Средневековый Понт — страница 76 из 81

Manifestum facio ego, Stephanus de Monte de confinio Sancti Iuliani, quia in Dei nomine cum meis heredibus do, vendo atque transacto vobis, ser Domenico de Iohanne Bartole de confinio Sancti Leonis et eius heredibus[1691] unam meam sclavam de genere Tartarorum ortam, etatis annorum viginti quatuor vel circa, vocatam ad sanctum baptisma Uiianam, sanam de persona omnibus magagnis et a morbo caduco sinceram. Amodo in antea cum plenissime virlute et potestate ipsam sclavam habendi, tenendi, dandi, donandi, dominandi, vendendi, alienandi, comutandi, imperpetuum possidendi et pro anima iudicandi, et quicquid vobis melius placuerit et videbitur faciendi, tamquam de re vostra propria, nemine vobis contradicente, quia exinde me per omnia foris facio et in vestra plen(issima) virtute et potestate relinquo. Precium autem, quod fuit iusta nostre conventionis pactum, ducatis quadraginta quinque boni aur(i) et iusti ponderis a vobis integraliter habui et recepi, un(de) tam de dicta sciava, quam de eius pretio securus et quietus per(m)aneatis imperpetuum, quia nichil inde remansit unde vos requirere valeam per ullum ingenium sive modum. Insuper promitto vobis ipsam sclavam deffendere, guarentare, auctorare, disbrigare, ab omni homine et persona cum ratione omnibus meis propriis, omnibus sumptibus interesse et expensis. Si igitur contra hanc manifestationis, vendicionis, securitatis et promissionis cartam ire temptavero, tunc emendare debeam cum meis heredibus vobis vestrisque heredibus auri libras quinque. Et hec mea manifestationis, vendicionis, securitatis et promissionis carta in sua permaneat firmitate.

Signum suprascripti ser Stephani de Monte, qui hec rogavit fieri.

+ Ego Thomasius de Thomasio notarius, testis subscripsi.

+ Ego Nicholetus Seraçarolus testis subscripsi.

+ Ego Petrus Sancto, notarius Veneciarum complevi et roboravi.

Перевод:

Во имя Бога вечного, аминь. Год от воплощения Господа нашего Иисуса Христа 1385, месяца марта, дня 14, индикта 8, на Риальто.

Я, Стефан де Монте из прихода св. Юлиана, объявляю, что именем Бога, вместе с моими наследниками, даю, продаю и передаю вам, серу Доменику, сыну Иоанна Бартоле из прихода св. Льва, и его наследникам мою рабыню, по происхождению татарку, 24 лет или около того, во святом крещении названную Ульяной, здоровую, без каких-либо изъянов и (не страдающую) падучей болезнью, непорочную, отныне и впредь, с полнейшей возможностью и властью эту рабыню иметь, держать, отдать, подарить, повелевать (ею), продать, отчуждать, обменять, навечно (ею) владеть, быть судьей за ее душу и делать все, что вам будет угодно и заблагорассудится, как с вашей собственной вещью, безо всякого противодействия с чьей-либо стороны, так как затем я всецело ее отчуждаю и в ваше полнейшее распоряжение и власть предоставляю. Плату же, которая была по справедливости установлена нашим соглашением, 45 дукатов из хорошего золота и узаконенного веса, я от вас полностью получил, как за указанную рабыню, так и за ее цену. Вы можете навсегда оставаться уверенными и спокойными, ибо впредь ничего не остается такого, на основании чего я бы мог что-либо от вас требовать каким-либо способом или образом.

Кроме того, я обещаю вам эту рабыню решительно защищать, охранять, освобождать от любого человека или лица всеми моими собственными средствами, со всеми расходами и издержками. Если же я посмею идти против этого документа объявления, продажи, гарантии и обязательства, то тогда я должен буду вместе с моими наследниками вам и вашим наследникам уплатить 5 либр золота. И этот мой документ объявления, продажи, гарантии и обязательства останется в своей силе.

Знак вышеуказанного сера Стефана де Монте, который просил составить этот документ.

+ Я, Томмазо де Томазио, нотарий, свидетель, подписал.

+ Я, Николето Серацаролус, свидетель, подписал.

+ Я, Петр Санкто, нотарий венецианцев, составил и скрепил.

Архив СПФИРИ, западноевропейская секция, Венеция, карт. 194, № 6

17 июня 1421 г., Венеция

In nomine Dei eterni, amen. Anno ab incarnatione Domini nostri Yhesu millessimo quadringentesimo vigesimo primo, mensis junii die decimo septimo, indicione quarta decima, Rivoalti.

Presentibus ibidem Iohanne Totario et Petro Valentino curie preconibus testibus ad infrascripta vocat(is), h(ab)it(is) et rogat(is) et aliis. Super questione vertente inter spectabiles viros dominos procuratores) Sancti Marci constitutos super commissariis de citra canale, tamquam commissariis ser Petri Stomelo, ex una parte, petentes; et nobilem virum ser Nicholaum Lipamano solum commissarium ser Marci Anave, ut patet per cartam sui ultimi test(amen)ti scriptam, completam et roboratam manu ser Andree Rizo notarii Venec(iarum) in millessimo quadringentesimo… mensis…die… indicione…[1692] Rivo(al)ti, parte ex altera se defendentem.

Ibique nobilis vir ser Iohannes Aymo, advocatus d(ict)or(um?) dominorum procur(atorum) commissar(iorum) et pro eis legittime script(us) in curia, sic allegando dicebat, quod cum prefatus condam ser Petrus Stornello de millessimo trecentesimo octogesimo ex(iste)ns Veneciis et videns dictum ser Marcum pauperem et ammisisse conditionem sue facultatis et habere filios, pro conviando ipsum dedit dicto ser Marco certos denarios et sibi emit pannos et alias multas res et eum Tanam destinavit cum rebus predictis, que omnia in totum ceperunt Iibr(as) viginti unam, sold(os) septem, denar(ium) unum grossorum auri, sicut apparet in libro dicti ser Petri Stomelo ad cartas viginti quinque, que quantitas reducta est ad sumos et bisantia, et capit bisantia novem centum et triginta novem, tang(os) 9 monete Tane, de qua quantitate dictus ser Marcus nunquam dedit aliquid predicto condam ser Petro nec aliquam sibi consignavit rationem, sicut clare apparet per libros ipsius ser Petri. Et si de ratione predicta dictus ser Petrus aliquod recepisset, illud ad computum multum bene posuisset dicti ser Marci, sicut posuit alias eorum amborum rationes. Et sic evidenter apparet ipsum ser Marcum debitorem remansisse et esse quantitatis predicte. Et pro maiori declaratione iudicii dicebat qualiter dona Catarutia Anave, olim uxor ipsius condam ser Marci clarius informata de denariis et rebus, quos et quas dictus ser Petrus dederat suprascripto condam ser Marco eius attinenti per suum test(amentu)m scriptum de milleximo quadringentesimo sexto decimo ad cautellam eiusdem ser Marci viri sui, de dicta quantitate ordinando, declaravit quod dictus ser Marcus non posset mollestari de libris viginti quinque grossorum auri de quibus apparet debitor per librum condam[1693] ser Petri prefati, et ipsi ser Marco eam quantitatem remisit per ipsum suum testamentum tamquam persona succedens bona dicte condam sue matris, que fuit succetrix bonorum dicti condam ser Petri Stomelo; et sic verificatur per testamentum dicte condam done Catarutie, eum condam ser Petrum fuisse creditorem ipsius condam ser Marci de quantitate superius declarata et scripta in libro dicti condam ser Petri. Et si quis vellet allegare, quod ipse condam ser Marcus fuisset a dicto debito absolutus per eam donam Catarutiam succetricem ex tenore sui testamenti, respondetur, quod mater dicte condam done Catarutie non potuit succedere aliqua bona dicti condam ser Petri nisi ea, que forent ultra legata contenta in suo testamento, nec fieri pot(uit) residuum per consuetudines et decreta patrie, nisi primo so!ut(is) legatis in tali testamento declarat(is). Et cum deficiant solvi legata trium summarum capientium ultra ducatos mille auri et ultra eas summas solvi deficiat unum legatum annualle ducatis[1694] vigintiquinque, ergo clare sequitur, quod absolutio facta ipsi condam ser Marco per eam suam uxorem de dicto debito tenere non potest, nec aliqualiter nocere dictis actoribus et sic dictus condam[1695] ser Marcus remanet tantum obligatus dictis actoribus. Ulterius eo, quod ser Petro reperienti[1696] se esse Tane de miilessimo trecentesimo nonagesimo primo et se habere multas mercantias de sua et aliorum ratione, et volente ire in Zitercanum infra terram et non valente secum portare tute dimisit in manibus dicto condam ser Marci Anave rationabilem rationem partim de ratione propria ipsius condam ser Petri et partim de ratione suorum sotiorum, inter quas sibi dimisit caratellos viginti quatuor melis de ratione condam ser Bernardi Georgio et ipsius condam ser Petri. Et cum dictus condam ser Marcus vendiderit ipsum quantitatem melis et male distribuerit denarios ipsius melis in superfluis expensis. Insuper occurerit quod reverso prefato condam ser Petro Stomelo de millessimo trecentesimo nonagesimo secundo, et eo suam volente videre rationem cum ipso condam ser Marco de ipsa quantitate mellis repererit de ea ratione deficere bisantia septem centum septuaginta duo, de quibus ad eum ser Bemardum tangebant per sua dimidia parte bisantia trescentum nonaginta sex. Et sic idem ser Petrus per suas litteras avisavit eum ser Bemardum et sibi de ipso meile computum designavit consignando eidem ser Bernardo dictum ser Marcum pro debitoris ipsius dimidie partis, qui ser Bemardus dicto computo contradixit, nolens ipsum ser Marcum pro debitore aliqualiter acceptare. Et de facto ipsius ser Petri commissaria fuit similiter coniucta ad scontanduin prefato ser Bemardo dicta bisantia trescentum octuaginta sex pro ipso debitore, que summa est incisa penes eos actores et quantitas ipsius summe fuit per eos actores persoluta de bonis eorum commissi ipsi ser Bemardo. Ex qua causa ipse ser Marcus venit restare debitor suprascripti condam ser Petri et eius commissarie in tota illa sorte eorum bisantiorum setincentorum septuaginta duorum monete Tane.