Средневековый Понт — страница 77 из 81

Item dicebat, quod in millessimo trecentesimo nonagesimo primo remanserant in manibus dicti condam ser Marci schinalia inter sortam de sansserio et de ratione suprascripti condam ser Petri propria et ser Marini Mauro et ipsius ser Petri Stomelo in totum mille setingenta setuaginta, de quibus scinalibus dictus condam ser Marcus vendidit et traxit de ratione eorum ser Marini Mauro et ser Petri Stomelo bisantia quadringenta octuaginta duo, de quibus (quibus} tangebant dicto ser Petro Stomelo pro sua dimidia parte bisantia ducenta quadraginta unum, sicut videri poterit per unum quatemum dicti condam ser Petri.

Item balle duodecim cartarum de propria ratione suprascripti condam ser Petri, de quibus ballis suprascriptus condam ser Marcus per se tenuit unam et reliquas misit dicto condam ser Petro et remansit creditor de expensis[1697] per eum ser Marcum factis in dictis ballis undecim, quas destinavit suprascripto condam ser Petro, sicut per librum condam ser Petri prefati ad computum dicte rationis cartarum liquide apparet.

Item dicebant ipsi actores, quod reverso prefato condam ser Petro Tanam de dictis partibus Zitricani de millessimo nonagesimo secundo et eo volente suas videre rationes cum ipso condam ser Marco ac vidente qualiter ipse ser Marcus secutus fuerat de premisses per modum predictum et qualiter ea malisissime dispensaverat ac calculat(iones) ipsis rationibus, dictus ser Marcus remansit debitor prefati ser Petri Stomelo de summis nonaginta monete Tane, sicut offerebant ipsi actores se juditio probaturos per nobilem virum ser Franciscum Justiniano condam domini Federici, qui tunc temporis erat Tane et vidit fieri rationes predictas inter eum condam ser Marcum et prefatum condam ser Petrum Stornello, et est informatus de eo, quod idem ser Marcus dare restavit suprascripto condam ser Petro Stornello, qui ser Petrus post predicta recessit de partibus Tane et ivit in San Marcadante, ubi vitam suam finivit. Et sic idem ser Petrus non valuit uti aliquo suo jure contra eum ser Marcum, et ea propter petebant ipsi domini procuratores commissari i sive ipse eorum advocatus eum ser Nicholaum Lipamano commissarium in bonis dicte commissarie prefati condam ser Marci summari eis actoribus pro resto predictorum omnium in bisantiis mille novem centum septuaginta quatuor et tangis duobus ad rationem soldorum decem pro summo, sicut tunc valebat quilibet summus, aut pro eorum damno petebant libras quadraginta quatuor, solidos sexdecim denarios 11 grossorum auri salvis et reservatis omnibus aliis iuribus eorum actorum contra eam commissariam dicti ser Marci quo(s)cumque et qualitercumque. Et petebant expensis cause presentis.

Ex adverse autem dicte petitioni predictorum dominorum procuratorum annotate manu Marci Stomelo respondebat prefatus ser Nicolaus Lippamano solus commissarius suprascripti condam ser Marci Anave ex tenore sui ultimi testamenti, facti, completi et roborati manu condam ser Ang(e)li condam ser Andreierii notarii Veneciarum in millessimo quadringentesimo… mensis… die.Jndicione, respondenti, quod, sicut est manifestum judicatui presenti et sicut cavetur in petitione predicta, sunt anni viginti octo vel circa, quibus prefatus ser Petrus Stornello suum diem ultimum clausit, a quo tempore citra quaterni suprascripti ser Petri quibus sit predicta petitio continuo steterunt in manibus dominorum procuratorum de citra predecessorum predictorum dominorum procuratorum, qui fuerunt commissari! ipsius ser Petri et fuerunt plene informati de omni eo, quod in eis quaternis annotatum est, sicut domini judices poterunt clare cognoscere et etiam[1698] possunt videre iam pluribus annis preteritis, prefatus Marcus Stomelo, qui est bone discretionis continuo ivit per palatium, sicut est manifestum prefatis dominis commissariis ipsius ser Petri Stornello, vidit et examinavit dictos quaternos et de premissis fuit et est bene avisatus et continuo informatus, ut a dictis dominis procuratoribus et a ser lohanne Aymo eorum advocato domini indices poterunt persentire. Et dum dictus condam ser Marcus Anave vixit, qui obiit die… mensis ianuarii elapsi, quod tempus est anni viginti sex a die mortis dicti condam ser Petri Stornello, usque in die mortis dicti condam ser Marci Anave, et dum ipse ser Marcus Anave stetisset per totum ipsum terminum Veneciis et in Trivisana ad casallem, dictus ser Nicolaus, commissarius ignorat causam quare predicti domini procuratori commissarii predicti sive dictus Marcus Stornello, qui cum tanta anxietate et festinantia petunt de presenti, non petierint et non solicitaverint in preteritum in vita suprascripti ser Marci, cum et (iam) habuerint ipsi domini procuratores et prefatus Marcus Stornello ad demostrandum et probandum illud, quod in petitione predicta continetur. Et dicit ipse commissarius[1699] nulla alia cum fuit, nisi quia ipse Marcus Stornello sciebat, dicens, quod ser Marcus Anave fuisse de suis iuribus et probationibus per optime informatum et bene clarificavit mentem predictorum dominorum procuratorum preteritorum cum quibus, ut clarissime comprehendendum est, debuit ser Marcus Anave remansisse concors. Et maxime respectu testificationis ser Francisci Fuscareno annotate in hac curia, que testificatio erat eisdem dominis procuratoribus manifesta et cuius continentia inferius annotabitur, propter que dictus ser Marcus Stornello permisit preterire annos viginti octo.

Videlicet quousque dictus ser Marcus Anave mortuus est, qui ut predicitur de omnibus suis iuribus et probationibus erat clare informatus, de quibus iuribus, ut[1700] est superius dictum, prefatus ser Nicholaus Lippamano est totaliter nudus, et maxime quia aliqua eius scriptura, ideo quatemus, sicut scit[1701] prefatus Marcus Stomelo, non pervenerunt ad manus prefati ser Nicolai, per quas scripturas credit idem ser Nicholaus sine dubio si habeatur quod contrarium, demonstraretur eius quod continetur in petitione predicta, sed ex causa eius condam ser Marcus est optime informatus, quod penes dictum ser Nicolaum non est aliqua scriptura dicti sui commisi seu aliqua informatione, idem ser Marcus Stomelo sero movit in faciendo fieri predictam petitionem, et cum in predicta petitione fiat mentio, quod pars adversa probare velit per nobilem virum ser Franciscum Iustiniano illud, quod in ipsa petitione continetur, respondebat suprascriptus ser Nicolaus[1702] commissarius, quod iura dicti sui commissii certe perire potuissent, nisi esset illud, quod mediante gratia Dei, qui Deus non permittit perire[1703] iura alicuius, quod secutum fuit, videlicet quod loquente dicto ser Nicolao casualiter cum dicto ser Marco Stomelo super presenti causa, et ser Nicolao se gravante de dicto Marco et de modis ab eo observatis, idem Marcus retulit suprascripto ser Nicolao non considerans sua verba, quod per[1704] alia tempora preterita ducta fuerit in presenti iuditio quedam testificatio faciens claram mentionem super hac causa. Et volente dicto ser Nicolao scire tempus ipsius testificationis pro habendo aliquam informationem et querendo multos libros presentis iudicationis tandem pervenit ad manus prefati ser Nicolai unus quatemus testificationum de millessimo trecentesimo nonagesimo sexto super quem ad postam dominorum procuratorum de citra est annotata testificatio nobilis viri ser Francisci Fuscareno vice consulis Tane de millessimo trecentesimo nonagesimo tertio ad cuius manus pervenerunt omnes quaterni et scripture suprascripti ser Petri Slomelo immediate post ipsius ser Petri obitum, per quam testificationem clare cognoscitur esse oppositum eius, quod continetur in predictam peticionem, et quam testificationem dictus ser Nicolaus dominis judicibus demonstravit. Et sic de novo requirebat judicium, quatenus dignaretur eam testificationem videre, quam dictus ser Nicholaus producit in favorem commissarie dicti ser Marci, cum in ipsa testificatione contineatur, quod in millessimo trecentesimo nonagesimo secundo factum fuit saldum concorditer inter eum condam ser Marcum Anave cum eo condam ser Petro Stomelo in Tana et qualiter de ipso resto scriptum fuit quidam instrumentum visum per ipsum ser Franciscum Fuscareno, quod restum remanserat in minima quantitate, de qua ipse condam ser Marcus apparet debitor per quaternos dicti condam ser Petri Stomelo, sicut in testificatione dicti ser Francisci Fuscareno clarius continetur quod restum scriptum concorditer cum ipso ilistrumento scriptum fuit tempore recessus prefati ser Petri Stornello a Tana pro eundo infra terram, qui ser Petrus paulo post obiit.

Et sic celebrato dicto instrumento prefati condam ser Petrus et ser Marcus nunquam fuerunt amplius insimul nec insimul amplius agere habuerunt in aliquo, quod multum bene clarificatur per predictam petitionem cum in ea contineatur, quod omnes partite factorum dicti condam ser Marci Anave annotate super libros prefati ser Petri Stomelo scripte fuerunt in millessimo trecentesimo nonagesimo primo in (T)anam, et dictum instrumentum scriptum fuit de millessimo trecentesimo nonagesimo secundo, sicut predictum est. Ex quibus concludendo prefatus ser Nicholaus dicebat sapientiis dominorum iudicum, quod attento, quod tam clarum probatum fuerit presenti iuditio per eam testificationem dictam commissariam ipsius ser Marci non teneri in eo, quod in dicta petitione continetur, non debeat acceptari, nec autenticari alia[1705] probatio cum probatio contra probationem, quod patria nostra non patitur ullo modo posse in aliquo juditio taliter praticari. Et per multas alias rationes a respectu v(idelicet)