Prefacio ad institucionem domus theutonice
Sapiencia sibi edificavit domum, excidit columpnas septem. Proverb. IX. Licet hec verba fuerint Salomonis, qui filium dei appellat sapienciam patris, juxta illud apostoli: ipsis autem vocatis Judeis atque Grecis predicamus Cristum dei virtutem et dei sapientiam: et in psalmo: omnia in sapiencia fecisti i. e. in filio, qui assumpta humana natura edificavit in morte sua sibi ad gloriam et honorem domum militantis ecclesie, et excidit columpnas septem i. e. septem sacramenta, quibus sustentatur; possunt tamen esse verba sancte matris ecclesie, que dominum papam Celestinum III vocat sapienciam, quia in terris dei filii vicem gerit secundum illud ecclesiastici: sapiencia doctrine secundum nomen ejus. Ad ipsum enim confluit ecclesia universalis audire et videre sue doctrine, ut regina Saba sapienciam Salomonis. Hic dominus papa Celestinus III edificavit i. e. instituit et confirmavit sibi et sancte ecclesie ad utilitatem domum, videlicet sacre religionis hospitalis sancte Marie Theutonicorum Jerosolimitani et excidit columpnas septem i. e. septem fratres commendatores seu preceptores provinciales scilicet Lyvonie, Prussie, Theutonie, Austrie, Apulie, Romanie et Armenie, quibus fratres dicti ordinis tanquam materialis domus innixa columpnis edificata sustentatur, ut sic magister generalis et capitulum sint fundamentum hujus domus, provinciales commendatores seu preceptores columpne, alii fratres superedificati. Et sic dominus papa assimilatur viro sapienti, qui edificavit domum suam supra petram et potest dicere: ego confirmavi columpnas ejus. Sed quia scriptum est: spiritus est, qui vivificat, caro autem non prodest quidquam, ideo ponende sunt septem columpne alie spirituales in hac domo, quarum tres scilicet obediencia, paupertas, castitas disciplinam ordinent regularem, et quatuor alie videlicet contricio, confessio, satisfactio et caritas, que operit multitudinem peccatorum, omnem sancte observancie negligenciam in torpentibus zelo rectitudinis disciplinent. Hee sunt columpne spirituales excise manu sapiencie in domo hac sacre religionis, quam edificavit dominus papa, ita quod si pluvia avaricie descendat et flumina luxurie et venti superbie flent et irruant in illam, non possit cadere; fundata est enim supra firmam petram, petra autem est Cristus.
1. De institucione ordinis domus theutonicorum
In nomine domini amen. Anno incarnacionis ejusdem MCXC tempore illo, quando civitas Achonensis esset a Cristianis obsessa et divina favente gracia de manibus infidelium recuperata, fuerunt in exercitu cristianorum quidam devoti homines de Bremensi et Lubicensi civitatibus, qui tanquam viri misericordie oculis compassionum intendentes in diversos et intolerabiles defectus et incommoda infirmorum degencium in dicto exercitu, fundaverunt hospitale in tentorio suo facto de velo ejusdam navis, dicte cocka theutonice, ubi dictos infirmos colligentes, ipsis devote et humiliter serviebant et de bonis sibi a deo collatis caritative procurantes misericorditer pertractabant, attendentes, quod in persona cujuslibet infirmi vel pauperis susciperent ipsum Cristum, qui dicet hiis, qui a dextris erunt in judicio: esurivi et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus eram et cooperuistis me, infirmus eram et visitastis me etc; et cum dicent: ubi te vidimus talia pacientem, respondebit: amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Ecce quomodo Cristus infirmos et debiles et despectos quosque fratres vocat; et bene, caro enim et frater noster est. Sed quia dicit apostolus: ego plantavi, Apollo rigavit, dominus autem incrementum dedit; ex quibus verbis liquide licet appareat, quod neque is qui plantat, neque is qui rigat, aliquid sit, sed qui incrementum dat, deus; tamen humana diligencia impensionis cure sollicitudinem debet impendere circa plantas, que adhuc novelle fructus uberes afferunt et uberiores suo tempore repromittunt. Unde cum dominus patriarcha Jerosolimitanus, Henricus rex Jerosolimitanus illustris, Nazarenus et Tyrensis et Cesariensis archiepiscopi et Bethlemitanus et Achonensis episcopi, magister hospiltalis sancti Johannis et magister domus templi et multi fratres ambarum domorum pluresque barones terre sancte scilicet Radulphus dominus Tiberiadis et dominus Hugo frater suus, et Raynaldus dominus Sidonis, et dominus Eymarus de Cesarea, et dominus Johannes de Hibelino et multi alii de regno Jerusalem, et de Alemania Conradus Maguntinensis archiepiscopus, Conradus Herbipolensis episcopus et cancellarius imperii Romani, Wolgerius Pataviensis episcopus, Gardolphus Halberstatensis episcopus, et Cicensis episcopus, Fridericus dux Swevie, Henricus palatinus comes Reni et dux de Brunswich, Fridericus dux Austrie, Henricus dux Brabancie, qui capitaneus tunc erat exercitus, Hermannus palatinus comes Saxonie et lantgravius Thuringie, Albertus marchio Brandenburgensis et Henricus de Calendin marscalcus imperii, Conradus marchio de Landsbergk, Theodericus marchio Misnensis, comites vero et magnates et quam plures nobiles dicti exercitus, oculo propiciacionis videntes, hanc novellam hospitalis plantacionem aliquales fructus honoris et honestatis tempestiva quadam fecunditate producere, et sperantes indubitanter, quod domino incrementum dante, expansis ramis suis, uberrimam fructuum copiam faceret in futurum, omnium principum supradictorum consilium in hoc resedit, ut dominus Fridericus dux Swevie nuncios solempnes fratri suo serenissimo domino Henrico VI regi Romanorum, futuro imperatori, mitteret, qui apud dominum papam institucionem et confirmacionem hospitalis prehabiti impetraret. Papa itaque audita hac legacione piis petencium precibus inclinatus in dicto hospitali ordinem fratrum hospitalis Jerosolimitani circa pauperes et infirmos, fratrum vero milicie templi circa clericos et milites et alios fratres instituit et in nomine domini confirmavit, concendens fratribus dicti hospitalis, ut nigra cruce et albo pallio uterentur, omnesque libertates, immunitates et indulgencias, venerandis domibus predictorum hospitalis et templi ab apostolica sede concessas, indulsit, ut eis uterentur libere sicut illi. Dignum enim erat, ut qui in operacione virtutum pio vellent proposito fieri pares, in assecucione aposlolici beneficii essent coëquales. Sicque institutus et confirmatus et multis privilegiis dotatus est venerandus ille militaris ordo fratrum hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani. Hec est vinea domini Sabaoth electa, quam tu, Jesu Criste, instituisti, fuistique dux itineris in conspectu ejus. Plantasti radices ejus et implevit terram, transtulisti eam postea et ejecisti gentes de terra Prussie et Lyvonie et plantasti eam ibi, et sic extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus. Hec reverenda milicia non solum in terra est ab hominibus confirmata, verum eciam typo celi et terre multipharie prefigurata. Legimus enim in veteribus historiis, magnum patriarcham Abraham cum suis vernaculis CCC. XVIII. annos pro liberacione fratris deum timentis decertasse et captivitate innocencium conversa, postquam a cede regum reverteretur, eidem patriarche encenia munerum panis et vini cum benedictione dei excelsi, quo protegente hostes in manibus suis erant, a Melchisedech rege et sacerdote fuisse oblata. Ex quo tempore tyrocinia fidelium contra nacionum turbas ceperunt exerceri, revelante extunc spiritu sancto, quanto favore iis, qui summum in ecclesia obtinet locum, tales amplecti debeat tyrones, ad protectionis ecclesiastice benedictionem eosdem speciali benevolencia suscipiens et suis indulgenciis et privilegiis encenia patrimoniorom crucifixi militibus illis oblata confirmans. Hec milicia celi et terre typo prefigurata sola et precipua esse videtur, que vicem Cristi in oprobrio sue crucis doleat et terram sanctam Cristianis debitam recuperare ab oppressione gentilium se devovit. Vidit namque Joannes ecclesiam militantem sub typo nove Jerusalem de celis a triumphante descendere, in qua cum ceteris celestium virtutum agminibus potestates deo militant, quamlibet potestatem contrariam debellando. Quo profecto visio nos ammonet, quosdam in ecclesia militante debere contineri milites, quorum votum sit, inimicam ecclesie tyrannidem infidelium propulsare, statuente in omnibus altissimo terminos fidelium populorum juxta numerum et officium angelorum dei. Huic et terre consonat testimonium. Nam sub Moyse et Josue et aliis judicibus Israel milites dei nova bella, que elegit dominus, eligentes, stirpem Enachim et ceteros iniquos terre sancte inhabitatores gygantee malicie coheredes leonum more invadentes funditus exterminaverunt, illis duntaxat exceptis, quos ad erudicionem populi dei servavit dispensacio sub onere servitutis. Secundum vero incrementa temporis religionis hujus simul creverunt prefiguraciones. David enim secundum cor dei in regnum fidelium exaltatus, ut propheta futurorum prescius, expressiora milicie hujus presagia presignans, legiones Cerethi et Pheleti membra quedam sue voluit esse familie, quorum hoc esset officii, quatinus secundum proprii nominis significacionem capitis sui custodes jugiter haberentur, ut videlicet insidiatores capitis David exterminantes mirabili salute subjectos defensarent. Cerethi exterminantes, Pheleti vero salvantes mirabiliter interpretantur. Propheta quippe cum esset David et familiare spiritus sancti organum, tam presencia quam futura in scripturis veritatis intuens, distinctione sue cohortis edocuit, quod in novissimis temporibus caput ecclesie Cristus custodes foret habiturus, qui non precisiores animas suas se ipsis facientes accigerentur gladio suo sancto super femur suum, ut fortissimi Israel viri Salomonis lectulum ambientes timores nocturnos tenebrose perfidie a finibus expellerent Cristianis. Subit eciam animum illud laudabile et deo dignum bellum Machabeorum, qui in deserto feni cibo pasti, ne participes fierent coinquinacionis, zelo legis et fidei replete, Antiochum Epiphanem et radicem iniquitatis, qui populum dei ad ritus gentiles et lupanar epheborum pertrahere nitebatur, dei suffulti juvamine contriverunt, ut sancta iterato mundarent, arcem Sion reciperent, et redderent pacem terre. Quorum bella sacer hic ordo milicie videlicet domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Jerusalem strenue imitans, membris honorabilibus meruit decorari, diversis ad diversa digna deo officia laudabiliter ordinatis. Sunt namque milites et bellatores electi zelo legis patrie manu valida hostes conterentes. Sunt et caritatis beneficiis affluentes, hospitum, peregrinorum et pauperum receptores. Sunt insuper, qui pietatis visceribus in hospitalibus languidis et decumbentibus non abhominatis squaloribus fervido spiritu subministraverint. Inter que membra dignum ac perutilem clerici locum habent, ut tanqum scintille in medio discurrentes pacis tempore ad laycos fratres exhortaciones de observancia regulari faciant, et divina celebrant, ac sacramenta ministrent, sed ad arma convolantibus sanguinem vivere et mori memoriam scilicet crucifixi domini ostendentes, ad virtutem acuant preliandi, et sic a fine robustorum militum usque ad finem infirmorum decumbencium, quorum custodiunt consciencias, et muniunt exitus, fortiter accingentes in suavitate spiritus sua ministeria exequuntur. Hunc ergo spiritualem ordinem ad utilitatem sancte ecclesie se generalius diffundentem congratulacionis oculo diversi summi pontifices intuentes, confirmatum plurimis privilegiis et immunitatibus et libertatibus illustrarunt.
2. De fratre henrico walpote primo magistro hospitalis sancte marie domus Theutonice
Frater Henricus dictus Walpote magister primus hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani prefuit multis annis, et obiit nonis [kalendis] Novembris et sepultus est Achon. Huic cives Bremenses et Lubicenses, qui primi hujus ordinis fuerant fundatores, ut dictum est, dum completo peregrinationis sue voto ad propria vellent redire, de consilio domini Friderici ducis Swevie predicti et aliorum nobilium de Alemania, qui fuerunt in obsidione civitatis Achonensis, dictum hospitale cum omnibus elemosinis et attinenciis, que tunc sufficientes erant, presentabant, ubi dictis infirmis cum suis fratribus humiliter serviebat et necessaria ministrabat. Sed post captionem civitatis Achonensis predicte, idem frater Henricus emit quendam ortum infra muros ante portam sancti Nicolai, in quo ecclesiam et hospitale et mansiones diversas extruxit, deo ibi cum suis fratribus serviens et infirmis. In qua ecclesia idem dux Fridericus de Swevia, in itinere peregrinacionis mortuus, est sepultus, quia, dum viveret, elegit ibi ecclesiasticam sepulturam.
3. De fratre ottone magistro ii
Frater Otto magister secundus prefuit multis annis, et obiit IIII nonas Junii, sepultusque est Achon.
4. De fratre hermanno iii magistro
Frater Hermannus dictus Bart magister tercius prefuit multis annis, et mortuus est XIII kalendas Aprilis, sepultusque est Achon.
5. De fratre hermanno de salcza magistro iiii
Frater Hermannus de Salcza magister quartus prefuit plurimis annis, obiit IX kalendas Augusti, et sepultus est in Barleto. Hic fuit facundus affabilis, sapiens, circumspectus, providus, et in factis suis omnibus gloriosus. Dum post electionem suam videret tam tenerum statum ordinis optavit in audiencia fratrum aliquorum, se uno velle oculo carere, ut ordo suus tempore suo, quo preesset, tantum sumeret incrementum, quod posset habere in armis paratos decem fratres milites et non plures. Sed quid fecisti in hac causa, o bone Jesu, qui justis petencium desideriis semper presto es, et pia vota non desinis propicius intueri? Numquid fraudatus est a desiderio suo? Certe non. Imo desiderium anime ejus tribuisti et superhabundanter. Tantum enim prefecit ordo temporibus, quibus ipsi prefuit, quod non longe post mortem ejus computata fuerunt de nobili sanguine regni Alemanie duo milia fratrum in ordine supradicto. Illustris eciam ille Thuringie lantgravius dominus Conradus, de cujus familia ipse, cum esset in seculo, fuerat, cum copiosa comitiva nobilium dicti suscepit ordinis habitum regalarem. Tempore eciam hujus fratris Hermanni meliora privilegia tam papalia quam imperialia ordini sunt collata. Magnifica quoque dona in Apulia, Romania, Armenia, Alemania, Ungaria, scilicet territorium, quod dicitur Wurcza, Lyvonia et Prussia temporibus suis ordini sunt donata. Tantam enim exaltatus fuit per eum ordo, quod a seculo non est auditum, quod unquam aliqua religio vel ordo per unum hominem tantum profecerit in hoc mundo. Nec mirum. Tantam enim graciam contulit ei deus, quod ab omnibus amaretur et vere posset de ipso dici, quod dilectus esset deo et hominibus. Habebat dominum papam et imperatorem preter alios principes et magnates in manu sua, et ita eorum animos ad se inclinavit, ut quicquid ab eis pro honore et commodo ordinis sui peteret, impetraret. Unde factum est, quod postquam Veneti pro rebellione, quam contra imperium exercuerant, essent graviter correcti, magnam partem sancte crucis Friderico imperatori secundo pro speciali munere obtulerunt, quam idem imperator dicto magistro dedit, qui eam versus Prussie partes misit ad castrum Elbingense, ubi usque in presentem diem a cristifidelibus in magna reverencia habetur, propter crebra miracula, que per ipsam dominus operatur. Accidit et quod dum inter dominum Honorium papam III et Fridericum II imperatorem aliqualis dissensionis materia verteretur occulta, uterque causam suam eidem fratri Hermanno diffiniendam commisit, quod cum audiret ipse, renuit, asserens magnam indecenciam, si dominorum tocius mundi causam in se susciperet, cum ipse esset persona humilis et in nullius dignitatis preeminencia constitutus. Unde factum est, quod ipse dominus papa et imperator, ut idem frater Hermannus in majori reverncia haberetur, ei et suis futuris successoribus in officio magisterii ordinis domus Theutonice constitutis dignitatem principis contulerunt, et in signum hujus principatus dominus papa annulum ei optulit et imperator insignia regalia imperii deferenda in suo vexillo indulsit, et sic inter eos composicionem amicabilem sepius ordinavit.
Explicit prima pars libri hujus