affirmabat. Vix iste verba finierat, et supervenit tercius, qui quendam principem, qui voluit, ut communiter referebatur, sibi Prussie terram ejectis fratribus subjugare, mortuum nunciavit. Gavisi sunt ergo magister et fratres gaudio magno, et immensas gracias deo, qui consolatur suos in omni tribulacione, de tot beneficiis referebant. Ecce quomodo justo dei judicio mundus, qui ante gaudebat, turbatur, et fratrum tristicia in gaudiam est conversa.

243. De combustione castri colayne et depredacione territorii junigede

Anno domini MCCXCI circa purificacionem beate Marie frater Bertoldus Bruhave commendator de Kunigsbergk et plures fratres cum mille et quingentis viris transeuntes castrum Colaynam, et invenientes ipsum vacuum combusserunt. Quo facto procedentes territorium Junigede rapina et incendio molestabant, ita quod preter alia damna septingenti capti sunt homines infidelium et occisi.

244. De edificacione castri junigede et destructione castri mederabe

Eodem anno in festo pasce Lethowini edificaverunt in eodem territorio Junigede castrum, vocantes ipsum eodem nomine. Quod frater Bertoldus predictus intelligens, cum mille viris de Sambia accedens, dictam edificacionem voluit impedire, sed non valuit pre multitudine infidelium resistente, et ne omnino in vanum laborassent, fratres diverterunt iter suum versus castrum Mederabam, de quo cristifideles multa incommoda passi fuerunt, et expugnantes illud potenter, captis et occisis omnibus, ignis incendio funditus cremaverunt.

245. De mirabili conversione cujusdam

Hoc tempore in castro Mergenburgk fuit frater Gerardus, qui, cum adhuc esset secularis, erat de familia illustris principis marchionis de Brandenburgk et valde peritus in arte carpentariorum, quantum ad instrumenta bellica facienda. Qui cum talia instrumenta, quibus et castra et civitates destructe fuerunt, multa fecisset, accidit quadam nocte, dum adhuc in lecto jacens vigilaret, quod clausis januis venerunt quatuor viri portantes quatuor candelas ardentes, accusantes eum in multis criminibus, et dicebant, quod nisi infra certum terminum vitam suam emendaret, sine dubio filius esset mortis, et in signum evidens hujus facti posuerunt super eum vestem albam, sicut solet super funera mortuorum. De quo ille miro modo perterritus, venit ad terram Prussie, ducens secum vestem illam, et facta professione in ordine domus Theutonice, vitam sanctam inchoans feliciter consummavit.

246. De depredacione territorium pastovie et gesovie

Eodem tempore frater Meneko magister necdum saciatus incommodo Lethowinorum, cum centum fratribus et magna potencia equitum territoria Gesovie et Pastovie hostiliter est ingressus, maximo incendio devastando; paucos homines cepit et interfecit et predam modicum rapuit. In recessu sequuti fuerunt Lethowini et sepius invaserunt fratres. In hac pugna Jesbuto, qui ante fuit amicus nunc hostis, irruit in fratrem Henricum Zutswert et ejus dextrarium vulneravit, de quo frater Henricus commotus ipsum lancea perforavit. Sed Jesbuto senciens sibi mortis angustias imminere, non valens se vertere, sed retro percuciens, cum gladio dicti fratris Henrici digitum amputavit.

247. De vastacione territorii oukaym

Circa festum beatorum Petri et Pauli apostolorum ejusdem anni, frater Henricus Zutswert predictus commendator de Balga, cum XX fratribus et mille quingentis viris equitavit versus castrum Junigedam, et ordinatis insidiis, fratres de Raganita cum suis armigeris erecto vexillo processerunt ad dictum castrum, in quo tunc multi hospites fuerunt, qui ex hoc multum indignati, armata manu ipsos hostiliter sequebantur; sed fratres magnam stragem fecissent in eis, si nimis mature suas insidias non rupissent. Quo facto fratres cum suo exercitu recedentes in quodam loco per tempus aliquod quieverunt, et post multos tractatus habitos, placuit omnibus, quod utique manu vacua non redirent. Unde intrantes territorium castri Oukaym, devastarunt illud incendio et rapina. Captis ergo et occisis pluribus hominibus cum magno spolio redierunt. Sed quia equites hujus territorii pridie iverunt ad clamorem, quem fratres circa castrum Junigedam excitaverant, solum pedites sequebantur eos, occupantes viam in quadam silva, quam fratres celeriter pertranseuntes in quadam campi planicie ipsos invadentes XII occiderunt, alii in fugam conversi non audebant postea comparere.

248. De depredacione terre polonie

Pucuwerus rex Lethowie eciam hoc anno filium suum Vithenem cum magno exercitu misit versus Poloniam ad terram Bristensem et post multa damna ibidem facta in occisione et capcione hominum incendio et rapina, Casimirus et Lochoto duces Polonie anxii de salute suorum, supplicaverunt fratri Menekoni magistro Prussie pro subsidio. Qui cum magno exercitu veniens, dum dictos infideles inciperet impugnare, prefati duces, cum omnibus suis Polonis terga verterunt. Quo viso fratres perterriti, non habentes potenciam resistendi tante multitudini, recesserunt eciam, sed non sine magno periculo suorum, quia multi fratres et alii cristifideles fuerunt graviter vulnerati, antequam honeste possent a dicto certamine declinare.

249. De mirabili liberacione fratrum in quodam exercitu

Anno domini MCCXCII magister sollicitus circa injunctum sibi officium, et infidelium destructionem, congregato magno exercitu fratrum et armatorum, venit ad terminos Lethowinorum. Ubi quidam Pruthenus accessit ad fratrem Henricum Zutswert, dicens: traditus es tu et fratres tui, si intraveritis terram Lethowinorum; ipsi congregati expectant vos, nec aliquis ex vobis poterit evadere mortem; si reversi fueritis, vestri in reditu vos occident. Respondit frater Henricus: si hec ita se habent, consule nobis, quid tucius sit agendum. Cui ille: redite ad partes vestras armati, si forte defensionem vestram timeant, et a concepta malicia resipiscant. Hoc facto frater Henricus magistro hec omnia revelavit, qui de consilio fratrum misit exploratores ad terram Lethowie, qui reversi invenerunt premissa omnia vera esse. Unde magister jussit preconizari, ut omnes in reditu armati incederent, et misit occulte et successive pro hiis, qui auctores hujus tradicionis fuerant principales, et commisit singulos fratribus, qui ipsos, ne evaderent, custodirent. Sed dum videret communis populus, quod principales hujus sceleris essent continue cum fratribus in comitiva, mensa, et aliis solaciis, timuit valde, et estimans suam maliciam detectam nihil mali audebat in fratres ulterius machinari, sicque fratres salvi dei gracia sunt reversi. Ecce quomodo angustie fratribus erant undique, sed deus, qui in se sperantes non derelinquit, ipsos de hujusmodi internecionibus misericorditer liberavit.

250. De vastacione intolerabili terre polonie et nece et captivitate multorum milium cristianorum

Eodem anno Vithenus filius regis Lethowie cum octingentis viris intravit terram Polonie, et in die pentecostes, dum in ecclesia Lunczensi canonici et ministri altaris et alii clerici cum solempni ornatu essent in processione, irruit hostiliter in eos, et in ecclesia CCCC homines cristianos trucidavit, clericos et prelatos, quos voluit, captivos secum duxit, omnem ornatum, calices et alia vasa ecclesie ad illicitum usum pertrahebat in contemptum dei, ecclesiam cum sacramentis redegit in favillam, depopulataque terra circum adjacente factaque maxima strage in populo dei, tantam multitudinem deduxit captivam, quod cuilibet Lethowino in divisione cesserunt XX homines Cristiani. Quo facto dum recederent, Casimirus dux Polonie dolens de suorum interitu, cum mille et octingentis viris sequutus est eos. Quo dum perciperet Bonislaus dux Masovie nescio quo ductus spiritu, treugas inter Cristianos et infideles ad certum terminum ordinavit, infra quas dum Poloni nihil timentes diversis officiis vacarent, Lethowini rupto treugarum federe, irruerunt in eos, et Casimirum ducem et totum populum peremerunt, preter unum militem, qui evasit solus, ut hec aliis nunciaret.

251. De mirabili evasione cristifidelium de manibus infidelium

Hoc anno circa festum beati Jacobi apostoli frater Conradus Stango commendator de Raganita cum paucis fratribus et armigeris ivit versus castrum Junigedam, premittens nuncium, ut investigaret statum castrensium, qui cum festinacione reversus ait, totum campum et castrum cum suburbio pugnatorum potencia plenum esse. Hoc audito, fratres et alii consternati mente dixerunt: ergo evadere ipsos non possumus; quid ergo faciemus? Respondit commendator, confortans eos verbis Jude Machabei. Dixit: facile est concludere multos in manu paucorum, et non est differencia in conspectus dei celi liberare in multis aut in paucis, quia non in multitudine exercitus victoria, sed de celo fortitudo est; pertranseamus ergo eos viriliter et dominus liberabit nos. Quod consilium placuit omnibus. Unde signantes se signo sancte crucis, transeuntes dictum exercitum Lethowinorum, plures interfecerunt, aliquos letaliter vulneraverunt. Ceteris in fugam conversis, fratres cum suis sani et incolumes redierunt. Ecce quomodo unus persequebatur mille et duo fugabant deсem milia. Nonne ideo, quia deus suus vendidit eos, et dominus conclusit eos? Utique tu es ergo deus, qui facis mirabilia magna solus, Jesu Criste, qui es benedictus in secula seculorum.

252. De exustione preurbiorum castri junigede

Anno domini MCCXCIII tempore hyemali, magister nec sibi nec suis parcens, nec laboribus, nec expensis; sed semper intentus ad exaltacionem fidei et fidelium, congregata omni potencia exercitus sui, venit ad castrum Junigedam, et hostiliter impugnavit. Occisis pluribus duo suburbia dicti castri, unum in monte, aliud in valle, redegit in favillam.

253. De impugnacione castri scalowitarum

De hoc exercitu fugit occulte quidam armiger de Raganita, natus de terra Barthensi, filius perdicionis, qui veniens ad regem Lethowinorum obligavit se sub pena capitis sui tradere ipsi castrum Scalowitarum. Cujus verbis rex aurem credulam adhibens, dedit ei exercitum eadem hyeme. Qui venientes prope dictum castrum, fratrem Lodewicum dictum Osse interfecerunt, deinde cum occulte venirent usque ad portam, frater Conradus et frater Albertus de Indagine cum suis armigeris licet paucis, audientes strepitum exercitus, opposuerunt se viriliter, et habito longo altercacionis bello, tandem vix castrum ab impugnacione infidelium defenderunt, non tamen sine lesione plurium utriusque partis. Lethowini autem videntes, quod amplius agere non possent, combusto preurbio recesserunt.

254. De preurbiorum combustione castrorum junigede et piste

Eodem anno in die beati Jacobi apostoli frater Meneko magister nec labore victus, nec morte vincendus, qui nec mori timuit, nec vivere recusavit, congregata magna potencia equitum ambo castra Lethowinorum, scilicet Junigedam et Pistam fortiter impugnavit, et occisis et vulneratis aliquibus utriusque partis, cum amplius agere non posset, suburbia utriusque castri funditus concremavit.

255. De vastacione territoriorum pastovie et gesovie

Anno domini MCCXCIIII tempore hyemali magister de salute fidelium sollicitus, cum potencia exercitus sui volens invadere territorium Erogel, disuasum fuit ei. Unde divisit exercitum in duas partes, sic quod fratres de Raganita cum Sambitis intraverunt territoriam Pastovie, alia pars processit contra territorium Gesovie, utrumque molestantes graviter per incendium, sic quod occisis et captis C hominibus, cum preda maxima sunt reversi.

256. De eventu mirabili in hoc bello

Notandum, quod quando movetur bellum, exercitus dividitur in diversas vias, ut possit ordinate et sine pressure procedere. Tamen sepe contingit ex vario eventu, quod pretermissa debita ordinacione conveniunt in glacie centum equites, vel CC vel mille, ad unum locum. Qualiter autem glacies tam grave onus possit sustinere sine fractura, nescio, deus scit. Unde in multis bellis hyemalibus et maxime in isto, de quo jam dictum est, posset mira res et ammiracione digna considerari, si quis vellet diligencius intueri, quia exercitus iste in fine hyemis, quando glacies solis calore superveniente supra, et aque fluxu infra consumitur, in media nocte armatus transivit glaciem Memele, et dum transiisset sine omni periculo, dissoluta fuit et confracta, sic quod mane facto non apparebant vestigia glaciei. Quis hec facere poterat, nisi ille solus, qui imperavit mari, ut tanquam murus staret a dextris et a sinistris, et sicco pede Israeliticus populus pertransiret?

257. De depredacione castrensium de pista

Hoc eciam tempore frater Theodoricus de Esbech, frater Otto de Bergo, et frater Otto de Cedelicze cum CCC viris missi ad custodiam castri Raganite, assumptis sibi fratribus et armigeris ibidem, profecti sunt ante castrum Pistam, et totum gregem pecorum receperunt; occisis multis infidelibus, LXX homines captos deduxerunt.

258. De subversione castri ducis masovie, quod dicitur wisna

Eodem anno Bonislaus dux Masovie dei timore postposito, in contemptum dei et cristifidelium prejudicium non modicum et gravamen hostes fidei Lethowinos in castro suo Wisna sepius hospitavit, admittens, quod terram Prussie et Polonie depredarent. Nec de hoc desistere voluit, licet pluries salubriter moneretur. Unde frater Meneko magister animadvertens, quod error, cui non resistitur, approbatur, et quod non caret occulte societatis scrupulo, qui manifesto facinori desint obviare, congregata multitudine pugnatorum, dictum castrum expugnans, funditus extirpavit.

259. De fratre lodewico de libencele, et bello ipsius contra lethowinorum

Eodem tempore frater Lodewicus de Libencele fuit commendator de Raganita, qui cum suis fratribus et armigeris multa bella gloriose gessit contra Lethowinos. Navale bellum multiplex habuit, unum versus Austechiam terram regis Lethowie, in qua villam dictam Romene, que secundum ritus eorum sacra fuit, combussit, captis omnibus et occisis. Ubi frater Conradus dictus Tuschevelt occisus fuit. Alia bella habuit contra territorium Samethie dictum Pograudam, ubi positis insidiis, et paucis depredantibus ipsum, omnes equites sequentes preter sex interfecit. Et in hoc bello hii de Pograuda adeo debilitati fuerunt, quod multis annis non poterant in equitibus resumere vires primas. Idem processit contra territorium dictum Wayken, ubi eciam per insidias multos nobiles interfecit. Non posset ad plenum scribi, quanta bella gesserit contra eos. Sed ut breviter concludam, adeo infestus fuit eis, quod infra sex annos, quibus dicto castro prefuit, coëgit omnes Lethowinos, qui supra litus Memele habitabant, a fluvio Nare usque ad terram Lamotinam, ut pacem cum Cristianis haberent sub hiis pactis, ut certum censum annis singulis darent ei. Ecce mira res, quantacunque mala fecit eis, tamen diligebant eum in tantum, ut eciam nobiles per quos Samethia tunc regebatur, populum communem contra regem Lethowinorum provocarent, sic quod pluribus vicibus convenerunt contra regem ad bellum, ubi aliquando in uno conflictu centum vel CC vel plures ex utraque parte caderent interfecti. Nec unquam temporibus suis rex Lethowie cum Samethis poterat concordare, ut simul in bello procederent contra fratres.

260. De morte fratris theodorici de esbech et trium fratrum et plurium cristianorum et infidelium

Anno domini MCCXCV feria VI ante diem pentecostes V fratres et centum quinquaginta viri de Sambia et Nattangia equitaverunt versus castrum Gartham, et dum appropinquarent, placuit eis, ut remissis equis navigio Memelam descenderent, ubi in litore quadam villa Lethowinorum, occisis et captis pluribus hominibus, depredata, iterum processerunt. Sed infideles hoc videntes, armata manu occurrerunt eis, et inito navali bello frater Theodoricus de Esbech et quidam frater dictus de Veringe mortui ceciderunt. De Lethowinis autem LXX viri in armis strenui sunt occisi. Hoc facto fratres iterum processerunt usque circa castrum Junigedam, ubi dum naves propter defectum aquarum stantes in arena procedere non valerent, infideles supervenientes, fratrem Henemannum dictum Kint, et fratrem dictum List, et XXV viros interfecerunt. Alii cooperante domino evaserunt. Iste frater Theodoricus de Esbech mortem suam predixit fratri Conrado Rufo, qui ei voluit dextrarium suum accommodare, dum recederet, dicens: sufficit mihi in equo meo, quia vivum me a modo non videbis.

261. De perdicione equorum fratrum de raganita, et exustione preurbiorum dicti castri et scalowitarum

Eodem anno dominica ante nativitatem Joannis baptiste, Lethowini occulte et improvise venientes ad insulam, sub castro Raganita sitam, omnes equos fratrum et pecora receperunt. Et post in autumno proximo utriusque castri, scilicet Raganite et Scalowitarum suburbia destruxerunt.

262. De apostasia quinta et vindicta ejus

Hoc anno Bonislaus dux Masovie, de quo dictum est, dolens de subversione castri sui Wisne, assumpto sibi Lethowinorum adjutorio, reedificavit illud. Quod cum perciperet magister, turbatus ultra modum (timuit enim sibi et suis, fidei et fidelibus nova pericula suboriri), demandavit omnibus sibi subjectis, a majore usque ad minimum, ut ad bellum se prepararent, si quomodo posset edificacionem hujusmodi impedire. Sed antequam fratrum exercitus conveniret et dispersus esset in diversis locis, Nattangi, dyabolico spiritu instigante, consuetam maliciam innovantes, in obprobium Jesu Cristi apostasie vicium iterum commiserunt, quendam dictum Sabine in ducem exercitus eligentes. Principales et capitanei hujus sceleris fuerunt Gauwina, Stanto, Trinta, Missino et plures alii, quorum memoria transeat in oblivionem perpetuam, qui ad perpetrandam hujusmodi maliciam sic se ordinaverunt, quod Stanto predictus cum quibusdam suis complicibus, occulte et fraudulenter intravit castrum Barthenstein, et fratrem Rudolphum dictum Bodemer, et fratrem Fridericum de Libencele cum eorum familia captivavit. Sed Missino cum viris de territorio Sclunien equos fratrum de Kunigsbergk depredavit. Ceteri discurrentes per terram, viros Theutonicos occidentes, mulieres et parvulos eorum ceperunt, ecclesiis, et ecclesie sacramentis et ministris magnam vericundiam facientes. Sed deus, qui in se credentes populus nullis sinit concuti terroribus, sed sua pietate concessa pace Cristianorum fines ab omni hoste facit securos, quorundam in hac apostasia corda divinitus illustravit, qui omnia secreta hujus malicie detexerunt. Quo facto commendator de Kunigsbergk cum exercitu rediit festinus de territorio Wohenstorph, volens rebellionem Nattangie castigare. Quod cum perciperent viri de territorio Sclunien, penitencia ducti, retulerunt equos fratrum de Kunigsbergk, obligantes se, quod vellent fidei et fratribus fideliter adherere. Alii captivos reddiderunt, et sic terra Nattangie in pace quievit. Sed dum commendator de Kunigsbergk cum suo exercitu rediret, ut dictum est, Sambite et maxime rustici conspiracionem fecerunt, ut omnes nobiles suos occiderent, et postea fratres et cristifideles invaderent manu forti, eligentes sibi quendam juvenem dictum Naudiotam, filium Jodute, in ducem belli, qui illa vice non audens contradicere invitus consensit. Sed post dies XIIII in presencia magistri et fratrum in castro Kunigsbergk omnia secreta hujus apostasie et principales auctores nominatim detexit. Unde magister et alii attendentes, quod impunitas scelerum intencionem auget delinquendi, omnes illos, quos hujus detestabilis criminis reos invenit, fecit justo dei judicio diversis suppliciis trucidari, et sic iterum pax reddita est Cristianis.

263. De quodam fratre

Hoc tempore quidam frater in castro Welsais in infirmitate agonizans reclinatus in sinum fratris Theodorici sacerdotis jacens, raptus fuit per longum tempus, et vidit mirabilia multa. Tandem reversus ad se ait: domine Theodorice predicite mihi: Jesu Criste fili dei. Quo facto diem et horam mortis sue veraciter predixit.

264. De adventu fratris conradi magistri generalis

Eo tempore, quo adhuc apostasia Pruthenorum necdum haberet finem, frater Conradus de Wucgwangen magister generalis domus Theutonice, venit ad terram Prussie, vidensque ipsam innumeris oppressam tribulacionibus, fratres verbis et exhortacionibus salutiferis confortans per dona magnifica consolatur.

265. De destructione castri kymel

Non longe post frater Lodowicus de Libencele cum quibusdam fratribus et CC viris ivit ad impugnandum quoddam castrum, sed dux exercitus errans in via pertransiit, et dum in reditu ad rectam viam rediret, intrantes ipsum, neminem in eo invenerunt, quia populi, qui in eo habitabant, videntes fratrum exercitum, secesserunt ad silvas, non valentes nec volentes ipsorum impugnaciones sustinere. Combusto igitur castro, fratres turbati recesserunt. Sed deus nolens omnino frustrari labores eorum, imo ferventi ipsorum desiderio complacere, ordinavit, quod non longe viderent castrum firmum dictum Kymel, pro cujus desrtuctione fratres et sumptus et labores per se et per suos sepius iterabant, licet non proficerent. Quod intrantes viriliter, occisis habitatoribus, ipsum apposito igne funditus cremaverunt.

266. De vastacione territorii et preurbii castri garthe

Anno domini MCCXCVI tempore hyemali, frater Syfridus de Reibergk commendator de Balga cum multis fratribus et equitibus de Nattangia profectus est versus Lethowiam, et cum venisset circa castrum Gartham, invenit vestigia hominum recencia, quas sequens frater Waltherus dictus Goldin cum paucis armigeris omnes occidit, preter unum, qui fugiens venit ad fratrem Henricum de Wedere, et ipsum graviter vulneravit, non tamen sine defensione, quia frater Henricus ipsum letaliter plagavit. Accepto ergo equo fratris Henrici idem Ruthenus recessit: sed frater Waltherus sequens cruoris, qui de vulneribus ejus manavit, vestigia, invenit eum et occidit. Sequenti die fratres transiverunt glaciem Memele et intraverunt territorium et preurbium dicti castri Garthe, incendio vexarunt et rapina, et preter occisos captivos CC homines deduxerunt.

267. Item de eodem

Eodem anno et tempore, quo reges solent procedere ad bella, rex Vithenus cum multitudine copiosa Lethowinorum pugnaturus contra fratres, intravit terram Lyvonie. Unde frater Bertoldus commendator de Kunigsbergk, qui hujusmodi eventum a multo retroacto tempore summo desiderio optavit, scilicet cum ipse rex terram sue sic exiret, fratrum exercitus subintratet, congregato magno exercitu capitaneum fecit fratrem Henricum Zutswert commendatorem de Balga, ut cum dicto exercitu procederet versus Lethowiam, dicti regis terram vastaturus. Qui enim venisset jam non longe a terra regis, nescio quo ductus spiritu retrocessit, impugnansque castrum Gartham tantam castrensium per crebra jacula invenit resistenciam, quod, multis Cristianis graviter vulneratis, infecto negocio est reversus.

268. De depredacione quinque villarum

Posthec intravit exercitus Lethowinorum terram Colmensem, et circa castrum Golubam, quinque villas despoliavit, captis et occisis ibi pluribus Cristianis.

269. De discordia civium de riga contra fratres domus theutonice in lyvonia

Anno domini MCCXCVII orta est immortalis discordia inter cives Rigenses ex una parte et fratres domus Theutonice ex altera, que tantum invaluit, quod infra annum et dimidium fratres necessitate inevitabili cogente novem vicibus cum ipsis conflixerunt. Et quamvis in uno conflictu succumberent, in aliis tamen sunt divine virtutis auxilio prosperati. Anno domini MCCXCVIII Vithenus rex Lethowinorum ad vocacionem civium Rigensium castrum in Carthusen captis IIII fratribus et eorum familia expugnavit, et finibus dicti castri per incendia et rapinas devastatis, dum ad terram suam redire disponeret, frater Bruno magister terre Lyvonie cum exercitu modico sequens ipsum, kalendis Junii in litore maris juxta fluvium Treyderam invasit, et liberatis de manibus hostium fere tribus milibus Cristianorum, et occisis de parte infidelium octingentis, rex tandem prevaluit et magistrum cum XXII fratribus et MD cristifidelibus interfecit. Eodem anno frater Godefridus Hoëloch magister generalis domus Theutonice fuit in terra Prussie, qui fratrem Bertoldum Bruhave commendatorem de Kunigsbergk cum multis fratribus et armigeris misit ad terram Lyvonie fratribus ibidem in auxilium. Hii cum exercitu fratrum de Lyvonia convenientes in die beatorum Petri et Pauli apostolorum, de civibus Rigensibus et Lethowinis, qui erant in obsidione castri Molendini novi ultra IIII milia occiderunt. In hoc conflictu quidam Pruthenus de Sambia, sicut legitur in libro regum de Achoy, stetit et percussit inimicos, quousque deficerent manus ejus, et obrigesceret gladius in manibus ejus. Et ut breviter concludam, nullus posset plene scribere, quanta mala de hac dissensione fidei et fidelibus sunt exorta.

270. De destructione oppidi straisbergk

Hoc anno scilicet domini MCCXCVIII de Lethowia CXL viri tam improvise irruerunt in die beati Michaelis in oppidum Straisbergk, quod totum populum et unum sacerdotem occiderunt, mulieribus et parvulis captis et preter verecundiam, quam aliis sacramentis fecerunt, unus purgando alvum baptisterium defedavit. Quos frater Conradus Saccus provincialis terre Colmensis cum multis fratribus et armigeris sequutus usque ad interiora deserti, comprehendit, et liberatis Cristianis captis, omnes interfecit, sic quod unus non evasit, qui talem eventum posset posteris nunciare.

271. De suburbiorum combustione castrorum junigede et piste

Eo tempore, quo exercitus fratrum de Prussia adhuc esset in partibus Lyvonie, frater Cuno commendator de Brandenburgk cum magno exercitu aggressus castra Junigedam et Pistam, eorum suburbia igne funditus destruxit, et dum recederet, supervenit quidam frater de Raganita navigio cum quibusdam armigeris, qui exiens ad pugnam contra castrenses coëgit totum exercitum fratrum redire ad prelium, initoque certamine unus Lethowinus virilis homo occisus est, et plures utriusque partis graviter vulnerati.

272. De fratre lodewico de scippe magistro terre Prussie

Frater Lodewicus de Scippe magister terre Prussie XIIII prefuit uno anno, et mortuus est sepultusque Colmense in ecclesia cathedrali.

273. De vastacione terre nattangie et morte ccl cristianorum

Hujus magistri tempore sexcenti viri de Lethowia profecti sunt versus Nattangiam, de quo exercitu frater Cuno commendator de Brandenburgk premunitus, congregatis subditis suis, dum eos per dies aliquot expectasset, fatigatus tedio dimisit populum suum. Sequenti die dictus exercitus infidelium intravit Nattangiam, et magnam partem ejus devastans per incendium et rapinam, occidit et cepit CCL homines cristianos.

274. De fratre helwico magistro terre Prussie

Frater Helwicus de Goltbach Thuringus magister terre Prussie XV prefuit uno anno et resignato officio reversus fuit in Alemaniam, ibique mortuus et sepultus.

275. De lxxii lethowinis occisis in nattangia

Hujus magistri tempore, anno scilicet domini MCCC LXXV Lethowini in autumno territorium Glottovie Warmiensis diocesis improvise intrantes, unam villam incendio destruxerunt, occidentes et rapientes, quicquid in ea vivum repererunt. Quo intellecto, frater Waltherus Goldin, socius commendatoris de Brandenburgk cum quibusdam armigeris, occupavit viam, quam transire debebant, preter quam via alia propter aquarum inundaciam non restabat, et consurgens adversus eos, preter tres omnes trucidavit.

276. De vastacione territorii castri oukaym

Eodem anno frater Henricus de Dobin et quidam fratres cum CC viris intraverunt territorium castri Oukaym et combustis sex villis, captis et occisis hominibus, recesserunt. Lethowini insequentes ipsos sepius hostiliter invaserunt, ita quod utriusque partis fuerunt graviter vulnerati.

277. De depredacione terre dobrinensis et occisione lxx lethowinorum

Hoc anno Wenceslaus rex Bohemie fuit in regnum Polonie coronatus. Et sex milia Lethowinorum ducatum Dobrinensem depopulaverunt, occidendo, capiendo, et quod igni aptum fuit, comburendo, et omnia equiria et alia, que Poloni propter metum regis predicti ad dictum ducatum duxerant, deferebant. De hoc exercitu centum viri preelecti et presumptuosi fuerunt ausi transire fluvium Driwance et in terra Colmensi duas villas depredare, quos fratres cum exrcitu suo sequentes comprehenderunt, et LXX ex eis occidentes, multos Cristianos captos redemerunt. Alii Lethowini XXX, qui evaserunt, dum fugiendo venirent ad exercitum suum et nunciarent, que facta fuerant eis a fratribus, adeo meticulosi facti sunt, et territi, quod nullus alium expectavit, sed cursitando per diem et noctem multi homines et equi perierunt, plures eciam ex eis in fluvio Nare propter pressuram nimiam sunt submersi.

278. De mirabili facto

Hoc tempore in castro Mergenburgk fuerunt frater Henemannus et frater Fridericus, qui tantam inter se charitatem habuerunt quod unus sine alio vivere non voluit, neque mori. Tandem frater Henemannus lepra percussus fuit, et frater Fridericus non longe post cadens de equo expiravit. Cujus mors dum in crastino fratri Henemanno nunciaretur, ait: sic non erant pacta nostra, quod ipse prius et ego postea, sed simul deberemus ad eterna gaudia introduci. Et cum esset sine omni infirmitate, preter eam, quam predixi, advocatus sacerdotem perceptis ecclesie sacramentis, eodem die in domino feliciter obdormivit.

279. De fratre conrado magistro Prussie

Frater Conradus Saccus magister Prussie XVI prefuit VI annis. Hic multum fuit homo affabilis et in omnium oculis graciosus, ut vero posset de ipso dici, quod dilectus fuit deo et hominibus. Qui tandem fatigatus laboribus et debilitatus infirmitatibus officium suum resignavit, habitansque in castro Goluba, quod ipse comparavit, mortuus est, et sepultus fuit in ecclesia cathedrali Colmense.

280. De destructione castri oukaym prima

Hujus magistri tempore anno domini MCCCI quidam Lethowinus dictus Drayko castrensis de Oukaym dolens, se tamdiu fraude diabolica deceptum, volensque ydolorum cultura postposita dei veri et vivi servicio mancipari, secrete filium suum Pinnonem misit fratri Volrado commendatori de Raganita, supplicans humiliter et devote, ut ipsum a gentilitatis errore et infidelium manibus liberaret. Qui commendator de consilio magistri cum exercitu processit contra castrum Oukaym, et ecce mirabilis deus in omnibus operibus suis, cujus providencia hoc summe necessarium ordinavit, quod dum fratres ad impugnandum dictum castrum accederent, ipsa nocte vigilia et custodia castri dicto Draykoni competebat. Unde appropinquante exercitu fratrum, portam castri secrete aperuit, et fratres intrantes omnes preter unum, scilicet filium Sudargi, graviter tamen vulneratum, occiderunt. Captis mulieribus et parvulis castrum cum suburbio funditus cremaverunt, dictusque Drayko deductus usque Raganitam cum tota familia est baptizatus.

281. De morte fratris gundrami et plurium lethowinorum

Eodem anno frater Gundramus, homo statura pusillus, totus tamen animosus et virilis cum IX armigeris sequebatur latrunculos Lethowie, qui decem homines et totidem equos spoliaverunt in districtu castri Cristburgk, et dum eos in deserto invaderet, in primo congressu quidam Lethowinus ipsum cum lancea vulneravit, sic quod viscera ipsius effusa fuerunt, nec tamen destitit ab incepto bello, quousque Lethowini omnes essent interfecti, et tunc cecidit et expiravit. Quem dum mortuum armigeri sui ad castrum Crisburgk deducerent, mulieres, que per eum de manibus infidelium redempte fuerant, asserebant se vidisse duas columbas albas volantes supra corpus ejus in aëre, que ipso stante stabant, et procedente volabant.

282. De depredacione terre lubowie et lxv lethowinorum morte

Posthec quidam alii latrunculi de Lethowia V villas in terra Lubowie hostiliter invaserunt, et CC Cristianos aliis captis partim occiderunt. Quos fratres de Cristburgk sequentes, dum venissent in solitudinem, consideraverunt in vestigiis eorum, quod divisissent se in duas turmas. Unde et ipsi se et suos in duas partes diviserunt, quarum una comprehendit turmam unam infidelium, et occidit ex ea LXV viros et LXX cristianos homines liberavit. Alia pars fratrum non invenit nisi quinque pueros cristianos, quos secum duxit. Postea fratres intellexerunt relacione veridica, quod pauci de istis Lethowinis sani redierunt. Quibusdam enim submersis in via, reliquis consumptis inedia, ceteri se pre tristicia suspenderunt.

283. De adventu fratris godefridi magistri generalis, et resignacione officii sui, et electione fratris syfridi de wucgwangen

Anno domini MCCCII frater Godefridus magister generalis cum L fratribus transiens Prussiam, venit ad terram Lyvonie, et relictis ibi fratribus in subsidium dicte terre, dum anno sequenti rediret Prussiam, in capitulo Elbigensi suum officium resignavit, licet sibi, dum in Theutoniam reversus esset, denuo temerarie usurparet. Qua resignacione facta, electus fuit statim ibidem frater Syfridus de Wucgwnagen in magistrum generalem, qui ivit versus Venecias ad domum principalem.

284. De fratre henrico de cunce

Hoc tempore in Prussia frater Henricus de Cunce natus de Thuringia mortuus fuit. Qui cum adhuc esset secularis miram tyrannidem exercuit, raptor magnus et homo maleficus. Vidit quidam die in crepusculo venientem ad se quendam virum equo nigerrimo insidentem, qui dixit ei: Henrice veni mecum solus, ego te ducam ad locum, ubi ditaberis per predam magnam. Henricus acquievit, et ascendens equum suum, sequutus est eum per multa viarum discrimina. Tandem venit ad locum, ubi equus suus ultra ire non voluit, licet calcaribus sepius perurgeret. Vidit enim equus periculum, quod ipse propter noctis tenebras videre non potuit. Ultimo dixit Henricus ad equum suum, stimulans cum fortiter calcaribus: procede in nomine domini. Tunc socius ejus scilicet dyabolus, stans ex adverso ait: bene tibi, quia nominasti nomen dei tui; quia si hoc non fecisses, jam precipitatus jaceres mortuus in hac valle. Henricus perterritus mansit in eodem loco non audens procedere aut retrocedere usque in diem sequentem, et cum videret rupem altissimum, de qua debebat cadere in vallem profundissimam, si equus modicum processisset, signavit se signo sancte crucis, et laudavit nomen domini, per quod fuerat a tanto periculo liberatus. Unde accidit, quod quadam die in crepusculo vidit quendam judicem sedentem pro tribunali, et multitudinem populi circumstantem, qui ipsum omnes de diversis maliciis accusabant, et adductus ad judicium, dum judex quereret, quid ad objecta responderet, perterritus tacuit. Tandem post multas minas assessores rogabant judicem, ut ei parceret, ipse enim vitam suam deberet breviter emendare. Et cum idem frater Henricus promisisset, se ordinem domus Theutonice intraturum, omnis illa congregacio disparuit, et amplius nihil vidit. Reversus itaque pallidus et stupefactus ad castrum suum, uxori sue, mulieri nobili, juveni et delicate, cuncta, que viderat, enarravit, que ei petenti divorcium denegavit. Et sic dum quasi dubius in voto complendo per tempus aliquod existeret, dyabolus humani generis inimicus, qui mille modos nocendi habet, volens ipsum a sancto suo proposito retardare, apparuit ei in somnis in habitu regio multa stipatus milicia et ait: Henrice talem civitatem et tale castrum habeas tibi, et sis miles strenuus, et servias mihi et amplius tibi dabo. Cum autem ipse cogitaret intra se, quod merito deberet servire tali domino largo, apparuit Jesus Cristus cum quinque vulneribus et ait: Henrice ego sum largior illo, et tacto vulnere lateris dixit: hanc civitatem dabo tibi, si servieris mihi, que multo melior est illa, quam tibi seductor ille rex promisit. Et cum hoc iterum uxori sue revelaret, adhuc quasi obstinata ipsi intrandi religionem licenciam denegavit. Unde factum est, quod singulis noctibus audivit horribilem sonum, tanquam mallei percucientis ad parietem et vocem dicentem: Henrice surge ad orandum, quia jam fratres tui surrexerunt. Tot igitur et tantis mulier terribilibus vexata sonis et mirabilibus territa vocibus non habebat ultra sancto viri sui proposito spiritum resistendi, sed rejecta omni pertinacia, dedit ei quamcunque vellet assumendi religionem liberam facultatem. Obtenta sic licencia, secessit ad partes Prussie et facta professione in ordine domus Theutonice, sicut antes in seculo existens coetaneos suos malicia precedebat, ita nunc in religione fratres ceteros virtutibus excedebat. Hic quodam tempore dum in infirmitate gravi laboraret, vidit unum Judeum et alium Cristianum in habitu bacchardorum, unum a dextris suis, alium a sinistris, stantes et disputantes de articulis fidei, et dum Judeus ipsum vicisset, ait: Henrice audisti nunc, quia fides tua te salvum facere non potest, crede ergo fidem Judeorum. Respondit frater Henricus: Ego credo in deum patrem omnipotentem, et cetera, que in symbolo apostolico continentur, et statim disparuerunt.

285. De vastacione terre carsovie

Hoc anno in hyeme frater Conradus magister cum maximo exercitu intravit terram Carsovie, et quia ductores erraverunt in via, infideles premuniti fugerunt ad tuta loca. Unde preter incendium magnum, quod fecit in edificiis, paucos homines cepit et occidit, et fixis tentoriis ibi pernoctavit. Tandem cum trasiret cum exercitu glaciem per stagnum Curoniense, miranda res ibi apparuit. Tante teneritudinis fuit glacies, quod elevabatur et deprimebatur, sicut aqua in tempestate vento valido agitata vadit in altum et in bassum. Unde populus nunc ascendit glaciem, quasi montem, postea descendit, ut in vallem, ita tamen quod nullus homo ibi submerses fuit domino protegente.

286. De vastacione terre lubowie et morte xv lethowinorum

Eodem anno quinquaginta viri de Lethowia latrunculi intraverunt terram Lubowie, qui premiserunt virum unum scientem linguam Polonicam, ut statum terre diligencius exploraret, et dum reversus diceret, quod nullus de adventu ipsorum aliquid sciret, depredaverunt multas villas, captis et occisis pluribus Cristianis. Dum autem recederent, diviserunt se in duas turmas, ad quarum unam fratres de Cristburgk venientes, interfecerunt XV Lethowinos, et L homines cristianos de ipsorum manibus eruerunt. Reliqua turba infidelium evasit.

287. De terre motu in terra Prussie

Hoc eciam anno VI Idus Augusti hora quasi tercia fuit terre motus per totam terram Prussiam. Tribus vicibus quaciebatur terra cum edificiis, quod vix aliquis a casu se poterat continere. Quid autem iste terre motus innaturalis significaverit, in sequentibus apparebit.

288. De adventu peregrinorum

Anno domini MCCCIIII peregrini de Alemania inspirante domino inceperunt terram Prussie iterum visitare. Et venerunt nobiles viri, dominus Wernerus comes de Hoinbergk, Adolphus de Winthimel cum fratre suo, et Theodoricus de Elner milites cum fratre suo Arnoldo, et plures alii nobiles de Reno.

289. De vastacione territorii pograude et garthe

Anno eodem tempore hyemali frater Eberardus de Virnenburgk commendator de Kunigsbergk, cum duobus milibus equitum versus Lethowiam est profectus. Sed hoc non est sub silencio pretereundum, quod frater Conradus de Lichtenhagen, commendator de Brandenburgk, cum exercitu magno precesserat ipsum, eundo versus castri Garthe territorium, quod vastavit incendio et rapina, licet autem non multum proficeret ibi, cum equites terre Lethowie ad dictum territorium convenerunt. Tercio autem die post hec idem frater Eberardus cum suo exercitu, sicut preordinatum fuit a magistro, improvise intravit territorium Lethowie dictum Pograudam et majorem partem ejus destruxit per incendium et rapinam. Sed vexillum fratrum cum sibi adjunctis stetit a mane usque ad meridiem in monte ex opposito castri Jedemine, ubi dictus comes de Hoinbergk et plures alii nobiles dignitatem milicie susceperunt. Hoc facto dum fratrum exercitus recederet, positis insidiis, plures quam XX Lethowini, qui sequuti fuerant, sunt occisi. In hoc bello preter incendium interfecti fuerunt mille infideles et capti.

290. De secunda destructione oukaym, et vastacione territorii ejus

Eodem anno in Quadragesima idem frater Eberardus commendator de Kunigsbergk cum majori exercitu quam prius ivit versus castrum Oukaym, quod quidam castrensis dictus Swirtil, fidei et fidelium amicus tradidit fratribus, qui intrantes omne, quod fuit sexus masculine, interfecerunt, mulieres et parvulos captos deduxerunt, castrum funditus iterum destruentes. Ipse autem Swirtil et tota familia sequentes fratres baptismi graciam perceperunt. Reliqua pars exercitus intravit terrirorium dicti castri et captis multis hominibus et occisis, rapuit quicquid in eo reperit et incendit. In hoc exercitu XXX Cristiani gladio ceciderunt, et frater Henricus de Wolpherstorph infra indagines cecidit et totus exercitus transivit eum. Adeo arta fuit via, quod nullus poterat vitare, nisi transiret eum. Clipeus, quem super se posuit, dum se erigere non posset, contritus fuit in minuta frusta. Tandem, deo juvante, post transitum eorum surrexit, et dum non haberet equum, vidit a longe famulum sedentem in equo, et ducentem alium equum nigri coloris in manu sua, quem cum precibus aggrederetur, ut ei unum equum accomodaret, ille indignatus cursitans super cum dejecit ad terram iterum et iterum percalcavit. Inter hec frater Henricus frenum dicti nigri equi rapuit et optinuit, et ascendens declinavit ad exercitum fratrum, transiensque X vicibus, querens, cujus esset equus iste niger, neminem invenit, qui eum cognosceret, et dimisso equo, sicut primo perdidit famulum, ita et equum. Evanuerunt enim ambo, quod nunquam potuit aliquis percipere, quo devenissent.

291. De victoria fratrum contra regem lethowinorum

Anno domini MCCCV circa assumpcionem beate virginis, frater Philippus de Bolandia, advocatus episcopi Sambiensis, et XI fratres cum CC viris, tres villas regis Lethowinorum incenderunt, captis hominibus et occisis. Medio tempore, quo hec agerentur, rex quasi omnes pociores regni sui habuit circa se congregatos in quodam tractatu, seu parlamento, et dum hec perciperet, cum mille et quingentis viris sequebatur. Fratres autem jam ad talem locum venerant, ubi se sine omni periculo putabant, et depositis armis, dum CC viri сum uno fratre precederent, ipsi cum paucis a longe sunt secuti. Extunc improvise irruit in eos rex cum suis, et in primo congressu frater Bolandus junior, nepos dicti advocati, lancea cujusdam Rutheni est transfixus, quod videns advocatus, commota fuerunt viscera sua, et projecto clypeo suo ad dorsum, arreptoque gladio, ambabus manibus occisori nepotis sui caput uno ictu amputavit. In hac pugna quatuor fratres scilicet duo de Bolandia, frater Bernardus de Hoensten, et frater Joannes Monachus, et VI viri ceciderunt interfecti. Hoc facto, CC viri, qui precesserant, reversi cum magno strepitu et fragore venerunt ad locum certaminis, et tantum hostibus terrorem indiderunt, quod rex et omnes sui statim visis eis arma reicerent et in fugam converterentur. Extunc fratres percusserunt peccatores in ira sua, et occiderunt XVII pociores de regno Lethowie et de populo communi multitudinem copiosam.

292. De destructione suburbii castri garthe

Anno domini MCCCVI frater Conradus magister intelligens relacione veridica, quod de Lethowia et castro Gartha magnus exercitus versus Poloniam processisset, misit fratrem Albertum de Indagine, et quosdam alios fratres cum CCCC viris de Nattangia ad expugnandum castrum predictum. Qui dum appropinquarent castro, tanta intemperies aëris orta est, quod unus alium vix audire potuit, vel videre, et durante adhuc tempestate hac, intraverunt preurbium ipsius castri, quod tunc magnum fuit et populosum ad medium civitatis, et captis omnibus et occisis hominibus, et combusto preurbio cum preda tanta, quantam deducere poterant, sunt reversi.

293. Item de eodem

Post reditum hujus exercitus, frater Eberardus commendator de Kunigsbergk, intellecto, quid egerit, sperans, quod destructo suburbio castrum facilius expugnaret, cum centum fratribus et sex milibus equitum dictum castrum Gartham est aggressus. Sed rex Lethowie audita destructione suburbii hujus castri, misit preelectos viros et in armis expeditos plurimos ad defensionem. Unde factum est, quod dum fratres castrum impugnarent, castrenses, ex adverso se viriliter opponentes, exierunt ad prelium, quod diu inter eos duravit. Tandem fratres fugaverunt eos. Reversi igitur ad castrum, post modicam horam resumptis viribus et audacia iterum exierunt ad pugnam, et hoc factum fuit pluribus vicibus ab orta solis usque ad meridiem. Quandoque isti illos, aliquando illi istos represserunt. In isto certamine multi de infidelibus letaliter sunt vulnerati, et plures mortui ceciderunt. De nostris vero fratres XII et XXX viri fuerunt vulnerati, et frater Hartmannus de Elsterbergk, telo per collum sagittatus, postea expiravit.

294. De quodam miraculo

Hoc tempore quidam Lethowinus de Erogel captus a rege suo, dum ad suggestionem cujusdam Rutheni, qui cum eo in carcere fuit, vovisset deo certum pondus cere pro liberacione sua, statim catene, quibus ligatus fuit, sunt confracte et janua carceris aperta et evasit.

295. De fratre henrico de plocz magistro terre Prussie

Frater Henricus de Ploczke Saxo, magister Prussie XVII prefuit II annis usque ad adventum magistri generalis, qui ipsum tunc instituit magnam commendatorem.

296. De adventu peregrinorum

Hujus magistri anno primo, anno videlicet domini MCCCVII nobiles viri, dominus Joannes de Spanheim, comes Adolphus de Winthimel, Theodoricus de Elner junior et senior cum fratribus Arnoldo et Rutgero, et Arnoldus et Jacobus de Pomerio milites de Reno et multi alii nobiles de Reno venerunt ad terram Prussie, et fuit tempore hyemali ordinatus maximus exercitus ad vindicandam injuriam crucifixi contra gentem Lethowinorum, tamen propter teneritudinem galciei procedere non valebat.

297. De vastacione terre carsovie

Frater Volz vel Volradus commendator de Raganita, audiens quod Carsowite cum exercitu profecti essent contra fratres de Memela, jussit fratrem Hildebrandum de Rebergk procedere ad bellum contra ipsos, qui assumptis sibi quibusdam fratribus et LXXX viris intravit dictam terram Carsovie, et preter incendium et rapinam deduxit secum LXX homines captivos.

298. De subversione suburbii de castro putenicka

Nota quod hec, que sequuntur de fratre Volz commendatore predicto, in diversis annis facta sunt, licet hic simul ponantur. Ipse enim congregato exercitu cum hiis, qui sub dicione sua fuerunt constituti, navigio ascendit fluvium Juram, et procedens ultra ad castrum Putenickam in ortu diei occulte dormientibus castrensibus intravit suburbium, et captis et occisis preter eos, qui ad castrum confugerant, redegit in favillam.

299. De eodem

Eodem anno in autumno reedificato jam preurbio predicto cum omnia blade et segetes recondite essent in eo, idem commendator cum suis fratribus et equitibus venit, et dictum preurbium iterum concremavit, captis et occisis omnibus, qui ibidem sunt reperti.

300. De morte lxxxii lethowinorum

Consuetudo ista apud Lethowinos in custidia castrorum, que sunt in terminis constituta, quasi communiter observatur. Rex eorum ordinat aliquos armigeros ad custodiam alicujus castri ad terminum unius mensis vel amplius, quo completo recedunt, et alii superveniunt ad custodiam supradictam. Unde factum est, quod LXXXV viri Lethowini completa hebdomada vicis sue, dum de custodia castri Bisene deberent recedere, frater Fridericus de Libencele vicecommendator de Raganita, frater Albertus de Ora, et frater Theodericus de Aldenburgk cum XIX fratribus et LX viris ipsos in campo Calsheim viriliter sunt aggressi, et omnes interfecerunt, preter tres, qui tamen graviter vulnerati evaserunt.

301. De destructione castri putenicke

Posthec aliquot annis intermediis, quidam Lethowinus, dictus Spudo, potens in castro Putenicka, zelator fidei et fidelium, demandavit fratri Volz commendatori predicto, ut cum exercitu suo adveniret, ipse enim vellet ei tradere castrum predictum. Quo percepto, idem commendator cum omnibus sibi subjectis venit, et illo secrete portas castri aperiente, fratres cum suis intraverunt, et occisis et captis omnibus, ipsum cum suburbio igne apposito funditus destruxerunt, et dictus Spudo cum patre et fratribus suis totaque familia baptismi graciam est adeptus.

302. De combustione castrorum scroneyte et biverwate

Eodem anno in autumno Carsowite videntes, quod amplius fratribus resistere non possent, relictis duobus suis castris, scilicet Scroneyte et Biverwate, recesserunt, que duo castra fratres postea combusserunt, et sic hec tria castra usque in presentem diem remanent desolata.

303. De vastacione terre sambiensis

Anno domini MCCCVIII in die beati Georgii Mansto et Sudargus et alii nobiles de Samethia cum V milibus equitum circa castrum novum in Neria Curoniensi intraverunt terram Sambie et territoria Powundie et Rudowie incendio vastaverunt. Sed cum perciperent, quod fratres cum maximo exercitu eos diu expectassent in noctis medio recesserunt.

304. De fratre syfrido magistro generali terre Prussie

Anno domini MCCCIX frater Syfridus de Wucgwangen magister generalis XI et terre Prussie magister XVIII venit ad terram Prussie et domum principalem, que a tempore destructionis civitatis Achonensis fuerat apud Venecias transtulit ad castrum Mergenburgk in Prussiam.

305. De ave maria

Hoc tempore fratres oppressi fuerunt multis tribulacionibus. Unde statuit idem frater Syfridus magister, quod post singulas horas clerici antiphoniam: Salve regina, cum versiculo: In omni tribulacione, et collecta: Protege domine, et layci fratres unum Ave Maria dicerent ob reverenciam beate virginis, ut per ejus intercessionem dicta turbacio posset aliqualiter mitigari.

306. De vastacione sambiensis et nattangie terrarum

Anno domini MCCCXI in carnisprivio Vithenus rex Lethowie cum maximo exercitu Sambiam et Nattangiam incendio et rapina vexavit, multos homines occidit et fere quingentos cum magno spolio secum duxit, non tamen sine strage suorum, quia multi de populo suo, qui ab exercitu se elongaverant, sunt occisi.

307. De populacione territorii pograude

Statim post recessum regis et exercitus sui frater Fridericus de Wildenbergk commendator de Kunigsbergk cum magno exercitu incedens per eandem viam, per quam dictus rex precesserat, venit illo tempore, quo homines dicti exercitus fuerunt ad propria reversi, et post fatigacionem itineris quiescerent, gracias diis suis referentes de beneficiis sibi exhibitis in hoc bello, et intravit territorium Pograude et magnam stragem fecit in populo, occidendo et rapiendo. Adeo destruxit hoc territorium, quod infra multos annos non potuit resumere viras primas.

308. De vastacione territorii castri garthe

Eodem tempore frater Otto de Bergo et V fratres cum CCCC equitibus de Nattangia iverunt versus castrum Gartham et cum venissent ad paludem, cujus fluvius dicitur Biber, ductores exercitus sui duobus diebus erraverunt in via, quod factum fuit ex providencia dei, quia hominis de exercitu regis supradicto adhuc non erant ad propria reversi. Unde transactis hiis diebus et reversis Lethowinis fratres intraverunt territorium Garthe, occidentes et capientes multos homines, et dum cum magno spolio redirent, occurrerunt eis quidam Lethowini, qui lassi substiterant de sepedicto exercitu regis, quorum duos eciam occiderunt.

309. De morte fratris syfridi magistri generalis et terre prussie

Hoc anno III nonas Marcii frater Syfridus de Wucgwangen magister generalis ordinis domus Theutonice mortuus est in domo principali Mergenburgk, et sepultus Colmense in ecclesia cathedrali.

310. De victoria fratrum contra regem lethowinorum

Eodem anno in vigilia palmarum Vithenus rex Lethowie putans, quod omnia sibi deberent ad votum succedere sicut prius, cum IIII milibus virorum preelectorum intravit terram Prussie, et Episcopatum Warmiensem depopulavit adeo, quod nihil extra castra et municiones remansit, quod non esset exustum, captum, aut occisum. In hoc et priori bello ecclesiis, vestibus sacris et vasis, ministris et ecclesie sacramentis verecundiam magnam fecit et preter aliud spolium, quod fuit multum nimis, ultra mille et ducentes captos cristianos homines secum duxit. Et ecce rex iste blasphemus nominis Jesu Cristi, dum veniret in solitudinem ad terram Barthensem in campum dictum Woyploc, mente effrenatus gloriabatur, quasi potens in potencia exercitus sui, nunquam recogitans potestatem dei, et ait ad Cristianos captos, qui ligati astiterunt ibi: ubi est deus vester? quare non adjuvat vos, sicut dii nostri auxiliati sunt nobis nunc et altera vice? Cristiani ingemiscentes tacuerunt. Sequenti die i.e. VIII idus Aprilis frater Henricus de Ploczke magnus commendator et CL fratres cum multo populo advenerunt et invenerunt regem et suum exercitum undique indaginibus vallatum, et in primo congressu Lethowini LX viros cristianos interfecerunt; sed dum viderent fratres cum suo vexillo et multitudinem copiosam armatorum sequentem, irruit super eos pavor et adeo emarcuit cor eorum, quod non habebant ultra virtutem resistendi; unde quasi in ictu oculi rejectis armis omnes terga verterunt. Extunc fratres cum suis insequentes, percusserunt eos plaga magna, sic quod rex cum paucis vix evasit, alii gladio trucidati sunt, quidam submersi, ceteri in solitudine consumpti inedia vel pre dolore se suspendentes perierunt. Mulieres eciam cristiane, que capte ibi fuerant, dum vidissent sibi de celo victoriam venisse, immemores fragilitatis sexus sui irruentes repente in Lethowinos, qui eas custodiebant modo, quo poterant, occiderunt. In memoriam hujus gloriose victorie et ad laudem et gloriam Jesu Cristi fratres claustrum sanctimonialium in civitate Thorun fundantes donis magnificis dotaverunt.

311. De vastacione territorii pograude

Hoc anno in estate Gevehardus de Mansfelt commendator de Brandenburgk et multi fratres cum mille et quingentis viris equitaverunt ad territorium Pograude, et licet scirent Lethowinos premunitos et paratos in armis ad defensionem, tamen commiserunt se deo, qui non deserit sperantes in se, et audacter intrantes dictum territorium, interfecerunt multos homines et ceperunt, incendio et rapina multipliciter devastantes. Et dum exirent terram, videntes infideles paratos ad bellum, omnes captivos homines, et quicquid de spolio vitam habuit, extinxerunt. Mansto autem Masio et Sudargus et alii nobiles, videntes eorum presumptuosam audaciam, ammirati sunt ultra modum, et dum vellent eos in bello aggredi, Mansto predictus vir sapiens et experiencia doctus dissuasit, asserens sine dubio fratres insidias posuisse, et sic a persecucione fratrum cessaverunt. Postea Lethowini quesiverunt, quis fuerit capitaneus dicti exercitus. Quibus responsum fuit, quod commendator de Brandenburgk homo juvenis et virilis. At illi: dicatis ergo ei, quod nunquam veniet ad etatem debitam, si sic presumptuose nobis presentibus cum tam paucis pugnatoribus nostras terras voluerit depredare.

312. De quadam tradicione

Hoc tempore quidam Lethowinus, qui camerarius fuerat regis Lethowinorum, captus detinebatur in castro Balga, qui sub pena capitis sui obligavit se castrum Gartham tradere in manus fratrum, si a vinculis solveretur. Cui fratres credentes, statuto modo et tempore, quo hec fieri possent, ipsum abire libere permiserunt. Sed dum veniret ad regem, de his omnibus premunivit eum. Frater Henricus de Ploczke commendator magnus hujus occulte tradicionis nescius cum multis fratribus et V milibus pugnatorum profectus est, et dum appropinquaret castro Garthe, de exploratoribus regis virum unum senem ceperunt, qui ut mortem evaderet, premunivit fratres in hunc modum asserens, quod rex cum magna potencia exercitus sui castra metatus esset circa Gartham, et sic ordinasset, quod dum fratres cum media parte exercitus sui transivissent fluvium Memele, ipse cum suis deberet irruere in ipsos, et trucidare, et postea partem aliam sequi. Quo audito, fratres deo, qui eos sic misericorditer a tam gravi periculo liberavit, gracias referentes incolumes ad propria sunt reversi.

313. De vastacione territorii salsenicke

Eodem anno idem frater Henricus commendator magnus et CL fratres cum valido exercitu et duobus milibus peditum direxerunt viam suam versus Lethowiam ad territorium dictum Salsenickam, ubi nunquam visus fuit exercitus Cristianorum, et dum appropinquarent castro Garthe, ceperunt IIII viros exploratores regis, et occisis tribus quartus interrogatus, dixit: quod de adventu fratrum nullus in terra Lethowie quidquam sciret et ad majorem securitatem addidit, quod eodem die quinquaginta viri essent venturi, qui pro venacione debebant facere indagines regi suo. Quos cum fratres interfecissent, transiverunt Memelam, et relictis circa naves et sarcinas XII fratribus et duobus milibus peditum, intraverunt dictum territorium in die Processi et Martiniani, vastantes undique per incendium et rapinam, et exustis eciam tribus castris ibidem pernoctabant, sequenti die preter occisos quorum numerum novit deus solus, fratres cum preda maxima et septingentis hominibus recesserunt.

314. De fratre karolo magistro generali et terre prussie anno domini mcccxii

Frater Karolus de Treveri magister generalis XIII, terre autem Prussie magister XIX, prefuit fere annis XIII. Hic vocatus a sanctissimo patre ac domino Joanne XXII papa, stetit cum multis fratribus in curia Romana per annum, et multa ordinis negocia ardua expedivit. Linguam Gallicam novit sicut propriam; sine interprete loquebatur coram papa et cardinalibus; adeo affabilis et facundus fuit, quod eciam inimici ejus delectabantur eum audire. Infirmatus fuit in curia Romana et adeo debilitatus, quod licet adhuc juvenis esset, reversus ad Alemaniam post paucos annos in civitate Treverensi apud fratres suos mortuus est et sepultus.

315. De edificacione cristmemel

Anno domini MCCCXIII in festo pasche frater Karolus magister ad laudem et gloriam dei et matris sue et dilatacionem finium Cristianorum, congregata omni virtute exercitus sui edificavit castrum Cristmemelam in litore Memele supra Raganitam ultra sex leucas. Tanta fuit ibidem multitudo navium, quod factus fuit pons super Memelam de ipsis, quem quilibet sine periculo poterat pertransire usque ad litus infildelium, de quo ponte Lethowini plus ammirabantur, quam de omnibus factis Cristianorum, que viderant in vita sua. Consummato edificio clerici sequente populo cum solempni processione reliquias ad ecclesiam portaverunt, missam ibi solempniter celebrantes. Nec hoc pretereundum est, quod ex permissione dei plures naves fratrum, que cum victualibus et aliis, que ad edificacionem castrorum sunt necessaria, fuerant onerate, in mari naufragio perierunt, et fratres IIII et viri quadringenti sunt submersi. Hanc temptacionem, sicut dicitur de Job, permisit dominus ideo fieri, ut daretur posteris exemplum constancie, quia licet hoc grave damnum fratribus occurrerit, nequaquam tamen inceptum opus domini retardavit. Hoc tempore quidam de Bavaria sagittarius in castro Raganita fuit, qui dum facto crucis jaceret in stratu suo noctis tempore, et vellet dormire, venit dyabolus et momordit cum maxime in pedicam suam. Iste autem de nimia lesione dolens clamavit alta voce dicens: quis est, qui me momordit? At ille inquit: ego sum dyabolus. Et quare fecisti? Respondit dyabolus: quia cum reponis te ad dormiendum, facis cruces nimis breves. Sequenti autem die cum hujusmodi factum coram fratribus et aliis publicaret, quesiverunt ab eo, utrum sic fuisset de brevitate crucis. Respondit: vere ita erat; sed de cetere cavebo; faciam enim cruces, que protendent se a planta pedis usque ad verticem et ultra.

316. De impugnacione castri bisene

Eodem anno in estate frater Henricus de Plocz marscalcus terre Prussie totum robur exercitus sui congregavit, et dum appropinquaret castro Bisene, equites sui in ortu diei ipsum castrum obsederunt, hii autem, qui navigio venerant, facto ponte cum navibus suis, ab insula vicina per Memelam, applicatis instrumentis bellicis per longum tempus fortissime impugnaverunt, licet non proficerent. Unde aliquibus de parte fratrum et quibusdam de castrensibus vulneratis ab obsidione recesserunt.

317. De quadam nave bellica facta per fratres

Posthec frater Wernerus commendator de Raganita fecit sibi edificari navem bellicam cum meniis et plures naves alias. Cum quibus dum venisset ad impugnandum castrum Junigedam, ventus validus irruens in navem, violenter dejecit eam de litus. Quo viso castrenses armata manu invaserunt navem; fratribus et armigeris in ea existentibus ex adverso viriliter se defendentibus. In qua pugna Lethowini plures interfecti fuerunt et letaliter vulnerati. Et sic fratres evaserunt.

318. De destructione navis hujus

Rex Lethowinorum audita fama navis hujus, turbatus est, et omnis Lethowia cum eo, et post multa consilia variosque tractatus habitos pro destructione ipsius, tandem misit nobilem virum et bellicosum Surminum cum centum navibus, in quibus erant sexcenti viri et amplius, et centum equites, qui dum navem impugnarent, IIII sagittarii de intus, qui ad defensionem ejus deputati fuerant, viriliter defenderunt. Tandem preciso fune, quo ligata fuit, descendit navis Memele, et descendendo fortiter impugnaverunt, sic quod multis Lethowinis vulneratis et Scoldone, germano dicti Surmini, occiso, navem ceperunt, et interfectis IIII sagittariis in cinerem redegerunt.

319. De combustione preurbiorum castri bisene

Hoc anno in autumno frater Henricus marscalcus cum fratribus et viris de Sambia et Nattangia impugnavit castrum Bisenam, et post longam impugnacionem, diversis utriusque partis vulneratis, ambo ipsius suburbia ignis incendio devastavit.

320. De depredacione territorii medenicke

Anno domini MCCCXIIII post circumcisionem ejus idem frater Henricus marscalcus cum fratribus et viris de Sambia et Nattangia, dum veniret circa territorium Medenickam, quidam Lethowini noctis tempore tentoria ejus intrantes, IIII viros occiderunt, duos equos secum deducentes, de quo exercitus Cristianorum per totam noctem fuit inquietatus. Sed hoc fratres non terruit in tantum, ut opus domini inceptum aliqualiter retardaret. Unde quod ad laudem domini nostri Jesu Cristi inceperant, zelo fidei succensi, viriliter confisi in domino perfecerunt. Sequenti igitur die dictum territorium potenter intraverunt, et quicquid in eo infra tres leucas constitutum fuit, vastaverunt incendio et rapina, et occisis et captis septingentis cum preda maxima redierunt.

321. Ad idem

Eodem anno circa purificacionem beate virginis idem frater Henricus marscalcus cum omni potencia exercitus sui venit ad territorium Medenickam iterum, et castrum ibidem dictum Sisditen impugnavit, castrensibus ex adverso viriliter se defendentibus, et in hac pugna, que diu duravit, de parte Lethowinorum germanus Masini et XVIII alii ceciderunt interfecti, sed de parte fratrum tres fratres, scilicet frater Henricus Ruthenus, frater Ulricus de Tetinge, et frater Rebodo de Ysenburgk et IIII viri in armis strenui, scilicet Spagerot, Queram de Waldow, Michael, et Mindota. Hoc facto cum non proficerent in impugnacione castri, profecti sunt ad territorium ejus, et iterum depopulaverunt per incendium et rapinam.

322. De vastacione terre cracowie et expugnacione civitatis parve nogardie

Hoc anno in mense Septembri idem frater Henricus marscalcus cum omni virtute exercitus sui venit ad terram Criwicie, et civitatem illam, que parva Nogardia dicitur, cepit, et funditus destruxit; et terram circumjacentem rapina et incendio multipliciter molestavit, fixisque ibi tentoriis ante castrum dicte civitatis pernoctans, sequenti die ipse et totus exercitus accesserunt ad castrum, et ipsum fortiter impugnaverunt, sic quod ex utraque parte aliqui occisi et plures fuerunt letaliter vulnerati. Sed cum in hac impugnacione non proficerent, recesserunt, et dum venirent ad locum, ubi custodes ad sarcinas reliquerunt, invenerunt XXX viros per David castellanum de Gartha occisos, et mille et quingentos equos, panes, et quicquid de cibo et rebus aliis ibi deposuerant, deductos. Turbati ergo fratres dum venirent ad secundam mansionem, et ibi eciam de pane et aliis relictis nihil penitus invenirent, processerunt et pluribus diebus fuerunt sine pane, quidam fame invalescente comederunt equos suos, alii herbas et radices earum, aliqui mortui fuerunt fame, multi inedia consumpti post reditum defecerunt, reliqui circa finem sexte hebdomade a die, qua exierant, sunt reversi.

323. De impugnacione castri raganite

Anno domini MCCCXV circa assumpcionem beate virginis Lethowini de Samethia cum omni potencia exercitus sui venerunt occulte et improvise ad castrum Raganitam et impugnaverunt illud. Quibus fratres dum occurrerent in bello, non valentes tante multitudini resistere, coacti sunt retrocedere; non tamen sine prejudicio suorum, quia frater Joannes dictus Poppo ibi occisus fuit ab infidelibus et plures alii vulnerati. Tandem cum Lethowini in hac impugnacione non proficerent, calcatis et destructis in agro utriusque castri, scilicet Scalowitarum et Raganite, segetibus, recesserunt.

324. De obsidione castri cristmemele

Eodem anno mense Septembri Vithenus rex Lethowinorum, congregatis omnibus de regno suo, qui ad bellum apti fuerunt, obsedit Cristmemelam, et per XVII dies cum duabus machinis et multis sagittariis ex omni parte fortissimo impugnavit. Fratres autem hoc videntes, ut precaverent futurum periculum, castri sui preurbium cremaverunt. Medio tempore, quo hec agerentur, venerunt de Sambia X fratres et CL viri navigio in subsidium dicti castri, sed Lethowini ita prudenter occupaverunt vias et aditus ipsius castri, quod licet sepius attemptaretur, nullus tamen poterat habere accessum ad ipsum. Unde coacti sunt fratres manere in navibus, ubi eos Lethowini singulis diebus impugnaverunt, in qua pugna de infidelibus plures occisi sunt, et letaliter vulnerati, et de parte fratrum XVIII viri vulnerati. Dum igitur sic non proficerent, tandem die XVII cum vellet recedere, intellecto, quod magister cum magno exercitu appropinquaret, accedentes ad fossam castri, apportaverunt ligna, fenum, stipulas, et stramina, volentes ipsum utique concremare. In qua comportacione et impugnatione tot de infidelibus occisi sunt, et letaliter vulnerati, quod eorum numerum non audivi, sicque combustis machinis infecto negocio recesserunt.

325. De combustione suburbii castri junigede

Interea frater Karolus magister generalis de salute suorum sollicitus, turbatusque de obsidione dicti castri, congregavit magnum exercitum, ut ipsum liberaret. Sed dum in via perciperet, quod esset solutum ab obsidione, dimisit exercitum, preter sex milia hominum, cum quibus navigio venit noctis tempore ad castrum Junigedam, et intrantes suburbium ejus, occisis multis hominibus et LXXVIII captis, funditus per incendium destruxerunt. Deinde processerunt Cristmemelam, et quicquid Lethowini ibidem destruxerant, refecerunt.

326. De vastacione territorii pastovie

Anno domini MCCCXVI tempore hyemali frater Henricus marscalcus cum magna potencia equitum intravit terrotorium Pastovie improvise, et ipsum totum vastavit incendio et rapina, captis quingentis hominibus et occisis.

327. De depredacione territorii medenicke

Dum autem idem frater Henricus reversus esset Kunigsbergk, invenit multos peregrinos de partibus Reni, videlicet nobiles viros de Monte et Nuwennare comites, Arnoldum de Elner milites, et multos alios nobiles, cum quibus congregato iterum magno exercitu venit ad territorium Medenickam, et ipsum depopulavit, occisis et captis ducentis hominibus. De parte fratrum eciam quinquaginta viri ceciderunt interfecti. Medio tempore, quo hec agerentur, comes de Monte sub vexillo fratrum ante castrum Medewagam milites multos feсit.

328. De occisione lxxx lethowinorum

Hoc tempore frater Fridericus de Libencele vicecommendator de Cristmemela cum XX fratribus et LX viris, versus Lethowiam est profectus eo tempore, quo LXXX Lethowini deputati ad custodiam castri Bisene debebant recedere, et alii supervenire, quos ipse et sui complices omnes occiderunt, preter quinque, qui rejectis armis fuge presidio evaserunt.

329. De combustione castri bisene

Eodem anno in die beati Ambrosii frater Theodoricus de Aldenburgk, et frater Fridericus Quitz, et quidam alius frater, cum tribus armigeris de Raganita iverunt versus castrum Bisenam, illo eciam tempore, quo quidam Lethowini completa hebdomada vicis sue de custodia dicti castri debebant recedere, et ex eis sex occiderunt. Alii sex, dum viderent duos armigeros, quos ad vie custodiam deputaverunt, rejectis armis effugerunt. Post hec fratres cum armigeris suis, invenientes dictum castrum vacuum, funditus combusserunt, et sic remansit hoc castrum desolatum usque in presentem diem.

330. De combustione duarum villarum in territorio medenicke

Eodem anno in estate frater Hugo advocatus Sambiensis de mandato Marscalci cum octingentis viris equitavit versus territorium Medenickam, et ordinatis insidiis in loco competenti, fratres de Raganita cum suis intraverunt illud, et combustis duabus villis, occisisque viris et captis mulieribus et parvulis, celeriter recesserunt, quos CC Lethowini hostiliter sequebantur. Sed dum viderent exercitum Cristianorum, ruptis nimis mature insidiis fugientes evaserunt.

331. Quomodo deus fratres cum magno exercitu mirabiliter a mortis periculis liberavit

Anno domini MCCCXVII tempore hyemali frater Henricus marscalcus et fratres et pugnatores de Sambia et Nattangia dum venissent ante territorium Waykinam, in primo somno noctis tempore, audita fuit horrenda intemperies aëris et insolita, quia venti in modum tonitrui tam horribiliter mugiebant, quod preter timorem, qui per hoc hominibus fuit incussus, equi plures quam quingenti fractis frenis et canistris fugiendo discurrerunt per silvam. Unde factum est, quod equis omnibus preter paucos cum magno labore et tedio recollectis fratrum exercitus est reversus. Postea compertum fuit in veritate, quod magna multitudo infidelium parata in armis fratres et eorum exercitum per tres dies expectavit, et si Cristiani intrassent ad depredandam terram ipsorum, nunquam aliquis ipsorum sano capite rediisset.

332. De combustione suburbii castri gedemini et ceteris

Eodem anno in estate circa festum nativitatis beati Joannis Baptiste idem marscalcus cum fratribus et viris de Sambia dum venisset circa territorium Pograudam, divisit exercitum suum in IIII turmas, sic quod frater Hartmannus et frater Fridericus Quitz cum LX viris quasdam villas hujus territorii debebant invadere, sed erraverunt in via nihilque egerunt. Secunda pars exercitus, scilicet frater Fridericus de Libencele commendator de Raganita cum CL viris debebat latenter subintrare castrum Gedemini et expugnare, sed nescio quo casu castrenses premuniti castrum defenderunt, suburbio penitus a fratribus concremato. Tercia pars, scilicet frater Albertus de Indagine et LX viri intraverunt habitacionem cujusdam nobilis et potentis viri dicti Sudargi, et eam cum villis circumjacentibus in cinerem redegerunt, uxorem ipsius et liberos et familiam cum multis aliis mulieribus et parvulis ceperunt, viris pluribus interfectis. Quarta pars exercitus fuit sub vexillo fratrum, cujus ductores dum errarent in via, eciam nihil egit. Tandem exercitus totus recollectus ad propria est reversus.

333. De quodam facto

In hoc exercitu accidit quoddam factum dignum memoria, quod dum frater Albertus de Indagine insultum faceret cursitando ad locum sibi deputatum, quidam armiger de equo suo cespitante cecidit. Et dum sic graviter lesus, post longam moram resumptis viribus surgens, equum suum et fratrum exercitum undique circumspiciens, non videret, turbatus ultra modum suspirans, elevatis oculis in celum, beatam virginem devotissime pro auxilio invocabat, et facto signo crucis deo se et beate virgini commendabat, et eadem via, quo venerat, rediit Raganitam. Contigit autem ipsum transire per quandam villam infidelium, qui ei viam rectam versus Raganitam, dum pro ipsa quereret, ostenderunt. Sed dum non longe processisset a dicta villa, infideles videntes ipsum armatum, dixerunt ad invicem: utique iste est de exercitu fratrem, sequamur et occidamus eum. Accurrunt ergo omnes cum tota familia et canibus ipsum querentes. Ille audito clamore canum et hominum abscondit se in silva vicina, sed infideles advenientes sepius ipsum circuibant et quasi a deo percussi acrisia, ipsum non viderunt. Tandem fatigati ab inquisicione destiterunt, quo facto ille Cristianus adhuc indutus armis suis venit Raganitam, et intrans ecclesiam, procidit ad genua sua, et deo et beate virgini de tanto beneficio sibi exhibito gracias referebat.

334. De combustione suburbio junigede

Hoc eciam anno in die beati Mathei apostoli idem marscalcus cum magno exercitu venit ad campum Calsen, et mille et quingenti equites relictis equis sub vexillo fratrum pedestres transiverunt silvam, dictam Wint, et in ortu diei dum vellent occulte accedere ad castrum Junigedam, et expugnare, castrenses premuniti, accenso igne per indicium fumi vicinis gentibus fratrum exercitum prodiderunt. Procedentes itaque fratres dictum castrum fortiter impugnaverunt, tandem post longam altercacionem habitam inter eos, dum amplius agere non possent, suburbium dicti castri in cinerem redegerunt. Hoc facto dum fratres recederent, omnes vicine gentes viso fumo ignis predicti convenerant, et ipsos sepius hostiliter invaserunt, sic quod multi utriusque partis graviter vulnerati fuerunt, et frater Theodoricus Pirremont occisus et plures de infidelibus interfecti.

335. De suburbiorum destructione castrorum junigede et piste

Anno domini MCCCXVIII in autumno frater Henricus marscalcus cum magno exercitu venit ad castra Junigedam et Pistam, et utriusque suburbia, que tunc frumento de novo introducto superhabundabant, funditus concremavit.

336. De exustione suburbii castri junigede

Anno domini MCCCXIX post festum pasce idem marscalcus cum multis fratribus et pugnatoribus navigio veniens, voluit castra Junigedam et Pistam expugnare. Sed cum ordinacio ab ipso statute, que ad hujusmodi impugnacionem fuit necessaria, debito modo non servaretur, indignatus, omisso castro Pista, quingenti viri occulte accesserunt ad castrum Junigedam et invenientes ipsum premunitum, solum ejus suburbium subverterunt.

337. De occisione lv lethowinorum

Hoc anno cum esset aquarum inundancia in solitudine, David castellanus de Gartha cum octingentis viris exiens ad bellum, ordinato exercitu suo in insidiis, cum LXXX viris intravit territorium Prussie, dictum Wohenstorph, et combustis paucis domibus magnam predam in hominibus et rebus aliis secum duxit. Quos frater Ulricus de Drilebe commendator de Tapiow, et frater Fridericus Quitz socius ejus cum paucis hominibus sequutus, fracto prius ponte, quem Lethowini transire debebant, LV viros de ipsis occiderunt, et totam predam, quam tulerant, de ipsorum manibus eruerunt. Reliqui fugiendo venerunt ad insidias suas, et omnes perterriti simul recesserunt, totque pericula sustinuerunt in via, quod pauci ex ipsis incolumes sunt reversi.

338. De morte marscalci et xxix fratrum et multorum de populo sambiensi

Anno domini MCCCXX VI. Kalendas Augusti i.e. tercia die post festum beati Jacobi apostoli, frater Henricus marscalcus cum XL fratribus et equitibus de Sambia et de Memela venit ad territorium Medenickam, et dum primi precursores secundum consuetos mores belli ipsum transirent per rapinam et incendium devastando, gentes hujus territorii, jam parate in armis, eos, qui sub vexillo erant constituti, hostiliter invaserunt in bello, et cadentibus ex utraque parte pluribus interfectis, tandem ipsum fratrem Henricum marscalcum cum XXIX fratribus et multis de populo occiderunt. Alii in solitudine errantes per plures dies et noctes consumpti inedia sunt reversi. Fratrem etiam Gerardum dictum Rude advocatum Sambiensem indutum armis et depositum super dextrarium cremantes diis suis pro victima obtulerunt.

339. De fratre thammone de balga et vita ejus

Anno domini MCCCXXI frater Tammo, natus de Misna, qui stetit in Balga et in ordine domus Theutonice per LVI annos infra XXX annos ante mortem suam nunquam exivit terminos dicti castri. Vinum mellicratum seu medonem, et omne, quod inebriare potest, non bibit; usus fuit cilicio; in pane et aqua singulis sanctorum vigiliis jejunavit. Tandem dum infirmaretur post perceptionem sacramentorum fuit sine cibo XXXIX diebus et noctibus, et tunc in domino feliciter obdormivit.

340. De adventu peregrinorum et vastacione territorium waykine, russigene et erogele

Anno domini MCCCXXII illustres viri et domini Bernardus dux Wratislaviensis de Polonia, comes de Gerodishecke, primogeniti filii comitum de Juliaco et de Wildenbergk de Reno, dominus de Lichtenbergk et Phligt cum fratre suo de Bohemia cum multis militibus et armigeris venerunt ad terram Prussie. Cum hiis omnibus et tota potencia exercitus fratrum a terra Colmensi et infra frater Fridericus de Wildenbergk, gerens vicem magistri generalis, et fratres CL tempore hyemali intraverunt territorium Waykinam; rapina et incendio tam castrum quam alta edificia destruentes, tantam stragem fecerunt in populo illo, quod nec ibi mingens ad parietem superesset. Sequenti die intraverunt territorium Russigenam, et tercia die territorium Erogelam, et utrumque incendio molestabant. In vespere hujus tercie diei obsederunt castrum Pistam ipsum fortissimo impugnantes; sed peregrini adeo bene fuerunt armati, quod dum scanderent ad menia, castrenses nec lanceis, nec gladiis, nec aliquo genere armorum poterant ipsos ad ascensu prohibere. Tandem duo vel tres aut plures accepta hasta posuerunt eam ad pectus vel dorsum ascendensium, et sic premendo eos a meniis dejecerunt. Supervenientibus ergo tenebris noctis, cessaverunt fratres ab impugnacione. Sequenti die dum iterum vellent ad pugnam accedere, castrenses dederunt obsides, promittentes se fratrum imperio subjacere. Sed artante ipsos rege Lethowinorum, fidem prestitam postea non servabant.

341. De vastacione episcopatus tharbatensis terre lyvonie

Medio tempore, quo exercitus iste fratrum esset in dictis territoriis, Lethowini cum magna populi multitudine intraverunt terram Lyvonie, et preter alia damna, que in episcopatu Tharbatensi fecerunt incendio et rapina, quinque milia hominum cristianorum et amplius interfecerunt, et in captivitatem perpetuam deduxerunt.

342. De adventu peregrinorum, et intenso frigore

Anno domini MCCCXXIII dominus de Cinnenbergk et dominus de Egerbergk cum multis nobilibus de Bohemia et Reno fuerunt in terra Prussie. In hac hyeme intensissimum fuit gelu, sic quod quasi omnes arbores fructifere in partibus Lyvonie et Prussie, aut omnino aruerunt, vel infra multos annos vires pristinas resumere non valebant. Unde licet exercitus magnus a fratribus congregatus venisset fere ad medium vie inter Lethowiam et Prussiam, tamen ultra procedere non valebat, quia pro nimio frigore communis populus periiset.

343. De depopulacione revalie terre regis dacie

Eodem tempore David castellanus de Gartha cum exercitu Lethowinorum intravit Revaliam terram regis Dacie, et preter alia infinita damna, quibus oppressit dictum terram incendio et rapina, ultra quinque milia hominum cristianorum nobilium, matronarum, virginum et aliorum promiscui sexus cepit et interfecit. Sacerdos eciam plures seculares, et religiosos occidit. Sacramenta, ecclesias, vestes sacras et vasa altaris, et quicquid ad divinum cultum spectabat, inhumaniter polluit et contrectavit.

344. De destructione civitatis memele et plurium castrorum

Hoc eciam anno tercia die post festum beati Gregorii pape, Lethowini de Samethia cum exercitu suo expugnaverunt civitatem Memelam, et unum sacerdotem fratrem ordinis domus Theutonice occiderunt. LXX quoque homines in ea ceperunt, quorum quidam interfecti sunt, alii in captivitatem perpetuam deducti. Ipsam civitatem et tria circumjacencia castra neophitorum, cogas er naves alias, et quicquid igne consumi potuit preter solum castrum, in quo fratres habitabant, in cinerem redegerunt.

345. De morte fratris friderici quitz et vastacione territorii wilow

In vigilia beati Petri ad vincula anno predicto Lethowini intraverunt terram Sambie et in territorio Wilow sex villas combusserunt, et fratrem Fridericum dictum Qutz virum audacem et in armis strenuum et XXXVI viros interficientes, mulieres et parvulos cum preda alia deduxerunt.

346. De destructione ducatus et civitatis dobrinensis, et occisione et capcione ix milium cristianorum

In die exaltacionis sancte crucis ejusdem anni Lethowini videntes, quod omnia succederent eis ad votum, congregato iterum exercitu valido venerunt ad ducatum nobilis matrone ducisse de Dobrin, et sex milia hominum utriusque sexus, alios tricudando, quosdam vero ad perpetuam sue gentilitatis servitutem miserabiliter deducendo interemerunt. Preterea septem sacderdotes plebanos et duos fratres ordinis sancti Benedicti, et cum hiis omnibus sexaginta clericos, tam ordinatos quam inordinatos, extra et intra schole loca repertos occiderunt. Item X parochiales ecclesias ac capitalem dicti ducatus civitatem, dictam Dobrin, captis et occisis in illa duobus milibus Cristianorum, et cunctas ducatus villas per incendium vastaverunt. Insuper et cum damnis prefatis tot et tanta diversarum rerum spolia abduxerunt, quod cristifidelibus in perpetua gentilitatis servitute permansuris, dicti ducatus terra damna memorata (lugubri memoria bene digna) vix aut nunquam poterit recuperare; et indubitanter formidandum est et dolendum, quod per dicti ducatus annihilacionem patebit facilior aditus infidelibus ad Cristianorum terminos contiguos et vicinos. Ecce quanta mala fidei cristiane et fidelibus infra spacium unius anni et dimidii sunt exorta, quia fere XX milia hominum cristianorum ab infidelibus occisa et in servitutem perpetuam sunt deducta, et multe civitates et castra penitus sunt destructe.

347. De morte quorundam lethowinorum

Hoc eciam anno tempore messium frater Henricus commendator de Tapiow cum octo fratribus et CCC viris equitavit ad campum Semegallie, qui ex opposite castri Pastovie situs est, et messores Lethowinorum, quos quesivit, non invenit laborantes propter tempus pluviale. Receptis ergo XXXIIII equis, rediit. Sed Lethowini sequentes dum venirent ad locum, ubi fratres posuerunt insidias, unus missa sorte secundum ritum gentilitatis clamavit alta voce: cito revertamur, insidie Theutonicorum sunt hic. Quo audito dum Lethowini recederent, fratres de insidiis exilientes sequebantur, et ex eis XII occiderunt.

348. De adventu peregrinorum

Anno domini MCCCXXIIII dominus Joannes et Philippus comites de Spanheim, et de Bohemia dominus Petrus de Rosenbergk, et Hermannus avunculus ejus cum multis militibus et armigeris, et multi alii nobiles de Reno et Alsacia venerunt Prussiam; nihil tamen poterat agi contra inimicos fidei propter teneritudinem glaciei.

349. De destructione allodii, seu predii david de gartha

Eodem anno in quadragesima tres fratres et sexcenti viri de Nattangia allodium seu predium David castellani de Gartha hostiliter sunt aggressi, et funditus comburentes preter occisos XXXVIII homines et C equos cum multo pecore alio deduxerunt.

350. De conversione cujusdam viri mirabili

Hoc anno in castro Kunigsbergk frater Joannes de Gilberstete Saxo mortuus fuit, qui dum adhuc esset secularis, vitam duxit indecentem. Unde dominus plagavit eum gravi infirmitate, in qua dum sacram communionem et alia ecclesie sacraments percepisset, quondam juvenculam, que ministrabat ei, vi opprimens carnaliter cognovit. Unde ex permissione dei volentes ulcisci hanc maliciam demones ipsum cum lecto rapuerunt et per aëra ducentes in quandam paludem distantem per dimidiam leucam projecerunt, et dixerunt: o miser, quomodo in hoc statu tuo ausus fuisti facere tantam irreverenciam deo tuo et ecclesie sacramentis. Sed cum sic in aëre duceretur, invocavit beatam virginem Mariam matrem misericordia pro auxilio, vovens, quod vellet assumere ordinis domus Theutonice habitum regularem. Quo facto dimissus a dyabolis cecidit in paludem. De qua exiit et reversus ad civitatem Hallensem, que gesta fuerant, enarravit, et per lectum et vestes ipsius, que postea in palude invente fuerant, comprobavit.

351. De combustione suburbii de castro gedemini

Posthec XI Kalendas Junii frater Theodericus de Aldenburgk commendator de Raganita et XLIIII fratres cum CCCC viris de Sambia et Nattangia improvise intraverunt in ortu diei suburbium castri Gedemini, et incendio destruxerunt,et occiderunt quicquid in eo repertum fuit, preter eos qui ad castrum confugere poterant. De parte fratrum tres viri de Nattangia interfecti sunt et duo capti. Frater Otter eciam captus fuit, sed breviter postea mirabiliter evasit. Decem enim diebus fuit in via sine cibo.

352. De morte xlv lethowinorum

Eodem anno et tempore quidam de episcopatu Warmiensi dictus Mucko cum XIX latrunculis vadens versus Lethowiam, invenit XLV equites Lethowinos in solitudine, et subtiliter circumveniens eos omnes interfecit.

353. De eodem

Idem Mucko tempore alio cum paucis latrunculis exiit contra infideles, et dum venisset in solitudinem, vidit plures equites de Lethowia, et expavescens eorum multitudinem et potenciam, rejecit de humeris suis cibum et potum, et quicquid eum poterat gravare, et cum sociis suis fugit et evasit. Quo facto idem Mucko turbatus post multa consilia dixit ad socios suos: Oportet nos mori fame, quia cibum non habemus. Consulo ergo, ut moriamur honeste. Sequamur hostes nostros, et videamus, si possumus aliquid proficere circa ipsos. Quod cum placuisset omnibus, accesserunt secrete noctis tempore, et omnes occiderunt, eorum arma, equas et quecunque alia secum deducentes.

354. De fratre wernero magistro generali et terre prussie

Frater Wernerus de Orsele magister generalis XIIII terre Prussie XX hoc anno scilicet MCCCXXIV sexta die mensis Julii in domo principali Mergenburgk est electus et prefuit annis….

355. De impugnacione castri cristmemele

Hujus tempore eodem mense Julii CCCC Lethowini occulte venientes, volebant castrum Cristmemelam expugnare. Sed fratres premuniti per quendam piscatorem, parati in armis, dum ad pugnam accederent in ortu diei, plures vulneraverunt ictibus et sagittis, et quendam virum nobilem occiderunt, quem cum Lethowini deportare vellent, fratres per crebra jacula defenderunt. Tandem provocati in iram omnes convenerunt, quidam ipsum mortuum cum brachiis, alii cum pedibus, reliqui cum capite rapientes, violenter deportaverunt. Sed antequam hoc perficerent, tot ex eis vulnerati fuerunt, quod eorum numerum non audivi.

356. De legatis sedis apostolice, et pace facta inter infideles et cristianos

Hoc anno eciam dominus Joannes papa XXII ad suggestionem fratris Friderici ordinis fratrum minorum archiepiscopi de Riga et civium ibidem misit ad partes Lyvonie duos legatos Bartholomeum scilicet episcopum Electensem et Bernardum abbatem monasterii sancti Theofredi, Aniciensis diocesis ordinis sancti Benedicti, ut regem Lethowinorum et Ruthenorum baptizarent. Qui cum in crastino beati Mathei apostoli et evangeliste venirent ad civitatem Rigensem, fecerunt pacem inter dictos reges et eorum subditos ex una parte, et cristifideles ex altera, et preceperunt eam autoritate apostolica firmiter observari, addentes, quod quicunque hujus pacis fieret temerarius violator, aut aliquid ageret verbo vel facto, consilio aut opera, per quod eorum salubre negocium impediri posset, aut aliqualiter retardari, in sentenciam excommunicacionis incideret ipso facto, a qua non posset nisi per sedem apostolicam absolvi, cui sedi ipse eciam infra tres menses deberet se presentare, subiturus ibi correctionem debitam pro excessu. Hoc facto legati solempnes nuncios miserunt ad Gedeminum regem Lethowinorum, ut negocium sibi commissum a sede apostolica illi proponerent et diligenter investigarent, si ipse cum populo regni sui vellet baptismi graciam suscipere, et relicta ydololatria nomen domini nostri Jesu Cristi humiliter adorare.

357. De destructione terre masovie

Firmata igitur pace, dum fratres et alii cristifideles terre Lyvonie et Prussie et aliarum parcium vicinarum indubitanter crederent, quod non deberent a modo prelia exerceri, et jam disponerent gladios suos conflare in vomeres, et lanceas in falces, idem prophanus fidei hostis et fidelium, tanquam aspis surda, obturavit aures suas ad salutaria monita domini pape, per dictos nuncios eidem cum omni diligencia proposita, quia dum de salute sua et suorum cogitare debuerat, quomodo scilicet posset digne et cum reverencia debita suscipere baptismatis sacramentum, ipse sequens vestigia predecessorum suorum, totum conatum suum in destructionem fidei et fidelium convertit. Ordinavit enim, quod David castellanus suus de Gartha cum valido exercitu intravit terram Masovie XI Kalendas Decembris, et civitatem episcopi Ploczensis, que dicitur Poltus, et CXXX villas dicti episcopi et ducis Masovie, religiosorumque et nobilium plura predia, ecclesias parochiales XXX et capellas cum multis oratoriis, ad laudem dei dedicatas, rapina et incendio devastavit. Sacramenta ecclesie, vestes sacras, et vasa irreverenter tractando, sacerdotes, et religiosos et seculares, et alios promiscui sexus ultra IIII milia peremit, aliquos trucidando, alios in captivitatem perpetuam deducendo.

358. De vastacione territorii rositen in terra lyvonie

Eodem tempore idem rex misit alium exercitum pregrandem versus Lyvoniam, qui X Kalendas Decembris intravit territorium dictum Rositen, et illud depopulavit per incendium et rapinam. Hos duos exercitus misit ipse rex ad destructionem fidelium, dum adhuc nuncii legatorum sedis apostolice in persecucione dicti negocii fuerant circa ipsum. Ecce qualem devocionem seductor iste habuit ad suscipiendum baptismatis sacramentum.

359. De reditu nunciorum legatorum

Hoc anno VII Kalendas Decembris nuncii legatorum Rigam sunt reversi, et cum eis quidam Lethowinus nobilis et quasi secundus post regem: qui ex ore ipsius regis in presencia legatorum et multitudine prelatorum et aliorum fidelium circumstante alta voce dixit: quod nunquam alique litere de consciencia regis super negocio baptismatis sui vel suorum emanaverint, aut domino pape fuerint presentate, nec mandaverit talia in civitatibus maritimis et provinciis aliis in sermonibus publicari; addens, quod ipse rex per deorum potenciam juraverit, quod nunquam aliam legem vellet assumere, preter eam, in qua progenitores sui decesserunt. Hoc idem eciam nuncii predicti ita esse coram omni multitudine veraciter affirmabant. Quo audito legati cum dicta responsione ad sedem apostolicam sunt reversi.

360. De edificacione civitatum plurium et castrorum

Anno domini MCCCXXV frater Henricus de Ysenbergk commendator de Kunigsbergk de licencia et mandato reverendi viri fratris Werneri magistri generalis, viri utique solliciti et intenti circa injunctum sibi officium, ad dilatandum terminus Cristianorum edificavit et perfecit in die beatorum Petri et Pauli apostolorum in terra Barthensi castrum Girdawiam. Eodem anno et tempore Eberardus episcopus Warmiensis per fratrem Fridericum de Libencele advocatum suum in terra Galindie in litore fluminis Pisse edificavit castrum Wartenbergk, quod castrum dum esset perfectum, et de sancto spiritu missa solempniter cantaretur, apparuit infra evangelium una columba albissima domestica. Sed in priori castro scilicet Gerdavia, dum eciam missa celebraretur, et post missam apparuerunt due columbe volantes infra castrum et supra menia. Prutheni autem, qui huic edificacioni interfuerunt, asserebant veraciter, quod in hac vasta solitudine nunquam columbas domesticas vidissent. Preterea idem frater Fridericus in territorio Glottovie in medio flumine Alle civitatem dictam Gutstat, et Jordanus prepositus Warmiensis castrum dictum Plut circa civitatem Melsac, et Rudolphus episcopus Pomesaniensis civitatem dictam Bischophwerder supra litus Osse, et frater Lutherus provincialis Colmensis terre, super litus Driwance civitatem, que Novum forum dicitur, construxerunt.

361. De vastacione terre marchionis de brandenburgk et morte et captivitate sex milium cristianorum

Anno domini MCCCXXVI Loteko rex Polonie rogavit Gedeminum regem Lethowinorum, cujus filiam filius ejus noviter duxerat in uxorem, ut ei aliquos armigeros de gente sua mitteret. Qui precibus ejus acquiescens, MCC equites destinavit ei. Hii de mandato dicti Lotekonis adjuncti populo suo armata manu hostiliter intraverunt terram marchionis de Brandenburgk circa civitatem Frankenvurdam, et totam illam contractam, que continebat ultra centum et XL villas, ecclesias parochiales totidem, cenobia monachorum ordinis Cisterciensis tria et claustra sanctimonialium duo, et plura religiosorum et secularium monasteria, spoliis et incendio destruxerunt, inhumaniter religiosos et sacras deo dicatas virgines de claustris extrahentes, ministros ecclesie et sacerdotes, vasa sacra, vestes et sacramenta alia pertractantes. Occiderunt viros, sed mulieres et nobiles matronas multas cum virginibus et parvulis captivas deduxerunt. Inter has virgines una fuit nobilis, que propter eminenciam pulchritudinis sue parem non habuit, pro qua habenda fuit dissensio magna inter Lethowinos, sed ne altercacio invalesceret inter eos, accessit quidam et gladio per medium secuit eam, dicens: divisa est in duas partes, quilibet de ipsa sibi contingentem accipiat porcionem. Sicque vastata terra illa, et occisis et captis pluribus quam sex milibus hominum recesserunt. Hunc exercitum quidam Polonus, dolens de tanta strage Cristianorum secutus fuit, simulans se amicum infidelium, et dum locus et tempus advenerat opportunum, David castellanum de Gartha et capitaneum hujus belli, qui infinita mala, ut premissum est, intulit fidei et fidelibus, in conspectu plurium interfecit.

362. De edificacione castri Lunenburgk, et duarum civitatum

Hoc tempore frater Theodoricus de Aldenburgk commendator de Balga, petita et optenta generalis magistri licencia, in terra Barthensi circa confluenciam duorum fluminum scilicet Gobrionis et Says edificavit castrum Lunenburgk, trahens nomen suum a nomine campi, in quo est situm. Item idem commendator civitatem circa castrum Bartenstein, et frater Lutherus filius illustris ducis de Brunswich, commendator de Cristburgk, civitatem circa castrum Ylienburgk locaverunt.

Incipit quarta pars libri De incidentibus