1. De celestino iii papa et henrico imperatore vi
Hoc tempore, quo ortum et originem habuit ordo domus Theutonice scilicet anno domini MCXC Celestinus papa III et Henricus VI imperator regnaverunt. (Dusb. I, c.2)
2. De innocencio papa iii et ottone iiii et friderico ii imperatoribus
Postea Innocencius papa III et Otto IIII et Fridericus II imperatores successive regnaverunt. (Ptol. 21, 1 u. 2. Mart. P. 385).
3. De capcione constantinopolitane urbis
Anno domini MCC civitas Constantinopolitana, que in prophetia sua habuit, quod non caperetur nisi per angelum, capta est a Francis et Venetis, qui per murum, ubi angelus depictus fuit, intraverunt. Decepti fuerunt cives per equivocacionem angeli. Et factus fuit ibi Baldewinus comes Flandrensis imperator, et imperaverunt ibi Latini LVII annis. (Ptol. 21, 4. Mart. P. 387)
4. De publica penitencia cristianorum
Hujus Innocentii pape tempore quasi omnes Cristiani fuerunt in publica penitencia, et quia flagellis se flagellabant, vocati fuerunt theutonice Geyseler.
5. De inicio dominii tartarorum
Anno domini MCCII inicium habuit dominium Tartarorum (Ptol. l. c. Mart. l. c.)
6. De mutacione vini in sanguinem et panis in carnem in sacrificio altaris
Hoc tempore apud Roseum in Bria vinum in sanguinem, panis in carnem in sacrificio altaris visibiliter sunt mutata. (Ptol. 21, 4. Mart. P.395.)
7. De resuscitacione militis mortui
In Vermendesio quidam miles mortuus revixit et multa futura multis predixit et sine cibo et potu multo tempore vixit. (Ptol. l. c. Mart. l. c.)
8. De rore mellito, qui segetes infecit
In Gallia circa festum Johannis baptiste ros de celo cadens mellitus spicas segetum infecit, ita ut multi eas in ore ponentes odorem mellis sentirent aperte. (Ptol. l. c. Mart. l. c.)
9. De magnis lapidibus grandinis
Apud Atrebatum mense Julii tempestas valida exorta est, tanteque magnitudinis lapides de Juli celo occiderunt, quod segetes, vineas et nemora penitus destruxerunt. (Ptol. l. c. Mart. l. c.)
10. De occisione multorum tartarorum in hispania
Hoc eciam tempore Almimolinus imperator Sarracenorum venit cum infinita multitudine in Hispaniam, et indixit bellum omnibus adorantibus crucifixum. Quem reges Hispanie aggredientes in bello vicerunt, et facta fuit tanta strages, ut rivi sanguinis de occisis fuerunt Sarracenis. Almimolinus cum paucis confusus evasit. (Ptol. 21, 9. Mart. p. 392)
11. De conversione terre livonie
Anno domini MCCIIII Livonia terra provincie Rigensis per sollicitudinem Innocenii pape ad fidem Cristi est conversa. (Ptol. 21, 10. Mart. l. c.)
12. De nativitate beate elizabeth
Anno domini MCCVII beata Elizabeth nata fuit.
13. De honorio iii et friderico ii imperatore
Honorius papa III et Fridericus II imperator regnavit.
14. De ortu et origine religionum
Ordo sancti Benedicti incepit proficere anno domini D tempore Felicis pape III (Ptol. 8, 137)
Ordo Cluniacensis anno domini DCCCC tempore Adriani pape III (Ptol. 16, 23–24)
Ordo Cartusiensis anno domini MLXXXII tempore Victoris pape III (Ptol. p. 1078)
Ordo Cisterciensis anno domini MXCVII.
Ordo hospitalis sancti Johannis anno domini MCIIII tempore Urbani pape II.
Ordo Templariorum anno domini MCXII tempore Paschalis pape II, qui destructus fuit a Clemente papa V in concilio Viennensi anno domini MCCCXII XI kalendas Aprilis, pontificatus vero dicti pape anno VII, non per sentenciam definitivam, sed per provisionem sedis apostiolice tempore Henrici imperatoris VII.
Ordo domus Theutonice anno domini MCXC Celestini pape III et Henrici imperatoris VI. (Dusb. I, 2)
Ordo fratrum Predicatorum anno domini MCCXVI sub Honorio papa III. (Ptol. 21, 20, 25. Mart. p. 399–400)
Ordo fratrum Minorum anno domini MCCXXIII sub Honorio papa III.
Ordo Heremitarum montis Carmeli et ordo fratrum vallis scolarium per eundem dominum Honorium papam sunt confirmati.
15. Quoto anno beata elizabeth duxit maritum
Anno domini MCCXXI Elizabeth duxit lantgravium Thuringie in maritum.
16. De transitu montis virtute terre motus in burgundia
Anno domini MCCXXV in Burgundia in montibus Salinarum ex virtute terre motus mons quidam se divisit ab aliis montibus et transiit ad montes oppositos, totamque vallem cooperuit et V milia hominum suffocavit. (Ptol. 21, 26. Mart. p. 400)
17. De morte mariti beate elizabeth
Anno domini MCCXXVII III idus Septembris lantgravius maritus beate Elizabeth cruce signatus in itinere peregrinacionis mortuus est in Sicilie civitate, que dicitur Ortrant.
18. De gregorio ix papa et friderico ii imperatore
Gregorius papa IX et Fridericus imperator II regnant.
19. De gebelinis et gelphis
Anno domini MCCXXVIII inceperunt esse partes in Italia Gebelini et Gelphi, que sunt nomina duorum fratrum, qui se diviserunt. Gebelinus partem imperii, Gelphus partem ecclesie fovit. (Ptol. 21, 27)
20. De capcione insularum majorice et minorice
Anno domini MCCXXX rex Arragonum in Hispania cepit insulas, que Majorice et Minorice appellantur, obsessas a Sarracenis. (Ptol. 21, 33)
21. De morte beate elizabeth
Anno domini MCCXXXI XIII kalendas Decembris beata Elizabeth mortua est.
22. De vastacione ungarie et polonie
Eodem anno Tartari Ungariam et Poloniam devastant. (Ptol. 21, 34)
23. Quomodo ferrandus rex castelle regem granate vicit in bello
Eodem tempore Ferrandus rex Castelle regem Granate Sarracenorum vicit, ut eciam multis temporibus ei censum daret singulis diebus M Marrobortinus auri. (Ptol. 21, 23)
24. De invencione cujusdam libri in medio lapidis in toleto
Anno domini MCCXXXII in Toleto Hispanie inventus est quidam liber a Judeo in medio lapidis integri in concavitate, qui quasi lignea folia habuit, scriptus hebraice, grece et latine. Tantum habuit de litera, quantum psalterium, et loquebatur de triplici mundo ab Adam usque ad Antecristum proprietates hominum exprimendo. De tercio mundo sic loquebatur: in tercio mundo filius dei nascetur de virgine Maria et pro salute hominum pacietur. Judeus hoc legens cum tota sua familia baptizatus est. Erat autem ibi scriptum, quod tempus Ferrandi deberet inveniri. (Mart. p. 400. Ptol. 21, 34.)
25. De canonizacione beate elizabeth
Anno domini MCCXXXV canonizata fuit beata Elizabeth a Gregorio papa IX Perusii in conventu fratrum Predicatorum, ubi idem pontifex altare in honorem ipsius dedicavit.
26. De translacione corone spinee domini
Anno domini MCCXXXIX corona spinea domini per Lodowicum regem Francie de Constantinopoli Parisius est translata. (Ptol. 21, 36.)
27. De vastacione ungarie et polonie et morte colmani fratris regis ungarie et henrici ducis wratislavie
Eodem anno gens Tartarorum orientis plage Ungariam et Poloniam intraverunt, ibique in bello Colmanum fratrem regis Ungarie et Henricum ducem Polonie et reliquum vulgus, quod invenire poterant, occiderunt, et terras illas redegerunt in solitudinem, ita ut multi pulvere cujusdam montis pro farina uterentur. (Mart. p. 399.)
28. De eclipsi solis maxima
Hoc eodem anno tercia die Junii in meridie fuit eclipsis solis maxima, ut eciam stelle possent videri, sicut in crepusculo. (Ptol. 21, 37.)
29. De celestino papa iiii et friderico ii imperatore et innocencio iiii papa et friderico ii imperatore
Anno domini MCCXL Celestinus papa IIII et Fridericus II imperator regnaverunt.
Anno domini MCCXLIII Innocencius IIII papa et Fridericus II regnaverunt.
30. De institucione octave nativitatis beate marie
Anno MCCXLV idem papa concilium habuit Lugduni, ubi instituit octavas nativitatis beate virginis Marie celebrari. (Ptol. 22, 3.)
31. De canonizacione sanctorum emundi, stanislai et petri
Item sanctum Emundum Cantuariensem archiepiscopum, sanctum Stanislaum Cracovinsem ab iniquo principe interfectum et sanctum Petrum martirem ordinis Predicatorum canonizavit. (Ptol. 22, 1. Mart. p. 409.)
32. De electione lantgravii thuringie in regem romanorum
Anno MCCXLVI electus fuit lantgravius Thuringhie in regem Romanorum. (Ptol. 22, 5. Mart. p. 303, 309.)
33. De fratre conrado quondam lantgravio thuringie magistro generali v ordinis domus Theutonice
Frater Conradus, lantgravius quondam Thuringie, magister V generalis ordinis domus Theutonicorum obiit IX kalendas Augusti et sepultus est Marcburgk. Hic dum adhuc esset secularis civitatem Vritslariam potenter expugnavit, pro quo, dum religionem vellet ingredi, doluit et humiliavit se pro hujusmodi delicti satisfactione sic, quod nudis pedibus et capite ante processionem in dicta civitate iret, et posuit se ante fores ecclesie, exhibens virgam, quam manu gestabat, populo, ut quilibet eum ad placitum verberaret. Nullus tamen eum tetigit preter unam vetulam, que plures plagas dedit ei. Iste frater Conradus per hunc modum conversus fuit ad ordinem domus Theutonicorum. Quadam die fugiens frequenciam populi et strepitum causarum cum Hartmanno de Helderunge et Theodorico de Gruninge et paucis de familia sua secessit ad castrum suum Deneburgk, ubi dum consederent, supervenit quedam meretrix, quam alloquens lantgravius ait: unde venis? Que respondit: sedi in rubeto madida et frigida per diem. Ad quam ille: tu misera plus pateris pro penis inferni, quam alius pro gaudio eterno. At illa respondit: domine reverende, nescio alium modum, per quem possim acquirere victum meum. Cui lantgravius: velles vivere caste, si haberes necessaria vite? Quo audito illa suspirans ingemuit et cum lacrimis ait: ita vero, domine. Unde lantgravius miserans miseriam anime ipsius constituit et certos reditus, quibus deberet, quamdiu viveret, sustentari. Quo facto ipse omnia verba hec increpacionis, quibus ipsam corripuit, conservabat, conferens ea in corde suo, cogitans, quod magis sibi ipsi fuissent necessaria quam illi. Illa enim necessitate paupertatis urgente peccavit, ipse ex rerum affluencia delectatus deum peccatis suis contra se temere provocavit, et sic occupatus totam noctem duxit insompnem. Mane facto dum Hartmannum et Theodoricum predictos didicisset cogitacione simili occupatos, ivit cum eis nudis pedibus et sine lineis ad capellam beati Nicolai in Gladbach, requirens ibi dei consilium in hoc casu. Ubi ei divinitus fuit inspiratum, quod ipse cum paucis de familia sua accessit ad dominum papam, et confessus fuit ei omnia peccata sua. Qui papa injunxit ei, ut susciperet ordinis domus Theutonice habitum regularem. Quo facto in reditu filiam ducis Austrie sibi in conjugio oblatam respuit, et sancto proposito inherens secretariis suis, quod gestum fuerat, enarravit, postulans ut ob reverenciam dei et sui dictum ordinem assumerent. Qui omnes consenserunt ejus precibus inclinati. Interea dum hec agerentur, quidam miles cum multis armigeris terram dicti lantgravii hostiliter depredavit, et dum esset in reditu, occurrit ei famulus de castro suo, nuncians ei, quod uxor ipsius eadem hora fuisset periclitata in partu et cum puero mortuo expirasset. Quo audito miles perturbatus consideravit, quod deus ipsum sic plagasset pro eo, quod per hujusmodi depredacionem sanctum propositum domini sui lantgravii voluit retardare. Reddito igitur spolio his, quibus abstulerat, accessit ad domonum suum petens veniam de commisso. Cui lantgravius: quomodo, inquit, ausus es in conspectu meo comparere? At ille, confisus, inquit, de solita benignitate gracie vestre ad vos veni, quia concepi firmiter in corde meo intrare ordinem domus Theutonice sicut et vos. De quibus verbis lantgravius tantum exultavit, quod cum gaudio irruens in amplexus ejus omne delictum remisit. Hoc facto cum dicto milite et Hermanno et Theodorico prenominatis et cum multis aliis militibus et nobilibus venit ad fratres domus Theutonice Marcburgk, ubi dum deberet vestiri et more consueto prostrati jacerent ante altare et sacerdos post alias oraciones alta voce cantando inciperet: alleluja veni sancte spiritus, descendit spiritus sanctus corporali specie sicut flamma ignis super ipsos et quanto magis quilibet ipsorum accensus fuit in dilectione dei tanto major flamma predicta in conspectu omnium astancium apparebat. Hic frater Conradus lantgravius magister adeo illuminatus fuit a gracia spiritus sancti, quod facta hominum secreta novit, unde nullum vicio fornicacionis reum circa se potuit sustinere. Quod quidam abbas intelligens voluit examinare, si ita res se haberet, et adducens secum duos juvenes fornicatores accessit ad magistrum, qui statim visis famulis jussit eos recedere. Sed dum famuli premissa vera contricione et confessione redirent, magister intuens eos ait: o bone Jesu, quam misericors et bonus tu es, isti duo famuli prius fuerunt filii diaboli, modo sunt filii dei.
34. De electione wilhelmi comitis hollandie in regem romanorum
Anno domini MCCXLIX mortuo lantgravio Wilhelmus comes Hollandie electus fuit in regem Romanorum, sed post modicum tempus est a Frisonibus interfectus, et sic uterque caruit corona imperiali. (Ptol. 22, 9.)
35. De morte henrici regis dacie
Anno MCCL Henricus rex Dacie a fratre suo juniore Abel occiditur, ut pro eo regnaret, sed justo dei judicio, ne pro malicia commodum reportaret, secundo anno est a Frisonibus occisus. (Mart. p. 404). Hoc factum predixit regi sanctus Wenceslaus dux Bohemorum, qui ante CCC annos eodem modo a fratre suo fuerat interemptus, et rogavit dictum regem Henricum, ut in honorem sui nominis ecclesiam faceret fabricari, sicut fecit, scilicet monasterium ordinis Cisterciensis in Revalia, que est sita in terra Livonie.
36. De destructione civitatis neapolis et morte conradi filii friderici ii imperatoris
Anno domini MCCLI Conradus filius Friderici imperatoris II de filia regis Jerosolimitani intravit regnum Apulie et Neapolim. Muros funditus destruxit, sed anno sequenti mortuus est veneno. (Mart. p. 404.)
37. De alexandro papa iiii et vacacione imperii
Anno domini MCCLIII Alexander papa IIII quondam legatus Wilhelmus terre Polonie et Pruzie vacante imperio sedit. Hic fuit beneficus, graciosus et pius in pauperes et (Ptol. 22, 13.) multa bona fecit pro statu terre Pruzie, quia angustias, quas ibi fratres domus Theutonice et alii cristifideles paciuntur, fide viderat oculata.
38. De fratre poppone magistro generali vi ordinis domus theutonice
Frater Poppo de Osterna magister generalis VI ordinis domus Theutonice fuit hoc tempore. Hic post multa bella, que ante assumptum officium et post gloriose gessit in terra Pruzie et Livonie, gravatus senio et labore officium suum humiliter resignavit, et successit ei frater Anno in officio supra dicto.
39. De electione alfonsi regis castelle et richardi comitis cornubie fratris regis anglie in regem romanorum in discordia
Anno domini MCCLVI principes Alimanie duos scilicet Alfonsum regem Castelle et Richardum comitem Cornubie fratrem regis Anglie in discordia elegerunt in regem Romanorum, que discordia multo tempore duravit. (Ptol. 22, 15.)
40. De canonizacione sancte clare
Anno domini MCCLVII papa Alexander sanctam Claram de ordine sancti Damiani, que postea facte fuerunt ordinis fratrem Minorum, canonizavit. (Ptol. 22, 16.)
41. De alberto magno et thoma de aquino
Hoc tempore fuit Albertus magnus clericus de Alimania ordinis Predicatorum, qui in scienciis parem non habuit. Hic episcopatum Ratisponensem resignans in civitate Coloniensi XVIII annis actu fuit legens, et etatis sue anno LXXX et domini anno MCCLXXX moritur, et Colonie est defunctus. Floruit et eodem tempore frater Thomas de Aquino discipulus Alberti ordinis Predicatorum (Ptol.22, 18–20.), qui postea canonizatus fuit, a papa Johanne XXII.
42. De recuperacione civitatis constantinopolitane
Anno domini MCCLIX Constantinopolis, que per Gallicos et Venetos capta fuerat, per Paleologum imperatorem Grecorum recuperator. (Mart. p. 405.)
43. De morte sex milium de florentinis et lucanis
Eodem anno et Florentinis et Lucanis pugnantibus contra Senenses ultra sex milia capti et mortui ceciderunt (Mart. p. 405, 406.)
44. De bello regum bohemie et ungarie
Anno domini MCCLX rex Ungarie regem Bohemie in bello aggreditur habens diversarum nationum XL milia equitum. Cui rex Bohemie cum centum milibus equitum et septem milibus dextrariorum occurrit, cumque insultum simul facerent, tantus pulvis surrexit, ut in media die homo hominem vix agnoscere posset. Tandem rege Ungarie graviter vulnerato, ipse cum suis fugit et in quodam fluvio preter occisos XIIII milia hominum de Ungaria sunt submersa. (Mart. p. 406, 407.)
45. De institucione festi corporis cristi
Anno domini MCCLXI Urbanus papa IIII instituit festum corporis Cristi, quod postea Vienne a Clemente papa V in concilio generali anno MCCCX confirmatum fuit. (Ptol. 22, 23–25.)
46. De donacione regni cecilie carolo
Anno domini MCCLXIII idem Urbanus papa regnum Cecilie, quod Manfredus violenter occupaverat, dedit Carolo comiti provincie fratri regis Francie, ut eriperet illud ab eo. (Mart. p. 407. Ptol. 22, 26.)
47. De fratre annone magistro generali vii ordinis domus Theutonice
Frater Anno generalis ordinis domus Theutonice VII fuit hoc tempore, vir utique deo devotus, qui multa bona fecit pro statu ordinis et terre sancta. Obiit VIII idus Julii.
48. De cometa et significacione ejus
Anno domini MCCLXIIII cometes tam nobilis apparuit, qualem tunc nullus vivens vidit. Ab oriente cum magno fulgere surgens usque ad medium emisperii versus occidentem comam perlucidam protrahebat, et licet in diversis mundi partibus multa significaverit, hoc tamen unum compertum est et verum, ut cum plus quam per tres menses duraverit, ipso primo apparente papa Urbanus cepit infirmari, et in eadem nocte, qua papa moriebatur, et cometes disparuit. (Mart. p. 407. Ptol. 22, 26.)
49. De coronacione caroli in regnum cecilie et morte manfredi filii naturalis friderici ii imperatoris
Anno domini MCCLXV Clemens papa IIII Carolum predictum coronavit in regnum Cecilie, quod ei papa Urbanus dedit. Hic Carolus Manfredum filium naturalem Friderici imperatoris II vita et regno privavit. (Mart. p. 408. Ptol. 22, 30.)
50. De vastacione hispanie per sarracenos
Anno domini MCCLXVI multi Sarraceni ex Africa venientes Hispaniam occupant, sed tandem Cristiani non sine multa sanguinis sui effusione de ipsis triumphabant. (Mart. p. 408.)
51. De destructione armenie et antiochie per soldanum babilonie
Anno domini MCCLXVII soldanus Babilonie Armenia destructa Antiochiam unam de famosioribus civitatibus orbis cepit, et occisis et captis omnibus ipsam in solitudinem redegit. (Mart. p. 408. Ptol. 22, 33.)
52. De morte conradini nepotis friderici ii imperatoris
Anno domini MCCLXVIII Conradinus nepos olim Friderici imperatoris II in bello a Carolo rege Cecilie predicto capitur, et cum multis nobilibus de Alemania decapitator. (Mart. p. 409. Ptol. 22, 34–38.)
53. De morte lodowici regis francie et filii sui et de multis cruce signatis pro recuperacione terre sancte
Anno domini MCCLXX VIII kalendas Septembris Lodewicus rex Francie cum duobus filiis suis et multis principibus iter assumpsit pro recuperacione terre sancte, sed ipse cum uno filio et multis aliis in via moriebatur. Hic cristianissimus rex post multas oraciones hanc intulit: introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomen tuum, domine, et hoc dicto in domino obdormivit. Alia pars exercitus processit, et cum ad eos Carolus rex Cecilie cum suis veniret, gavisi sunt, et in tantum angustiaverunt soldanum et suos, quod oportuit eos inire pacem sub his pactis, quod ipse soldanus omnes Cristianos captivos redderet, et quod ecclesiis dei constructis in omnibus civitatibus regni sui admitteret, ut fides Cristi predicaretur in toto regno suo, et qui vellent baptizari, baptizarentur, et quod ipse fieret tributarius Cristianis. Hoc facto venit Eduardus rex Anglie cum multitudine Frisonum et peregrinorum, et computabantur in toto exercitu CC milia pugnatorum, et sperabant Cristiani, quod non solum terram sanctam sed eciam terram Sarracenorum sibi deberent subjugare. Sed exigentibus peccatis totus exercitus Cristianorum est dispersus, ita quod de illo nulla alia utilitas est secuta, quia papa, patriarcha, legatus, rex Navare sunt defuncti. (Mart. p. 414. Ptol. 22, 41, 42.)
54. De gregorio x papa et canonizacione sancte hedwigis ducisse polonie
Anno domini MCCLXXII Gregorius papa X fuit. Hic sanctam Hedwigam ducissam Polonie canonizavit. (Mart. p. 413, 414. Ptol. 23, 1.)
55. De electione rudolphi in regem romanorum
Anno domini MCCLXXIII Rudolphus de Astburgk in regem Romanorum est electus. (Mart. p. 420. Ptol. 23, 3.)
56. De fratre hartmanno de helderunge magistro generali viii ordinis domus Theutonice
Frater Hartmannus de Helderunge magister generalis ordinis domus Theutonice VIII hoc tempore fuit, qui obiit XIIII kalendas Septembris.
57. De concilio lugdunensi et morte beneventure cardinalis et thome de aquino
Anno domini MCCLXXIIII Gregorius papa X habuit concilium Lugduni pro subsidio terre sancte, in quo Greci ad unitatem sancte ecclesie redierunt, nuncii quoque Tartarorum baptizati sunt. Dominus Beneventura cardinalis de ordine fratrum minorum mortuus est… (Mart. P. 415. Ptol. 23, 2.)
58. De innocencio papa v et rudolpho rege romanorum
Anno domini MCCLXXV Innocencius papa V, qui prius dicebatur frater Petrus de Tharenthasia, ordinis Predicatorum et Rudolphus rex Romanorum regnaverunt. (Mart. p. 416. Ptol. 23, 17 cf. 2.)
59. De morte primogeniti rudolphi regis
Hoc tempore primogenitus Rudolphi regis rediens victoriose de comite Sabaudie in Reno submerses est. (Ptol. 23, 18.)
60. De adriano v papa et rege rudolphi
Anno domini MCCLXXVI Adrianus papa V et Rudolphus rex Romanorum regnaverunt. (Mart. p. 417. Ptol. 23, 20.)
61. De edificacione castri et opidi risenburgk
Hoc anno Albertus episcopus Pomesaniensis edificavit castrum et opidum Risenburgk in terra Pruzie.
62. De johanne xxi papa et rege rudolpho rege romanorum
Eodem anno Johannes papa XXI nacione Hispanus magnum in arte phisica librum composuit, qui summa vel thesaurus pauperum dicitur… (Ptol. 23, 21. Mart. p. 418.)
63. De victoria rudolphi regis romanorum contra ottackarum regem bohemie
Hoc tempore Rudolphus rex Romanorum Ottackarum regem Bohemie in bello occidit, et ducatum Austrie filio suo Alberto dedit, qui postea factus fuit rex Romanorum, et filiam suam dedit filio regis Bohemie occisi. (Ptol. 23, 25.)
64. De nicolao iii papa et rege rudolpho et inundacione tyberis
Anno domini MCCLXXVII Nicolaus papa III et Rudolphus regnaverunt. Hoc tempore Rome Tyberis in tantum inundavit et crevit, ut per IIII pedes et amplius ascenderet super altare beate Marie rotunde. (Ptol. 23, 26. Mart. p. 420.)
65. De relevacione corporis beate marie magdalene
Anno domini MCCLXXX Karolus rex Salernitanus et postea rex Cecilie corpus Marie Magdalene relevavit. (Ptol. 23, 35.)
66. De morte alberti magni
Eodem anno Albertus magnus Colonie moritur. (Ptol. 22, 19.)
67. De miraculis sancti jodoci in pomesania pruzie
Hoc eciam anno sanctus Jodocus in diocesi Pomesaniensi in Pruzia incepit facere miracula.
68. De martino papa iiii et rege rudolpho et monstro piscis marini et morte multorum gallicorum in cecilia
Anno domini MCCLXXXI Martinus papa IIII et Rudolphus rex Romanorum regnaverunt. Hoc tempore mense Februarii piscis marinus in effigie leonis captus fuit in illa plaga maritime, que sita est versus Montem altum, et portatus apud Urbem veterem, quo multitudo curialium venit ad videndum monstrum hoc, quia pellis ejus pilosa fuit, pedes breves, cauda leonina, caput leoninum, aures, os, dentes et linguam habuit quasi leo. Referebatur, quod in ejus capcione planctus horribiles emiserat, sic quod multi prenosticabant futura ex hoc. Et ecce non longe post in regione Cecilie Panormitani succensi rabie Gallicos, qui morabantur ibi, omnes tam mares quam feminas in predicti regis contemptum occiderunt, et quod detestabilius fuit mulierum Latinorum pregnancium latera aperientes, que dicebantur de Gallicis concepisse, partus occidebant, antequam nascerentur. (Ptol. 24, 1. Mart. p. 422. Mart. p. 424.)
69. De morte milium l sarracenorum et xxx milium tartarorum
Eodem tempore Tartari orientales ultra quinquaginta milia Sarracenorum occiderunt, sed soldanus resumptis viribus et animo Tartaros invasit et in fugam conversos XXX milia interfecit. (Mart. p. 426.)
70. De fratre burgardo magistro generali ix ordinis domus theutonice
Frater Burgardus de Swanden magister generalis IX ordinis domus Theutonice prefuit hoc tempore. Hic nescio quo ductus spiritu dum ad terre sancte defensionem debuit transire, petita licencia et obtenta habitum ordinis Theutonice deposuit et ordinem Hospitalariorum assumpsit, in quo postea est defunctus.
71. De honorio papa iiii et rege rudolpho et de confirmacione ordinis carmelitarum et promocione ordinis sancti augustini, quantum ad magistros
Anno domini MCCLXXXIIII Honorius papa IIII et Rudolphus rex Romanorum regnaverunt. Hic papa ordinem Carmelitarum, qui in concilio Lugdunensi mansit suspensus, confirmavit et Carmelite matellos scarratos mutaverunt in cappas albas. Hoc eciam tempore promotus est ordo Augustinensis, quantum ad magistros, Parisius. (Ptol. 24, 13. Mart. p. 432. Ptol. 24, 14.)
72. De fratre egidio doctore magno ordinis sancti augustini et morte ipsius
Eodem tempore floruit magister Egidius ordinis Augustinensis doctor magnus, qui postea a Bonifacio papa VIII factus archiepiscopus Bituricensis (Ptol. 24, 14.) mortuus fuit Avinionis, Romana curia ibidem residente sub Johanne papa XXII anno domini MCCCXVI kalendis Januariis, et Parisius apud fratres sui ordinis sepultus.
73. De morte conradi sacerdotis de alimania, qui ad convertendum gentes transiit lethowiam
Anno domini MCCLXXXV Conradus sacerdos de Alemania transiit ad terram Lethowie ad convertendum gentes ibidem. Qui cum moram fecisset per duos annos ibi, Lethowini ipsum interfecerunt. In loco autem, ubi interfectus fuit, postea candele ardentes sepius sunt vise.
74. De nicolao papa iiii et rege rudolpho et destructione civitatis tripolis
Anno domini MCCLXXXVIII Nicolaus papa IIII de ordine fratrum Minorum et Rudolphus rex Romanorum regnaverunt. Hujus pape anno secundo Tripolis est destructa captis Cristianis inibi existentibus et occisis. (Ptol. 24, 20. Mart. P. 432. Mart. P. 421.)
75. De quadam virgine in diocesi leodiensi, que ultra xxx annos vixit sine cibo et potu
Hoc tempore in Alemania in diocesi Leodiensi in villa, que dicitur Erkel quedam puella incepit vivere sine cibo et potu, et sic ultra xxx annos vixit. Plebanus dicte ville optulit ei oblatam non consecratam die, quo consuevit corpus domini sumere, quam non potuit deglutire, sed resumpta illa dedit ei hostiam consecratam, quam statim deglutivit, perpendens in hoc, quod cibum materialem non posset sumere nullo modo.
76. De conflictu circa coloniam in villa wurinc
Hoc tempore fuit conflictus apud Coloniam Agrippinam circa villam Wurinc, in quo Joannes dux Brabancie optinuit victoriam contra Syfridum de Runkel archiepiscopum Coloniensem, et preter communem populum ex utraque parte mille et CCC nobiles ceciderunt interfecti.
77. De destructione civitatis achonensis
Anno domini MCCXC in die Potenciane virginis scilicet XIIII kalendas Junii civitas Achonensis a soldano destructa est captis et occisis Cristianis infinitis. (Mart. p. 431. Ptol. 21, 23, 24.)
Nota, quod circa annum domini DC eo tempore, quo Machometus moriebatur, Eraclius imperator in bello procedens contra Cosdroem regem Persarum devicit, et partem ligni dominici, quam de templo domini tulerat, reportavit, ecclesias dei et terram sanctam, quam destruxerat, reparavit.
78. De statu terre sancte
Non longe post recessum Eraclii imperatoris de terra sancta, quidam nomine Homar princeps Arabum, qui tercius successor fuit regni Machometi terram sanctam ingressus hostiliter occupavit, et sic Cristiani in civitate sancta Jerusalem et in partibus adjacentibus commorantes per CCCCXC annos perpessi sunt jugum durissimum infidelium et crudelium dominorum. Tandem dominus cum diu iratus fuisset, recordatus misericordie sue, videns afflictionem populi sui, cuidam pauperi et religioso homini de regno Francie, in Ambiensi episcopatu vitam heremiticam agenti, qui dicebatur Petrus heremita, inspiravit, ut sepulcrum domini et loca terre sancte visitaret. Qui cum venisset ad sanctam civitatem, videns loca sancta ad impiis irreverenter tractari, virum eciam venerabilem Symeonem civitatis patriarcham una cum subditis suis tanquam vile mancipium cum omni abjectione innumeris obpressionibus affligi, sicut erat vir sanctus et valde compaciens et super afflictos pia gestans viscera, cepit dolere vehementer et contristari et variis modis secum anxius cogitare, si quo modo posset afflictis subvenire. Cum autem quadam nocte in ecclesia dominice resurrectionis in oracionibus domino supplicans pernoctaret, et longo vigiliarum labore fatigatus supra pavimentum ecclesie inciperet paululum obdormire, dominus noster Jesus Cristus apparuit ei in somnis, injungens ei legacionem ad dominum papam et ad principes occidentales pro liberacione terre sancte. Ipse vero divina revelacione confortatus et zelo caritatis succensus cum literis predicti patriarche Symeonis et aliorum fidelium Jerosolime commorancium primo dominum papam Urbanum II petiit, a quo benigne susceptus Ytaliam transcurrens et Alpes transiens, tam principes orientales quam occidentales, quam inferiorem populum sollicite admonendo, et variis exhortacionibus (sicut erat vir prudens et potens in opera et sermone) multorum animos ad suscipiendum peregrinacionis Jerosolimitane laborem inclinavit, domini cooperante et legati sui sermonibus copiosam graciam largiente. Non multo tempore post dominus papa Urbanus predictum Petrum in Gallias secutus, convocato concilio generali calamitates et oppressiones fidelium in terra sancta commorancium et tam dominicum sepulcrum quam alia sancta loca ab immundis canibus conculcata et prophanata diligenter exposuit, omnibus, quos spiritus sanctus ad ulcionem injuriarum crucifixi et ad terre sancte liberacionem incitaret, in remissionem omnium peccatorum tam sanctam et placitam peregrinacionem injungens. Semen autem verbi dei cecidit in terram bonam et fertilem et fecit fructum multum, sic quod multi episcopi, prelati ecclesiarum, principes, duces, comites, barones et nobiles et alii signo salutifere crucis humeris suis affixo sese voto peregrinacionis domino obligarunt. Anno ergo domini MXCVI predictus Petrus cum cruce signatis et multitudine copiosa Theutonicorum mare transiens Hellespontum civitatem, que hodie brachium sancti Georgii dicitur, urbem etiam Anthiocenam et civitatem sanctam Jerusalem, et procedente tempore per alios peregrinos advenientes infinitas et quasi inexpugnabiles civitates et castra ceperunt, de manibus infidelium liberantes, sic quod in civitate sancta Jerusalem patriarcha fuerat institutus, qui sub se habuit quatuor archiepiscopos scilicet Tyrensem cum quatuor suffraganeis, Cesariensem cum uno, Nazarenum cum uno, et Petracensem cum uno suffraganeo. Ecclesie collegiate, monasteria regularium, cenobia monachorum, oratoria heremitarum, claustra sanctimonialium fuerant multa nimis. Rex fuit et Jerusalem, qui sub se habuit multos principes, comites et dominos. Ecce quis enumerare sufficeret mira et magna opera domini, exquisita in omnes voluntates ejus, qui in materiam laudis sue et in usum necessitates nostre creavit. Vidit deus cuncta, que fecerat, et erant valde bona, et nihil odit eorum, que fecit. Solum peccatum, quod nihil est, odit, persequitur, et destruit. Unde cum sex diebus solo verbo cuncta creavit, annis plus quam XXXIII ad destruendum peccatum in mundo laboravit. Hoc solum est, quod ei displicet, quod oculos majestatis sue offendit, quod ipsum mitem et suavem nobis asperum reddit, hoc est, quod de angelo diabolum fecit; de libero servum, de incorrupto mortalem et corruptum, de beato miserum et de cive exulem et ejectum, de filiis dei filios diaboli; hoc est, quod nunquam impunitum relinquit. Unde peccatis impiorum hominum exigentibus, qui terram sanctam multis modis sceleribus sordidabant, et ipsum provocantibus, conversus est in crudelem, qui natura benignus est et suavis. Unde facti sunt in derisum vicinis suis, et inimici coram subsannaverunt eos. Cythara eorum versa est in luctum, et fortitudo eorum redacta est in favillam. Facta est quasi vidua domina gencium, princeps provinciarum facta est sub tributo. Adeo enim conclusit deus in gladio populum suum et hereditatem sprevit. Adeo facti sunt inimici eorum in caput, et ipsi in caudam, quod non solum terram promissionis, sed omnes fere regiones, civitates et municiones ab introitu terre Egipti usque Mesopotamiam itinere plus quam viginti dierum inimici eorum violenter abstulerunt preter alias multas civitates et municiones maritimas. Postea multi reges et principes cum innumera multitudine armatorum venientes terram sanctam recuperarunt et recuperatam iterum perdiderunt, sic quod anno domini MCCL incepit sensibiliter deficere, quousque anno ejusdem domini MCCXC civitas Achonensis,que sola supererat, a paganis funditus est destructa. Causa destructionis hujus civitatis fuit duplex, prima diversitas dominorum, qui in defensione ipsius discordabant, secunda, quod cruce signati, quos dominus papa misit in subsidium, erant sine capite et rebelles et treugas continue infringebant.
79. Querimonia desolacionis terre sancte
Sic ergo tu o sancta terra promissionis deo amabilis et angelis sanctis venerabilis et universo mundo admirabilis a deo electa et preelecta, ut te presencia sua visibiliter illustraret, et in te liberacionis nostre sacramenta ministrando genus humanum redimeret, posita es desolata et merore consumpta. Factus est dominus inimicus, precipitavit omnia menia tua, dissipavit municiones tuas, dissipavit quasi ortum tentorium tuum, demolitus est tabernaculum tuum, oblivioni tradidit festivitates et sabbatum, abjecit in opprobrium in indignacione furoris regem et sacerdotem. Omnes persecutores tui apprehenderunt te inter angustias, plorans ergo plorasti in nocte, et lachrime in maxillis tuis, nec est, qui consoletur te ex omnibus caris tuis.
80. Exhortacio terre sancte ad cristianos pro liberacione sua
Audite obsecro universi populi Cristiani et videte dolorem desolacionis mee, recordamini, quid acciderit mihi, intuemini et respicite opprobrium meum, apprehendite arma et scutum et exurgite in adjutorium mihi, effundite frameam et concludite adversus eos, qui me persequuntur, eripite me pauperem et desolatam et de peccatorum manibus liberate.
81. De celestino v papa et rege adolpho de nassow
Anno domini MCCXCIIII Celestinus V papa et Adolphus de Nassow rex Romanorum regnant. (Ptol. 24, 27, 29. Mart. p. 433.)
82. De bonifacio viii papa et rege adolpho
Anno domini MCCXCV Bonifacius VIII papa et Adolphus rex Romanorum regnant. (Ptol. app. p. 1217. Mart. p. 435.)
83. De canonizacione sancti lodowici regis francie
Anno domini MCCXCVI Bonifacius papa canonizavit Lodowicum regem Francie. (Ptol. app. p. 1217. Mart. p. 436.)
84. De fratre godefrido de hoeloch magistro generali ordinis domus theutonice
Anno domini MCCXCVII frater Godefridus de Hoeloch electus fuit in magistrum generalem ordinis domus Theutonice, et prefuit XIII annis. Nec tamen inter alios magistros computatur, quia in XIII anno resignavit officium suum, et iterum temerarie resumpsit.
85. De morte adolphi regis romanorum
Anno domini MCCXCVIII Albertus dux Austrie Adolphum regem Romanorum occidit in bello, et successit ei in regno. (Ptol. app. p. 1219. Mart. p. 433. 434 ff.)
86. De alberto rege romanorum
Anno domini MCCXCIX Bonifacius papa VIII et Albertus rex Romanorum regnant. (Ptol. app. p. 1220. Mart. p. 434.)
87. De morte cc milia sarracenorum
Anno domini MCCC Tartari exeuntes a sedibus suis invaserunt Sarracenos et primo in Capadocia, deinde in partibus Seleucie sive Antiochie, inde in Armenia majori et minori, abinde in tota terra promissionis et in Damasco et in Gaza usque ad confinia Egipti, in quibus omnibus regionibus plus quam CC milia Sarracenorum occiderunt. (Ptol. app. p. 1220)
88. De indulgencia anni jubilei
Eodem anno fuit annus jubileus et dominus Bonifacius papa dedit omnibus visitantibus limina beatorum Petri et Pauli apostolorum plenissimam indulgenciam peccatorum. (Ptol. app. p. 1220. Mart. p. 437.)
89. De cometa
Anno domini MCCCI cometa apparuit in Septembri in occidente in signo scorpionis, quod est domus Martis, qui aliquando emittebat comam ad orientem, aliquando ad meridiem et apparuit in sero. (Ptol. app. p. 1221. Mart. p. 437.)
90. De morte regis ungarie et carolo successore ipsius
Hoc tempore Andreas rex Ungarie moritur et post multas altercaciones inter regem Bohemie et ducem Austrie habitas Karolus Martellus regnum Ungarie optinuit. (Ptol. app. p. 1221.)
91. De bello alberti regis romanorum contra ducem bavarie et maguntinum et coloniensem archiepiscopos
Eodem anno Albertus rex Romanorum prevaluit in bello contra ducem Bavarie et Maguntinum et Coloniensem archiepiscopos. (Ptol. app. p. 1221.)
92. De quodam miraculo beate virginis
Anno domini MCCCII quidam latro, devotus tamen virgini Marie, Perusii in Italia decollates fuit, cujus caput jam precisum de corpore clamavit alta voce: afferte mihi sacerdotem, quia Beata Maria, prout eam in oracionibus meis singulis diebus rogavi, non sinit me mori, antequam confitear omnia peccata mea, et sic factum fuit.
93. De discordia bonifacii pape et philippi regis francie
Eodem anno incepit discordia inter Bonifacium papam ex una parte et Philippum regem Francie ex altera. Dixit enim papa, regnum Francie in temporalibus et spiritualibus immediate subesse sedi apostolice, et misit papa rescriptum subjectionis cum bulla regi Francie, asserens dicentem contrarium hereticum esse. Quod rescriptum lectum fuit et combustum Parisius in palacio regis coram innumera multitudine clericorum et laycorum. Et rex contra papam posuit XV articulos criminosos et appellavit ad futurum concilium sive papam. Papa tamen de hujusmodi criminibus Rome in concilio se purgavit. (Ptol. p. 1221ff. Mart. p. 438.)
94. De morte plurium gallicorum et flandrensium
Eodem anno in mense Julii Flandrenses rebellaverunt contra regem Francie, et convenientes in bello tria milia Gallicorum comitum, baronum et nobilium ceciderunt. (Ptol. p. 1222.)
Anno domini MCCCIII Bonifacius papa Albertum regem Romanorum in imperatorem confirmat et eidem regnum Francie subjecit, quod tamen Clemens papa V postea revocavit. (Ptol. p. 1222, 1227. Mart. p. 438, 442.)
Eodem anno inter Gallicos et Flandrenses magna strages facta fuit, et ex utraque parte plurimi ceciderunt. (Ptol. p. 1223.)
95. De capcione bonifacii pape et dispersione thesauri
Eodem anno in principio mensis Septembris apud Anagniam in loco scilicet nativitatis sue papa Bonifacius capitur, totusque thesaurus ecclesie dispergitur. Sed tandem per cives dicte civitatis liberatus Romam ducitur et in sede sancti Petri locatus post modicum spacium temporis expiravit. (Mart. p. 438. Ptol. p. 1223.)
96. De benedicto papa xi et rege alberto
Anno domini MCCCIII Benedictus papa XI de ordine fratrum Predicatorum et Albertus rex Romanorum regnaverunt. (Mart. p. 440. Ptol. p. 1224.)
97. De inundacione aquarum
Anno domini MCCCIIII circa nativitatem ejus tanta fuit aquarum inundacia, quod homines putabant, se diluvio perituros. Ambo pontes Parisius corruerunt, sic quod nullum ipsorum vestigium remaneret, et plura in aliis provinciis damna fecit.
98. De clemente papa v et rege alberto
Anno domini MCCCV Clemens papa V et Albertus rex Romanorum imperant. (Mart. p. 441. Ptol. p. 1226.)
99. De casu pape et corone sue et oppressione multorum
Hic papa Clemens in octava sancti Martini dum post coronacionem suam descenderet de ecclesia sancti Justi in monte apud Lugdunum, cecidit murus et multos oppressit, et dux Britanie, qui equum pape duxit, mortuus est. Karolus, frater regis Francie lesus fuit valde, et ipse papa passus est. Equus enim ejus cecidit et lapidibus obrutus est, et corona cecidit de capite ipsius, et in casu perditus fuit lapis preciosus rubinus, qui stetit in capite corone inestimabilis precii, que omnia erant indicativa status sui futuri. (Mart. p. 441. Ptol. p. 1226.)
100. De empcione castri dunemunde
Anno domini MCCCV fratres domus Theutonice de Lyvonia castrum Dunemunde in crastino beati Jacobi apostoli justo empcionis titulo sunt adepti.
101. De miraculis sancti ruperti in kunigsbergk
Anno domini MCCCVI in Prussia in castro Kunigsbergk incepit dominus facere miracula propter reliquias sancti Ruperti, et multi homines et canes et alia jumenta a diversis languoribus sunt curati.
102. De morte wenceslai regis bohemie et translacione regni ipsius
Anno domini MCCCVII Wenceslaus rex Bohemie moritur, et filius ejus in Buda coronatur, et eodem anno est a quodam suo milite interfectus (Ptol. p. 1227.) et sic regnum Bohemie, quia heredem non habuit, translatum est ad alienos, quia rex Romanorum Albertus filium suum instituit in dictum regnum.
103. De capcione insule rodi per hospitalarios
Eodem anno Hospitalarii ceperunt insulam Rodi, in qua habitabant Turchi, et V alias insulas. (Mart. p. 442.)
104. De occisione alberti regis romanorum
Anno domini MCCCVIII in die beatorum Philippi et Jacobi Albertus rex Romanorum a Joanne duce dicto Anlant nepote suo occiditur, quia partem ducatus Austrie abstulit ei, licet esset verus heres.
105. De electione henrici comitis de lucellenburgk in regem romanorum
Eodem anno in die beate Katherine principes Alemanie electores Henricum comitem de Lucellenburgk in regem Romanorum concorditer elegerunt. (Mart. p. 444. Ptol. p. 1230.)
106. De coronacione ipsius aquisgrani
Anno domini MCCCIX idem electus in epiphania Aquisgrani coronatur. (Mart. p. 444. Ptol. l.c.)
107. De coronacione ejusdem apud mediolanum
Anno domini MCCCXI in epiphania ejus Henricus rex Romanorum apud Mediolanum corona ferrea coronatur. (Ptol. p. 1234. Mart. P. 446.)
108. De morte x milium equitum sarracenorum per tartaros
Hoc et anno Tartari cum Armenis et Gorgianis venerunt in Siriam et Palestinam, et fugato Soldano ultra X milia equitum occiderunt. (Ptol. p. 1235.)
109. De destructione ordinis templariorum
Anno domini MCCCXII XI kalendis Aprilis tempore Henrici VII imperatoris ordo Templariorum a Clemente V papa non per sentenciam definitam, sed per provisionem sedis apostolice condempnatur in concilio Viennensi, qui fundatus fuit anno Domini MCXII sub Pascali papa II et Henrico V imperatore. (Mart. p. 445. Ptol. p. 1236.)
110. De coronacione regis henrici in imperatorem
Hoc anno Henricus VII rex Romanorum in ecclesia Lateranensi Rome in imperatorem coronatur a deposicione Friderici imperatoris II anno LXII. (Mart. p. 447. Ptol. p. 1238.)
111. De canonizacione sancti petri quondam celestini pape v
Anno domini MCCCXIII V die mensis Maji papa Clemens V canonizavit sanctum Petrum confessorem, qui fuit papa Celestinus V, et precepit festum suum XIIII die mensis Junii observari. (Mart. p. 446. Ptol. p. 1240.)
112. De cometa
Eodem anno circa festum beati Georgii aparuit cometa in sero X diebus vertens comam ad Italiam.
113. De morte henrici imperatoris
Eodem anno in die Bartolomei Henricus imperator in comitatu Senensi mortuus est et sepultus Pisis. X dies, quibus cometa aparuit, signabant X dies, quibus imperator infirmabatur ante mortem suam. (Ptol. p. 1240. Mart. p. 449.)
114. De defectu capture allecum in prussia
Hoc anno captura allecum defecit in terra Prussie, que a tempore, cujus memoria non extitit, ibidem habundabat.
115. De tribus radiis solis et scissura collegii
Anno domini MCCCXIV kalendis Marcii apud Carpentrasium, ubi tunc curia Romana fuit, aparuerunt tres soles circa octavam horam, unus in oriente innaturalis, duo in meridie unus naturalis, aliter contra cursum nature, et diu duraverunt, et quilibet suos radios emittebat. Hoc fuit quoddam iudicium et prodigium significans mortem pape et post morten ejus ad modicum scissuram collegii. Duravit tamen ista scissura per duos annos et IIII menses, antequam cardinales concordarent in electione futuri pape. Hoc idem signum simili modo aparuit tempore mortis Julii Cesaris, ut scribit Comestor, et post mortem facta est scissura senatus. (Ptol. p. 1241.)
116. De morte pape
Eodem anno XIIII kalendas Maji moritur papa Clemens eo die, revoluto anno, quo cometa incepit aparere. (Ptol. p. 1242.)
117. De electione discordi lodewici de bavaria et friderici ducis austrie in regem romanorum
Hoc eciam anno XII kalendas Novembris Lodewicus de Bavaria et Fridericus dux Austrie in discordia sunt electi in regem Romanorum tempore, quo sedes apostolica vacavit XXVIII mensibus, et duravit inter eos hec discordia usque ad annum domini MCCCXXII, ubi in vigilia Michaelis Lodewicus dux Bavarie post multa bella inter se habita Fridericum ducem Austrie cepit in bello et captum detinuit II annis. Extunc facta fuit concordia inter ipsos.
118. De papa joanne xxii et electis
Anno domini MCCCXVI Joannes XXII papa cum hiis electis in discordia regnavit.
119. De canonizacione sancti lodewici fratris regis roberti de sicilia
Anno domini MCCCXVII Joannes papa beatum Lodewicum germanum Roberti regis Sicilie ordinis fratrum Minorum canonizavit, et precepit diem natalis sui V die post assumpcionem beate virginis celebrari. (Mart. p. 449.)
120. De combustione leprosorum in francia
Anno domini MCCCXX leprosi in Francia combusti fuerunt. Referebatur enim, quod ipsi veneno aquas infecissent, de quo plures homines et pecora perierunt.
121. De quodam miraculo
Anno domini MCCCXXI in partibus Sclavie tres viri accusati de propinacione veneni missi fuerunt in ferventem aquam, quorum duo statim suffocati sunt, tercius propter innocenciam illesus exivit.
122. De resuscitacione cujusdam pueri mortui in terra prussie in castro brandenburgk
Anno domini MCCCXXII in terra Prussie in castro Brandenburgk Thomas filius Hertwigi de Pokarwis vixit, qui, cum esset IIII annorum, mortuus fuit, et revixit virtute ligni Dominici, quod antea frater de Vleckenstein de Reno illuc tulerat et frater Gevehardus de Mansvelt semel project in ignem et de igne resiliit pluribus videntibus ad probandum, quod esset verum lignum crucis, in qua Cristus pependit.
123. De guttis sanguinis, que stillabant de pane in terra prussie in castro cristburgk
Anno domini MCCCXXIIII Andreas carpentarius in castro Cristburgk terre Prussie dum in cena esset, de pane, quem tinxerat in cervisiam, gutte sanguinis stillabant, quod commensales sui dum de aliquo vulnere crederent emanare, circumspicientes diligenter et os et faciem et manus ejus, non invenerunt alicujus vestigium lesionis, unde de hoc facto plures fuerunt admirati.
124. De occisione multorum milium de parte gelphorum in ytalia
Anno domini MCCCXXV in Ytalia de parte Gelphorum multa milia per Gebellinos sunt occisa.
125. De vastacione terre ungarie et xxx milium tartarorum interfectione
Anno domini MCCCXXVI rex Ungarie de exercitu Tartarorum, qui regnum suum depopulaverant, XXX milia interfecit.
126. [Anno domini mcccxxVi obiit frater winricus.]
Finis prime cronice petri de dusburg