1. De vastacione terre Colmensis per pruthenos
Tempore, quo nobilis ille ac illustris cristianissimus princeps Conradus dux principatum tenuit in Masovia, Cuyavia et Polonia, fuit quidam episcopus de Prussia, Cristianus nomine, ordinis Cisterciensis, qui divini verbi semen sepius sparsit inter Pruthenos, exhortans eos, ut relicta ydolatria deum verum colerent Jesum Cristum. Sed quia hoc semen cecidit in terram non bonam fructum nullum fecit. Tantum enim erant obstinati in malicia sua, quod nulla monita salutis eos ab infidelitatis sue errore poterant revocare. Unum tamen fuit in eis factum laudabile et milcipliciter commendandum, quod licet ipsi essent infideles, et diversos deos colerent, pacem cum Cristianis vicinis nihilominus habuerunt, nec eos in cultura dei vivi imperdiebant, nec aliqualiter molestabant. Sed hoc inimicus humani generis, pacis emulus, non diu sustinens superseminavit zizania. Excitavit enim persecucionem durissimam inter eos, ut infra paucos annos cristifidelibus partim trucidatis, quibusdam captis et in servitutem perpetuam deductis, paucis fuge presidio salvatis, Prutheni terram Colmensem penitus destruentes in solitudinem redegerunt.
2. De vastacione terre Prussie
Et quia idem dux principiis non obstitit nec contra violentos ipsorum ausus et conamina remedium abhibuit oportunum ad ulteriora, et deteriora procedentes invaserunt terram Polonie cum magna potencia pugnatorum tot vicibus et tanta damna intulerunt ei, quod combustis edificiis homines etatis adulte percusserunt gladio, et mulieres et parvulos in servitutem perpetuam deduxerunt; et si forte aliqua matrona gravida in partu ipsos sequi non poterat, eam occiderunt; rapientes eciam infantes de brachiis matrum infigendo in sudes sepium interfecerunt. Sicque terram adeo vastaverunt, quod de omnibus municionibus et castris ducatus sui non remansit ei nisi unum castrum situm supra fluvium Wisele, quod Ploczko dicebatur. Insuper CCL ecclesias parochiales preter monasteria regularium et secularium clericorum, capellas, cenobia monachorum et claustra sanctimonialium incendio destruxerunt. Sacerdotes et alios clericos tam religiosos quam seculares, quosdam extra septa ecclesie, alios intra, plures in altari, dum sacrosancta corporis et sanguinis domini nostri Jesu Cristi tractarent ministeria, trucidantes, ipsa sacramenta in contemptum dei irreverenter in terram proicientes, pedibus conculcabant. Calices, ampulas et alia vasa ecclesiae corporalia vestesque sacras ad divinum cultum dedicata deferentes ad illicitos usus pertrahebant, cum virginibus deo dicatis de claustris suis violenter extractis impudice sua ludibria exercentes. Et ut breviter concludam, nullus sufficeret plenum scribere, quanta mala et facta detestabilia fidei et fidelibus irrogarunt.
3. De muneribus datis pruthenis ad placandam seviciam ipsorum
Antequam dicta terra Polonie sic penitus destrueretur, cum adhuc aliquid residuum superesset, idem dux in tantum coactus ab eis et angustiatus fuit, quod quocienscunque dicti Prutheni nuncios suos mitterent ad eum pro equis et vestibus boni coloris, non audebat aliqualiter denegare. Sed cum non haberet, unde satisfaceret eis, vocavit ad convivium suum nobiles et alios et uxores eorum, et dum sederent leti in mensa comedentes et bibentes, jussit secrete vestes et equos ipsorum prenominatis infidelium nunciis presentari. Nec hoc profuit quicquam, nec potuit eorum seviciam mitigare, quin destruerent dictam terram, ut superius est premissum.
4. De fratribus ordinis militum cristi
Cum itaque predictus dux videret, terram suam sic miserabiliter deficere, nec eam posset aliqualiter defensare, de consilio fratris Cristiani episcopi Prussie et quorundam nobilium pro tuicione terre sue instituit fratres milites Cristi appellatos cum albo, pallio rubro gladio et stella, qui tunc in partibus Lyvonie fuerant, et multas terras infidelium potenter subjugaverant fidei Cristiane, et episcopus predictus quendam virum discretum, Brunonem dictum, et cum eo quatuordecim alios ad dictum ordinem investivit. Hoc facto idem dux ipsis fratribus edificavit castrum, dictum Dobrin, de quo ipsi postea fratres de Dobrin fuerant appellati, deditque ipsis allodium seu predium in terra Cuyawie, quod fuit Cedelicze nuncupatum. Convenerunt ipse dux et fratres sub his pactis, quod ipsi equaliter dividerent inter se terram infidelium, quam possent sibi cooperante domino in posterum subjugare. Quod cum Prutheni percepissent, provocati amplius, cum copiosa multitudine armatorum dictum castrum Dobrin sepius impugnaverunt, tamque infesti fuerunt illis fratribus, quod vix aliquis ipsorum extra septa castri audebat comparere. Immo tandem ad hoc deventum fuit, quod quinque vel quatuor Prutheni ausi fuerunt circa ipsum castrum sua latrocinia exercere.
5. De donacione terre Prussie, colmensis et lubovie facta fratribus ordinis domus theutonice
Hoc eodem tempore ordo domus Theutonice per fratrem Hermannum de Salcza, magistrum ejusdem, in multiplicacione fratrum, in diviciis, potencia et honore multum profecerat, ita quod odor bone fame ipsius longe lateque diffusus tandem ad noticiam dicti ducis perveniret. Hoc resedit in corde ipsius divinitus inspiratum, quod dictos frtares vellet ad defensionem sue terre, fidei et fidelium invitare, ex quo videret, quod fratres milites Cristi, per eum ad hoc instituti, non proficerent in hac causa. Convocatis ergo episcopis et nobilibus suis, aperuit eis sensum suum, petens super hoc salubre consilium sibi dari. Qui consenserunt unanimiter votis suis, addentes, quod relacione veridica intellexissent, dictos fratres esse milites strenuos in armis et ab annis adolescencie sue in preliis exercitatos, insuper et apud dominum papam et imperatorem et principes Alemanie gratissimos et acceptos, sic quod sperarent indubitanter, quod in favorem ipsorum dominus papa faceret passagium in subsidium dicte terre. Unde misit solempnes nuncios cum literis suis ad dictum fratrem Hermannum magistrum, qui dum causam itineris coram eo et fratribus suis exposuissent, idem magister post multa consilia variosque tractatus cum fratribus suis habitos super hoc arduo negocio tandem per suggestionem domini pape et imperatoris Friderici II et principum Alemanie, qui consilio et auxilio ei assistere promiserunt in hac causa, dicti ducis precibus acquievit. Misit itaque dictus magister fratrem Conradum de Landisbergk et quendam alium fratrem sui ordinis ad ipsum ducem Polonie, ut explorarent terram Colmensem et viderent, si de voluntate ipsius nunciorum legacio processisset. Qui cum venirent Poloniam, duce in remotis agente, venit exercitus Pruthenorum et terram Polonie rapina et incendio devastavit. Quem exercitum dicti fratres de mandato domine Agafie uxoris ducis, assumpta sibi multitudine Polonorum, viriliter sunt agressi in bello, sed Prutheni ex adverso se opponentes, fugientibus Polonis in primo congressu, dictos fratres letaliter vulneraverunt, et capitaneum exercitus Polonorum captum deducentes multos de populo interfecerunt. Sed domina predicta post conflictum fratres semivivos in campo relictos reduce mandavit et per curam medicorum sanari. Qui fratres dum sanati essent, legacionem sibi commissam prudenter peregerunt. Qua audita predictus dominus Conradus, dux Polonie, prehabita matura deliberacione, ut premissum est, de consilio, voluntate unanimi et consensu expresso uxoris sue Agafie et filiorum suorum Boleslay, Kasimiri et Semoviti dedit dictis fratribus domus Theutonice presentibus et futuris terram Colmensem et Lubovie et terram, quam possent favente domino in posterum de manibus infidelium expugnare, cum omni jure et utilitate, quibus ipse et progenitores sui possederunt in perpetuum possidendam, nihil sibi juris aut proprietatis in ipsa reservans, sed renuncians omni actioni juris vel facti, que sibi aut uxori sue vel filiis sive successoribus posset competere in eisdem. Et ut hec donacio firma esset et perpetua nec ab aliquo in posterum posset infirmari, dedit eis literas sigilli sui munimine roboratas. Acta sunt hec circa annum Domini MCCXXVI in presencia testium subscriptorum scilicet Guntheri Masoviensis, Michaelis Cuyavie, Cristiani Prussie episcoporum, Gernuldi prepositi, Wilhelmi decani, Pacoslay senioris et junioris comitum de Dirsovia, Joannis cancellarii, Gregorii vicecancellarii et aliorum plurium religiosorum et secularium virorum discretorum.
6. De confirmacione premissorum et exhortacione domini pape ad fratres
Cum autem hec destructio terre Polonie per clamosam insinuacionem dicti ducis ad noticiam Romane curie deveniret, sanctissimus pater et dominus Gregorius IX papa compaciens ei et precavens periculis in futurum, omnem ordinacionem cum fratribus domus Theutonice tanquam rite et racionabiliter factam in nomine Domini confirmavit, injungens dictis fratribus in remissionem peccaminum, ut vindicarent injuriam crucifixi Domini et terram Cristianis debitam recuperarent, ab infidelibus occupatam. Et exhortans eos ad bellum, ait: accingimini et estote filii potentes, estote parati, ut pugnetis adversus naciones, que conveniunt disperdere nos et sancta nostra, quoniam melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostre et sanctorum. Confortansque ipsos ad magnanimitatem consolatus fuit eos verbis Domini, quibus usus fuit ad filios Israel, dicens: si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatus et currus et majorem, quam tu habes, adversarii multitudinem, non timebis eos, quia dominus deus tuus tecum est; et interpositis quibusdam sequitur: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committetis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos, quia dominus deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. Non enim pugna vestra est, sed dei. Hec magnanimitas maxime fuit in Juda Machabeo, qui quando cum paucis stabat contra maximam multitudinem gencium confortando suos ait: Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis. Mementote, qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari rubro, cum persequeretur eos Farao cum excercitu multo. Et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri dominus et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie, ut sciant omnes gentes, quia est deus, qui redimat et liberet. A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est. Hodie extollitur, et cras non invenitur. Estote ergo, o filii, emulatores legis, et date animas vestras pro testamento patrum, et mementote operum, que fecerunt in generacionibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen eternum. Confortamini et viriliter agite in lege, quia, cum feceritis, que precepta vobis sunt a domino deo vestro, in ipsa gloriosi eritis. Adducite ergo ad vos omnes fautores legis, et vindicate vindictam populi vestri, et retribuite retribucionem gentibus.
7. De novo bello fratrum domus Theutonici contra gentem pruthenorum
Multa bella antiquitus gesta sunt contra Pruthenos, ut veteres narrant historie, per Julium Cesarem, item per IX germanos de Swecia, qui dicebantur Gampti, item per Hugonem dictum Potyre, ultimo per fratrem Cristianum episcopum Prussie et per fratres milites Cristi, qui vocabantur fratres de Dobrin. Sed habita oportunitate Prutheni capitaneos et alios, qui eis prefuerant, occiderunt, aut a se longius fugaverunt, et sic jugum servitutis excuciebant a cervicibus suis, et in errores pristinos sunt relapsi. Modo per fratres hospitalis sancta Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani incipiunt nova bella contra ipsos. Hec sunt illa nova bella, que elegit dominus, ut subvertat portas hostium, quia si unum vel plures capitaneos vel prefectos occiderent uno die vel delerent, eodem vel sequenti die in loca occisorum alii meliores surgerent vel equales. Nec tantum est novitas in bello, sed eciam in novo genere bellandi, quia non solum materialibus, sed armis spiritualibus vincitur hostis, scilicet oracione. Unde legitur de Moyse, dum oraret, Israel vincebat Amalech, dum cessaret ab oracione, Israel vincebatur. Scribitur eciam de ipso Moyse in libro sapiencie, quod vicit turbas non in virtute corporis nec in armatura potencie, sed verbo, scilicet oracionis. Et de eodem dicitur in libro judicum: memores estote servi dei, quia Amalech confidentem in clipeis suis non pugnando sed precibus orando devicit. Legitur et de Machabeis, quod exclamaverunt in oracione et fugaverunt castra. Et de Juda Machabeo dicitur, quod in duobus bellis non oravit; scilicet contra Antiochum Eupatorem, et tunc non vicit, sed divertit; in secundo contra Bachidem et Alchimum, et tunc ipse cecidit in prelio, et in fugam castra filiorum Israel sunt conversa. Est et aliud novum genus vincendi scilicet paciencia, in qua martires Cristi animas suas possederunt, de qua poëta dicit:
Nobile vincendi genus est paciencia; vincit
Qui patitur; si vis vincere, disce pati;
et alibi:
Maxima virtutum paciencia vincit inermes,
Armatosque viros vincere sepe solet.
De hac paciencia dicit Gregorius: sine ferro et flammis martires esse possumus, si pacienciam in animo veraciter conservanus. Ad idem Jeronimus: quis sanctorum sine paciencia coronatur? A cunabulis ecclesie non defuit iniquitas premens, et justicia paciens. Sic habemus novum bellum et novum genus bellandi, quo armis spiritualibus hostes fidei et ecclesie superamus.
8. De armis carnalibus et spiritualibus
Scriptum est in canticis, quod in turri David omnis armature forcium dependebat, et in libro sapiencie, quod LX fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, Salomonis lectulum ambiebant uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. In quo notatur, quod custodes capitis Jesu Cristi debent habere arma, quibus turrim fidei exterminatis insidiatoribus defendant, et sancte matris ecclesie lectum pacis custodiant et quietis. Sed quia Judith non in armorum potencia, sed in virtute laudatur, eo quod occidit Holofernem; quis in arcu suo speravit et gladius ejus salvavit eum? aut qui in gladio suo possederunt terram? Ideo secundum doctrinam apostoli debemus eciam induere armaturam dei i. e. virtutes, que, ut dicit Macrobius, sole beatum faciunt hominem, et vi tuentur possessorem suum. Hiis armis virtutum debemus eciam ab hostibus nos tueri, ut dicit Boecius: talia tibi contulimus arma, que nisi prior abjecisses, invicta te firmitate tuerentur. Singula ergo arma, carnalia et spiritualia, sibi moraliter correspondencia, de quibus meminit sacra scriptura, cum quibus pugnandum est in hoc bello novo domini, hic ponentur.
De scuto
De scuto dicitur, quod Salomon fecit CC hastas et CCC scuta; et ecclesiasticus dicit, quod super scutum potentis adversus inimicum pugnabit. Pro scuto accipe fidem, de qua Paulus dicit: in omnibus sumentes scutum fidei, que est fundamentum omnium virtutum; sine qua, ut dicit Augustinus, omnis virtus sicut ramus sine virtute radicis arescit; et ut dicit Paulus: impossibile est deo placere sine fide, sed ea habita veniunt nobis omnia bona pariter cum illa. Unde dicit dominus: habete fidem dei; amen dico vobis, quicunque dixerit huic monti: tollere et mittere in mare, et non hesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia, quodcunque dixerit, fiat, fiet ei. Ecce quanta vis fidei. Hoc est scutum inexpugnabile, quo Josaphath rex Juda populum trepidantem consolatus est, dicens: confidite in domino deo nostro, et securi eritis, et cuncta evenient vobis prospera; unde factum est, quod filii Amon et Moab versi in semetipsos concidere mutuis vulneribus, ut non superesset quisquam, qui necem posset evadere. Magne fidei verbum fuit, cum David pugnaturus contra Golyam, diceret: tu venis ad me in gladio et hasta et clipeo, ego venio ad te in nomine domini, et tradidit eum dominus in manus suas. O quanta fides fuit in Jonatha et Juda Machabeo, cum dicerent: non est difficile domino, salvare in multitudine vel in paucis. Ibi per Jonatham et armigerum ejus XX viri in media parte jugeri sunt percussi, et nacio Philistinorum conturbata est. Hic per Judam Seron et exercitus ejus est contritus. Hec est victoria, que vincit mundum: quis est autem, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est filius dei; qui dicit: qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet. Volve ergo et revolve omnem evangelice historie textum, quasi in omni salvacione corporum et animarum reperies dominum conclusisse: fides tua te salvum fecit.
De gladio
De gladio dicitur Jeremias extendisse dexteram et dedisse Jude gladium dicens: accipe gladium sanctum munus a deo, quo deicies adversarios populi mei Israel. Iste est gladius, quo Judas castra filiorum Israel protegebat. Hic gladius, o fortissimi milites Cristi, sicut gladius Saulis nunquam revertatur inanis, ita quod impleatur de inimicis crucis Cristi: foris vastabit eos gladius et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene, ut quocienscunque aliquid adversitatis occurrit eis, semper dicant: non est aliud nisi gladius Gedeonis i. e. milicie Cristiane. Pro gladio accipe bona opera, quia fides sine operibus mortua est. Quedam arma defendunt corpus ab impetu hostium, gladius se extendit ad opus, quo deicitur adversarius, et sicut ex utraque parte est acutus, ita bona opera ex una parte actorem suum defendunt a pena infernali, ex alia ad eterna gaudia introducunt.
De lancea
De lancea dicitur, quod Jojada sacerdos lanceas dedit centurionibus, qui custodias domus domini observabant. Hee sunt lancee, quas Joab, princeps milicie, fixit in corde Absolonis, qui patrem suum David persequebatur. Pro lancea, que recta est, accipe rectam intencionem, et secundum doctrinam apostoli: quodcunque facitis in verbo et opere, in nomine domini facite, et sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in gloriam dei facite. Ex hac lancea meritum et demeritum cujuslibet operis procedit, quia nunquam format mala intencio bonum opus et e converso.
De clipeo
De clipeo hortatur Ysaias: surgite principes, arripite clipeum. Et ad Josue dixit dominus: leva clipeum, qui in manu tua est, contra urbem Hay, quam tradam tibi, et sequitur ibidem: Josue vero non retraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clipeum, donec interficerentur omnes habitatores Hay. Sic faciant preelecti bellatores, non ut Saul, de quo legitur, quod abjectus est clipeus forcium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Pro clipeo accipe sermonem domini, quo ad omnia bona opera informemur, de quo dicitur: sermo domini clipeus ignitus est omnibus sperantibus in se. Qui ideo ignites dicitur, quia ab omnibus telis igneis dyaboli defendit. De hoc Judas Machabeus dicitur singulos suorum armasse, non clipei nec haste municione, sed sermonibus optimis. Sed ideo optimi dicuntur, quia verbum dei, quecunque voluit, facit, et prosperabitur in illis, ad que missum est. Si non proficit in uno, prodest in altero; nunquam vacuum revertetur.
De lorica
De lorica dicitur, quod Judas Machabeus induit se lorica tanquam gigas, et protegebat castra sua. Pro lorica accipe justiciam, de qua apostolus dicit: induite loricam justicie. Hec justicia reddit unicuique, quod suum est, deo humilitatem subjectionis, de qua dicit dominus: sic decet nos implere omnem justiciam; proximo compassionem, unde Gregorius: vera justicia compassionem habet, falsa indignacionem; sibi carnis subjugacionem, quia justum est, quod caro tanquam ancilla sub jugo sit anime, unde dicit ecclesiasticus: fili, accedens ad servitutem dei, sta in justicia, et interpositis quibusdam sequitur: pro justicia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justicia, et deus expugnabit pro te inimicos tuos. Et tunc implebitur illud psalmiste: justicia et pax osculate sunt, aliter non erit pax, sed caro semper concupiscent adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem.
De arcu et pharetra
De arcu et pharetra dixit Isaac filio suo Esau: sume arma tua, pharetram et arcum.
De sagitta
De sagitta dicit Ysaias: suscitavit dominus regem Medorum contra Babilonem, sagittis implete pharetras; ut impleatur verbum domini in hostibus crucis Cristi: congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. Per hec tria intellige illa tria, que sunt de substancia cujuslibet religionis, scilicet obedienciam, castitatem et paupertatem. Per arcum obediencia designatur, quia sicut incurvatur, flectitur et reflectitur sine fractura, ita religiosus inter prospera et adversa equo animo sine murmure debet incurvari per obedienciam et reflecti. De qua incurvacione obediencie Ysaac benedicens filium suum Jacob, ait: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tue; ut possit dicere obediens cum Ysaya: tetendit arcum suum dominus et posuit me quasi signum ad sagittam. O quam dure tenditur ibi arcus iste obediencie, ubi religiosus in bello, videns sibi mortis periculum imminere, non audet retrocedere. Ibi melior est obediencia, quam victima, quia, ut dicit Gregorius, per victimam aliena, per obedienciam caro propria mactatur. Per sagittam castitas notatur, quia sicut sagitta dicitur a sagio sagis, quod est ingeniose agere vel divinare, ita oportet hominem, ut possit caste vivere, ingeniose agere secundum anime sue vim naturalem contra sensus carnis, qui semper proni sunt in malum, et oportet et ipsum divinare i. e. deo plenum esse, quia nemo potest esse castus, nisi deus dederit. Item sagitta fertur duabus pennis ad modum avis, ut hostem celeriter interficiat, sic castitas, ut antiquum castitatis inimicum deiciat, utitur duabus pennis, que sunt renovacio vite veteris et renovacionis utilitas. De hiis duabus pennis loquitur Ysaias: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem scilicet corporalem in spiritualem, assument pennas ut aquile, que cum se vult renovare, veteres pennas deponit et novas accipit. Ad quod nos hortatur apostolus dicens: deponite vos secundum pristinam conversacionem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, et induite novum hominem, qui secundum deum creatus est. Et sic renovabitur ut aquile juventus tua, et volabis in virtute castitatis, et non deficies, quia sagitta Jonathe nunquam abiit retrorsum. Potest ergo dicere caro casti hominis cum Job: sagitte domini in me sunt, quarum indignacio ebibit spiritum meum scilicet luxurie. Quanta sit indignacio castitatis contra luxuriam, et quomodo, nemo novit, nisi qui expertus est. De renovacionis utilitate dicit Bernardus: quod castitate decorius, que mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Judith eciam viriliter egit et Holofernem occidit, populumque domini a periculis liberavit, eo quod castitatem amavit. O quam pulcra et utilis est casta generacio. Per pharetram, que a ferendo jacula dicitur, denotatur paupertas, quia sicut in pharetra sagitta sic castitas in paupertate absconditur, et conservatur, quia vidua in deliciis vivens mortua est. Unde potest castitas dicere illud Ysaie: posuit me dominus quasi sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me. Nec sufficit illa paupertas in religiosis, de qua Bernardus ait: volunt esse pauperes eo pacto, quod nihil eis desit, et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam paciantur; sed illa voluntaria et cum defectu paupertas, de qua dicit dominus: beati pauperes spiritu, que secundum Bernardum est cum intencione et desiderio spirituali propter solum beneplacitum dei et salutem animarum. Hee sunt pharetre servorum Adadezer, qui interpretatur precipuus separator, quia paupertas a diviciis separat. Quas pharetras David, vultu desiderabilis, Cristus, in quem et angeli desiderant prospicere, tulit i. e. pertulit in hoc mundo, et attulit eas in Jerusalem, ubi nudus pependit in cruce, ut paupertatis ejus vestigia imitemur. Hec paupertas medicinalis est, quia, ut dicit Gregorius, quos morum infirmitas vulnerat, paupertatis medicina sanat: paupertas enim superbiam occidit, et duas sanguisugas infernales avariciam et luxuriam suffocat.
De funda
De funda dicitur in Zacharia: dominus exercituum proteget eos, et devorabunt et subicient eos lapidibus funde. Legitur et in libro regum: quod anima inimicorum David rotabitur, quasi in impetu et in circulo funde. Hec est funda, cum qua David jecit et percussit Philisteum in fronte, et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam in terram, prevaluitque David adversus Philisteum in funda et lapide, percussumque Philisteum interfecit.
De baculo
De baculo dicit dominus per Ysaiam: Ve Assur, virga furoris mei et baculus; et interpositis quibusdam sequitur: virga percuciet te, et baculum levabit super te in via Egipti. De spirituali significacione baculi et funde legitur, quod David pugnaturus contra Golyam, tulit baculum, quem semper habebat secum, et elegit quinque lapides limpidissimos, quos posuit in peram pastoralem, et fundam manu tulit, et occidit Philisteum armatum. Per Philisteum armatum intellige dyabolum, paratum ad temptandum. Sis ergo tu David manu fortis, penitens, et semper tecum habeas baculum sancta crucis, eligasque quinque lapides, i. e. quinque vulnera Cristi, et pone in peram pastoralem i. e. in animam tuam, et circumduc manu fundam i. e. rememoracionem omnium horum, et occides eum, nec tibi in temptacione aliqua prevalebit. Immo si solum iste baculus sancta crucis ad consilium Helisei prophete ponatur super faciem pueri i. e. pueriliter viventis mortui, reviviscet.
De galea
De galea dicitur, quod Saul induit David vestimentis suis et posuit galeam eream super caput ejus. Dixit et dominus per Jeremiam: procedite ad bellum, jungite equos et ascendite equites, et state in galeis. Per galeam significatur salus, quam homo consequitur a deo de hiis armis virtutum. De qua dicit apostolus: galeam salutis assumite; et Ysaias: indutus justicia ut lorica et galea salutis in capite ejus. O quam securus stabis in bello, si hiis armis fueris circumcinctus, et erit tibi dominus deus salutis tue, salus tua usque ad extremum terre. Hec sunt arma, quibus Jacob patriarcha partem illam tulit de manu Amorrei in gladio et arcu, quam dedit filio suo Joseph, quibus et filii Israel terram sanctam exterminatis possessoribus possederunt, et David hostes regni sui devicit, et Machabei civitatem sanctam Jerusalem destructam reparaverunt et templum domini sordibus gencium pollutum interfectis hostibus mundaverunt. O fortissimi milites et bellatores incliti, induite hec arma et vindicate injuriam crucifixi domini et terram sanctam Cristianis debitam recuperate, ab infidelibus occupatam. Confortamini et non dessolvantur manus vestre in bello. Erit enim merces operi vestro, merces illa, de qua dominus ad Abraam dixit: ego ero merces tua magna nimis. Si labor vos terret, videte mercedem, scientes, quod, sicut vicia nunquam sunt sine pena, ita virtutes sine premio, et premium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit.
9. De usu armorum carnalium et spiritualium
Sex sunt cause, propter quas utimur armis carnalibus et spiritualibus. Prima est propter exercicium, ut exercitemur in bellis secundum voluntatem dei, qui multas gentes dimisit inter filios Israel, ut Israelem et omnes, qui non noverunt bella Chananeorum erudiret in eis, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi. Quid valeret aliquis in prelio, nisi exrcitatus esset in armis. Unde tempore pacis fiunt torneamenta et ludi alii militares propter exercicium, ne instante bello, cum hostes sunt in foribus, aliquis non habens consuetudinem armorum dicat cum David: non possum sic armatus incedere, et ita inermis non possit hostibus obviare. Sed quia milicia est hominis vita super terram, ita quam cito venit homo in mundum, intrat campum pugnaturus contra aëreas potestates, et arma milicie nostre non sunt carnalia, sed potencia a deo. Ideo secundum doctrinam apostoli debemus induere armaturam dei i. e. virtutes, que a solo deo sunt, qui dat virtutem et fortitudinem plebi sue, et exercitari in illis, ut sciamus et possimus resistere in die malo tentacionis, et ut et in nobis virtutes augeantur per exercicium, ut dicit Crisostomus: sicut omne artificium corporali exercitacione servatur, augetur et additur, ita omnis virtus per exercicium augetur, per desidiam minoratur. – Secunda causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium insidias. Unde filii Israel timentes insidias hostium, assumentes arma bellica sederunt per loca angusta itineris et custodiebant tota die et nocte. Legitur et de Juda Machabeo, quod precepit filiis Israel, armatos esse in locis oportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur. Ad idem utimur armis spiritualibus, ut dicit apostolus: confortamini in domino et in potencia virtutis ejus, et induite vos armaturam dei, ut possitis stare contra insidias dyaboli, qui insidiatur nobis quasi leo in spelunca sua. Hic est ille leo adversarius noster dyabolus, qui circuit querens, quem devoret, cui resistere debemus in virtute fidei. – Tercia causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium apertam impugnacionem. Unde dicitur in libro Machabeorum, quod cum Lisias confidens in multitudine bellatorum, nunquam recogitans potestatem dei, sed mente effrenatus, vellet civitatem sanctam Jerusalem et templum dei destruere, et jam presidium expugnasset, Machabeus sumptis armis, et qui cum eo erant, hoc cognito, cum fletu et lacrimis rogabant dominum, ut eis bonum angelum mitteret et salutem. Convaluerunt animo et viribus, et irruentes impetu in eos prostraverunt XI milia peditum ex eis et equites mille et sexcentos universosque in fugam verterunt; plures ex eis vulnerati nudi evaserunt, sed et ipse Lisias turpiter fugiens evasit. Hec est causa, propter quam fratres domus Theutonice ab introitu terre Prussie usque ad presentem diem utuntur gladiis continue, ut in promptu habeant, quo se defendant, si contra eos ab hostibus insurgeret aperta impugnacio vel occulta. Eodem modo utimur armis virtutum contra apertas impugnaciones dyaboli. Unde dicit apostolus: in carne ambulantes non secundum carnem militemus, nam arma milicie nostre non sunt carnalia, glossa i. e. debilia, sed potencia i. e. forcia, a deo i.e. per deum, ad destructionem municionum i. e. calliditatum demonum, destruentes consilia scilicet mala demonum, et omnem altitudinem i. e. profunditatem intellectus, extollentem se adversus dei scienciam i. e. fidem. Semper ergo sis paratus in armis virtutum contra impugnacionem dyaboli, quia secundum Paulinum episcopum ad Augustinum hostis ille noster mille nocendi habet artes, qui tam variis expugnandus est armis, quam impugnat insidiis. Si te aperte impugnaverit vel occulte vicio superbie, obicias in defensione tua virtutem humilitatis, et fugiet a te. Sicque facies in omni peccato. Si armis virtutis opposite in defensione tua uteris, victor eris. – Quarta causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter pacem, ut possimus bona nostra in pace possidere. Unde dicit dominus: cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet. Sic solum cum utimur armis virtutum, pacem habemus, quia non est pax impiis. Unde ecclesiasticus: homines divites in virtute, pulcritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis, omnes isti in generacione gentis sue gloriam sunt adepti. Unde dicit Baruch: si in via dei ambulasses, habitasses in pace sempiterna. Quare quoque dicit Salomon: cum placuerit domino via hominis, inimicos ejus convertet ad pacem. – Quinta causa est, ut bona perdita recuperemus. Sic filii Israel armis armati in terram promissionis ascenderunt, quam deus dederat patribus eorum, et occupatam de manibus hostium recuperaverunt. Ita per virtutum arma regnum celorum, quod per peccata amisimus, vim patitur, et violenti rapiunt illud et possident in eternum. Glossa ibidem: grandis violencia est, in terra nasci et celum rapere et habere per virtutem, quod per naturam habere non possumus. – Sexta causa est propter ostentacionem, ut hostes visis armis terreantur, ut dixit Judith Holoferne jam interfecto: cum exierit sol, arripiet unusquisque arma sua, exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes, ut exploratores Holofernis hoc audiant et ipsum excitantes, inveniant in suo sanguine volutatum, et sic irruet super eis timor et fugient. Hoc modo utimur armis virtutum, ut ostendamus nos esse de ministerio illius, qui est rex regum et dominus dominancium. Ad quod nos monet apostolus, dicens: in omnibus exhibeamus nos sicut dei ministros in multa paciencia etc. per arma justicie, virtutis dei. Arma virtutis dei sunt justicia, que docet nos, unicuique reddere, quod suum est, mundum scilicet et omne, quod in mundo est, relinquere et adherere deo, qui in suo vexillo, quod nobis deferendum reliquit, posuit signum, de quo dixit nato domino angelus ad pastores: hoc signum; invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio. In quo notantur tres virtutes scilicet humilitas in infancia contra superbiam, paupertas in pannis contra avariciam, et austeritas presepii contra carnis lasciviam. Erigas hac vexillum et ostenta dyabolo, et irruet super eum timor et fugiet.
10. De primo castro fratrum domus Theutonice, quod dicebatur vogelsanck
Determinatis armis, que ad bellum sunt necessaria, revertendum est ad materiam prejacentem. Postquam predicti fratres domus Theutonice videlicet frater Conradus et socius ipsius in terra Prussie jam pridem eis a dicto duce Polonie collata non haberent, ubi sua capita reclinarent, cogitaverunt a longe accedere, ut inter se et dictos Pruthenos fluvium Wisele haberent medium ad cautelam. Rogaverunt dictum ducem, ut eis unum castrum edificaret, qui tanquam vir totus deo devotus et fidei zelator attendens illud poëticum:
Dimidium facti, qui bene cepit, habet,
congregavit populum suum, et ex opposito nunc civitatis Thorunensis edificavit eis in quodam monte castrum dictum Vogelsanck, quod dicitur latine cantus avium, ubi fratres cum paucis armigeris opponentes se infinite multitudini gencium cantabant canticum tristicie et meroris. Reliquerant enim dulce solum natalis patrie sue et intraverant terram alienam, in qua futurum erat, ut affligerentur multis annis, nec spes erat tunc, quod in quarta vel sexta generacione reverterentur illuc. Exierunt eciam terram fructiferam, pacificam et quietam, et intraverunt terram horroris et vaste solitudinis et bello durissimo plenam. Proposita ergo, ut totum concludam, omnium rerum hujus mundi affluencia, libertatis, commodi et honoris, se, sitis et famis inediam et humilitatis omnimode vilitatem amplectentens humiliter, infinitis incommodis, defectibus et periculis implicabant. Poterant dicere cum Petro: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, Criste; quod ergo erit nobis? Qua corona glorie tue in celis, o bone Jesu, qui es corona sanctorum omnium, coronari merentur a te, qui pro te talia paciuntur? Certe in eis complebitur, quod deus per Ysaiam dicit: consolabitur dominus Syon et consolabitur omnes ruinas ejus et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi ortum domini. Gaudium et leticia invenietur in ea, graciarum actio et vox laudis.
11. De adventu plurium fratrum domus Theutonice et de edificacione castri nessovie
Edificato hoc castro, frater Conradus predictus misit nuncios ad reverendum virum et religiosum fratrem Hermannum de Salcza magistrum generalem domus Theutonice, nuncians ei omnia, que gesta fuerunt circa negocium sibi commissum, petens humiliter et supplicans, ut plures fratres et armigeros mitteret ei. Qui acquiescens precibus ipsius misit ei fratrem Hermannum dictum Balke in magistrum, dicens ad eum, sicut dominus ad Josue: confortare et esto robustus, tu enim introduces filios Israel i. e. fratres tuos in terram, quam pollicitus est eis dominus, et deus erit tecum. Item fratrem Theodericum de Bernheim in marscalcum, fratrem Conradum de Tutele quondam camerarium beate Elizabeth, fratrem Henricum de Berge Thuringum, et fratrem Henricum de Cicze de villa Wittekendorph cum armigeris et equis pluribus in coadjutores dedit ei. Qui cum venissent ad castrum Vogelsanck, edificaverunt castrum Nessoviam in descensu Wisele. In quo castro dum fratres habitarent, Prutheni intraverunt Poloniam hostiliter, et dum viderent fratres in armis sequentes eos ammirati sunt ultra modum, unde essent, et ad quod venissent. Quibus responsum fuit a quodam Polono, qui captus ab eis ducebatur, quod essent viri religiosi et strenui milites in armis, de Alemania per dominum papam missi ad bellandum contra eos, quousque duram eorum cervicem et indomitam sacrosancte Romane ecclesie subjugarent. Quo audito subridentes recesserunt.
12. De fratre hermanno primo magistro terre Prussie ordinis domus Theutonice
Frater Hermannus dictus Balke hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani magister primus in terra Prussie prefuit annis XII. Hic eciam fuit primus magister terre Lyvonie, ubi cum prefuisset ferme VI annis, et utramque terram ad bonum statum deduxisset, et bene prosperatum fuisset bellum in manu sua, ut inferius aparebit, gravatus senio et labore, reversus fuit in Alemaniam ibique mortuus et sepultus. Quam gloriosus iste fuerit in omnibus factis suis, testantur magnifica facta ejus.
13. De cruce et indulgencia crucesignatorum terre Prussie et lyvonie
Frater Hermannus de Salcza, magister generalis, vir providus et in omnibus circumspectus, medio tempore, quo supradicta agerentur, accessit ad dominum papam et inter alias peticiones petivit et obtinuit crucem predicari in regnis et provinciis a sede apostolica tunc deputatis in subsidium terre Prussie, deditque idem papa et postea Innocencius papa IIII peregrinis Prussiam et Lyvoniam visitantibus privilegia et indulgencias, sicut euntibus Jerosolimam conceduntur.
Explicit secunda pars libri